Mel et Medicina: De Poetica et Philosophia Lucretii

April 25, 2016

In opera quae De Rerum Natura inscribitur Titus Lucretius Caro lectori exponit philosophiam Epicuream. Cuius praecepta cum in vera naturae scientia fundentur, totius universi (hoc est, "rerum") rationem reserare aggreditur. Nam, ut ipse scribit, qui hanc bene exploratam non habet obnoxius superstitionibus caecis et doctrinis falsis haudquaquam recte vivere potest sicut hi qui oppressi deorum mortisque metu vitas pavidas degunt et illi qui insipienter finem sibi constituunt aut pecuniam aut potestatem aut gloriam et ideo felicitatem vanam persequuntur. Si autem principia naturae inventa erint, ratio metaque vivendi vera, quae iis consentaneae erint, patebunt.

Verum quamquam hoc argumentum philosophiae proprium est, Lucretius operam hanc composuit non modo commentarii serii aut dialogi Platonici sicut putetur sed carminis versibus scripti. Haud inscius quam inconcinne factum videatur in libro primo dubitationi lectoris respondere constituit. Genus philosophiae grave habitu blando poeticae se induisse non sine ratione ait Lucretius sed eo consilio quo pueris aegris orae poculorum medicinae melle oblinantur. Cum id per se nihil ad eos medendos conficiat, pueri tamen ab eius dulcedine pellecti ad medicinam amaram potandam quam aliter refugerent ducuntur et sic in salutem redduntur. Velut hi quamvis corporis morbis afflicti remedium reiciunt et blandimento quodam egent, homines plerique qui ob animi morbos ab recta vivendi ratione errant et in tenebris versantur nihilominus ad fontes philosophiae quae iis gravior et tristior videtur accedere nolunt et dolis quibusdam benignis ducendi sunt in lucem.

Quam pulchram similitudinem! Et quam veram! Nam haud scio an De Rerum Natura tantis saeculis lecta esset atque ad nostram aetatem superfuisset nisi tali arte scripta esset. Tot operae Epicureorum, miserabile dictu, perierunt medio aevo quia religioni Christianae quae tum maxime pollebat tam contrariae erant. Cum enim quae res Christianis fundamenta sunt, Deum et immortalitatem, Epicurei pro ludibrio haberent, monachi qui opera antiqua describebant et conservabant illos nullo modo dignos lectu iudicabant et facile patebantur philosophiam Epicuream in oblivionem ire. Lucretium tamen quamvis infensam ac impiam doctrinam praeciperet ob linguae pulchritudinem servaverunt.

Eandem ob causam opera sua saeculo XV reperta ac in lucem relata Lucretius satis late divulgatus et lectus est potius quam in tenebras reiectus. Ex quo tempore tot docti Christiani versus eius prompserunt et perlustraverunt sed tantummodo versus, non doctrinas. Ut exemplum afferam, auctor Lucretii editionis In Usum Delphini paratae lectorem certiorem facit "non ea mente [s]e accinxisse huic operi...ut alienam a Religione Christiana disciplinam in lucem e tenebris revocare[t]: sed uti sua linguae Latinae propria vis, et avita mundities, ac elegantia redderetur." Quae verba quamvis pia nequiquam dicta sunt. Cum enim versus Lucretii linguae causa discipulis traderet, non facere potuit quin contra suam voluntatem doctrinarum quoque quae penitus verbis innexae erant notitiam aliquam iis praeberet. Pariter qui De Rerum Natura legere nulla ratione philosophiae habita decreverunt necesse est ut nihilominus aliquantum didicerint. Sic quod Lucretius praedixerat factum est. Homines qui haudquaquam medicinam amaram Epicuri gustavissent carmine mellito capti totam eius philosophiam hauserunt. Vivat ars!

Versus ad hanc similitudinem spectantes qui dignissimi lectu sunt hic descripsi. Eos Lucretius in primo operae libro exponit sed postea diversis in locis repetit:

sed vel uti pueris absinthia taetra medentes

cum dare conantur, prius oras pocula circum

contingunt mellis dulci flavoque liquore,

ut puerorum aetas inprovida ludificetur

labrorum tenus, interea perpotet amarum           

absinthi laticem deceptaque non capiatur,

sed potius tali facto recreata valescat,

sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur

tristior esse quibus non est tractata, retroque

volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti             

carmine Pierio rationem exponere nostram

et quasi musaeo dulci contingere melle,

si tibi forte animum tali ratione tenere

versibus in nostris possem, dum perspicis omnem

naturam rerum, qua constet compta figura.       (De Rerum Natura, 1.936-50)