De Pietate Crudelitateque Aeneae Vergilii

March 30, 2016


Istic nunc, metuende, iace! Non te optima mater

Condet humi, patrioque onerabit membra sepulcro;

Alitibus linquere feris aut gurgite mersum

Unda feret piscesque impasti volnera lambent. (Aen., 10.557-60)

Haec verba quae militi cuidam victo mortem indignam ignominiamque aeternam minantur ex ore hostis crudelis et misericordiae egentis edita videntur. Qui enim ita exultans stratum super cadaver inimico et mortuo poenas duras remittere negat et laetitia quadam afficitur propterea quod miserias tantas telo suo paravit. Quam ob rem vix credi potest harum minarum auctorem esse Aeneam ipsum qui alias exemplar pietatis fertur. Ergo aequum sit lectorem quendam meditabundum se rogare quonam in modo talis vir talem crudelitatem prae se gerere valeat. Hi autem versus haud ut solum Aeneae saevitiae exemplum exstant. Immo ultimis in libris Aeneidis hic cum Latinis Rutulisque bellum gerens atque acies eorum vastans easdem iras in heroes innumeros identidem exercet quibus supplicantibus nullo scrupulo vitam adimit. Quam stragem pariter cum opera finit mors Turni hostium ducis. Illi demum victo et veniam Aeneam oranti cum hic parsurus sit, arma Pallantis socii sui ab illo occisi conspicit et ira renovata gliscens aliam victimam saevitiae suae immolat.

Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris

exuviasque hausit, furiis accensus et ira

Terribilis: "Tune hinc spoliis indute meorum

Eripiare mihi? Pallas, te hoc volnere Pallas

Immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit."

Hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit

Fervidus. Ast illi solvontor frigore membra,

Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. (Aen., 12.945-52)

Sic concludit Aeneidem Vergilius. Quo fine lecto rogandum est iterum cur pius Aeneas tam horrendum exemplar ferocitatis praebeat et quam ob causam poeta Romanae stirpis conditorem ita effinxerit. Nam haud vero simile videtur hunc qui historiam gentis togatae celebrare atque maiores Augusti exornare studebat illum vitio tam claro infecisse ut tantum barbari quantum Romani similis esset. Potestne fieri ut quod nobis quippe qui alio aevo vivant et moribus diversis instructi simus scelus est Romanis vero laus et virtus fuerit? Quos, cum muneribus gladiatoriis magno gaudio frui soliti sint et gloriam sibi saevo in bello petere ac saepe consequi, confitendum est temporibus durioribus vixisse.

Ab talibus hominibus Aeneas spem veniae hostibus eximens et in viros inermes furens potius ob pietatem laudatus esset quam crudelitatis condemnatus. Non enim caede ipsa cruoreque tristi gaudet ut cui miseriae hominum cordi sint sed quod hostibus interficiendis mortes suorum vindicat. Quod nisi faceret, deficeret non solum amicitiae eorum qui tot vitas pro eo in Marte crudeli effuderunt sed muneri sacro ducis qui vitas honorem memorias suorum tueri ac defendere debet. Enimvero, ut ipse versibus supra citatis fatur, officium non voluptas eum impellit ut Turnum, proinde ac ille Pallantem, interemat ne hic cum socius tum amicus inultus mortuus sit. Quas poenas quamvis crudeliter sumat Aeneas nomen pietatis nihilominus consequitur quia ex iusto rem gerit et eodem pacto se in hostes fert ac illi in suos.

Opinionem quam de Aenea Romani habebant tam distare ab nostra haud mirandum est. Quippe cum versus Vergilii immortales per tot saecula immutati traditi sint, orbis terrarum tamen nequaquam idem ac temporibus antiquis dici potest quem novae gentes diversos mores cognitionesque rerum habentes colunt. Quam ob rem iis in verbis quae poeta ad Aeneae pietatem extollendam panxit nos prout mentibus mitioribus praediti sumus imaginem immanitatis invenimus. Sequitur ut nisi ex nostri aevi opinionibus nos expediamus atque in mentes Romanorum conferamus, Aeneidem intellegere non possimus, itan? Non prorsus, meo iudicio. Scilicet hoc faciendum est ei qui vult eam intellegere ut Vergilius destinavit et Romani ipsi intellexerunt (quod studium plane laude dignum est et operae pretium), sed qui ex moribus ac doctrinis nostris eam explicat, lucrum aliud et aeque studio dignum contingit. Nam quo longius ab significatione antiqua errat eo proprius ad vitas nostras affert operam et aptiorem nobis instruendis eam reddit, sicut nos si Aeneam ob eius severitatem pium esse volumus, parum proficimus quia notio pietatis antiqua non temere cum nostra colligitur, si vero crudelitatem eius agnoscimus, magnum documentum habemus quantum sint potentes animi motus atque quanta saevitia et in optimis penitus lateat. Ex quo fit Aeneis tam mortalis quam immortalis quae versus eosdem aeternos ex poetae ore saeculis omnibus tradit sed mirum in modum quoque aevo mutatur secundum gentium mores et novis luminibus mentes humanas illuminat.