De Mente et Corpore Exercendo Atque Alendo in Columellae Re Rustica

In Medias Res |

De culto corporis mentisque apud Columellam loquitur David White

[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Vivam Novi Eboraci mense Februario MMXIX.]

[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2019.]

ARGUMENTUM: Columella libros multorum scriptorum priorum et Graecorum Latinorumque respicit, qui de omnibus rebus tractaverunt quas intellegere debent agricolae hortores villici. Columellae Res Rustica ex libris duodecim constat, e quibus novem de agris vitibus arboribus animalibusque tractant. Agricolae plurima scienda intellegenda agenda sunt quae ad agros colendos et animalia curanda pertinent. Imprimis signa temporis anni bene observanda sunt, et de tempestate et de sideribus, ut omnia tempore idoneo et proprio agantur. Librum decimum de hortorum cultu poeticis numeris scripsit ut Vergilium in Georgicis aemularetur. Liber undecimus de villici officiis, de sideribus temporibusque anni observandis, et iterum de hortis colendis (sed oratione soluta) tractat. Ultimus liber de officiis villicae tractat, quae omnia de fructibus parandis et condiendis curare debet. Et callida et industria erit bona villica; ut monet Columella, “uno loco quam minime oportebit eam consistere, neque enim sedentaria eius opera est (RR. 12. 3. 8).” Columella ita suadet ut ad bene gerendam et rem rusticam et vitam humanam, mens et corpus aeque proficiant.

Columella nobis nihil de eo eiusque vita narrat, sed dicit illum Silvinum se instigavisse ut hoc opus inciperet et imprimis ut librum decimum de hortorum cultu versibus scriberet. Sed hoc nihil ad rem. Columella in opere Re rustica de omnibus fere rebus tractat, quae ad agrum, hortum villamque colendam atque gerendam pertinent. Columella asseverat se de agricultura tractare velle propter querimonias de infecunditate vel sterilitate agrorum, quae sibi sine ratione praeberi videbantur. Sic praefatur: “saepe numero civitatis nostrae principes audio culpantes modo agrorum infecunditatem modo caeli per multa tempora noxiam frugibus intemperiem.

Quosdam etiam praedictas querimonias, velut ratione certe mitigantes quod existiment ubertate nimia prioris aevi defatigatum et effetum solum nequire praestina benignitate praebere mortalibus alimenta. Quas ego causas, Publi Silvine, procul a veritate abesse certum habeo quod neque fas est existimare rerum naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecunditate donavit, quasi quodam modo sterilitate adfectam. Sed reor nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum velut carnifici noxae dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quique et optime tractaverat.”

Columellae quidem opinione agricola, sicut orator, arti suae studere debet atque eos imitari, quos aemulari velit. Qui oratores fieri volunt se arti dicendi omnino dedicant et eloquentiam eius imitantur quem aemulari nituntur. Simili modo qui musici, saltatores, fabri, gubernatores navium magistrive cuiuslibet artis fieri volunt peritos illius disciplinae studiique imitari debent. Quam ob rem, ut monet, eo tempore scholae erant rhetorum, musicorum, geometrarum et omnium disciplinarum quibus homines se dare velint. Sed agri culturae, inquit, neque doctores, qui se profiterentur, neque discipulos cognovi. Idcirco ars agri colendi, ut opinatur Columella, non tantum est res quae corporibus nostris vitaeque utilitati maxime convenit, sed est quoque ars vel disciplina, cui studeri potest atque debet sicut artes ceterae.

“Potest enim”, inquit, “nec subtilissima nec rursus, ut aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem… Itaque diligens paterfamiliae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae maxime curabit ut et aetatis suae prudentissimos agricolas de quaque re consulat et commentarios antiquorum sedulo scrutetur.” Opus enim est agricolae, ut monet Columella, prudentia de rebus rusticis.

Is demum cultissimum rus habebit, qui et colere sciet et poterit et volet. Certe agricolis, qui calliditate atque scientia carent, nihil bene succedet. Re rustica, inquit, sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est. Multos libros et antiquissimos et recentioris agricolis commendat, qui omnibus fere rebus tractant, quae ad disciplinam agri colendi vel rusticationis pertinent. “Magna”, inquit, “Graecorum turba est, qui de rebus rusticis praecipiunt, cuius princeps, celeberrimus vates, non minimum professioni agricolarum contulit Hesiodus Boeotius. Sequebantur philosophi sicut Democritus, Aristoteles, Xenophon atque multi alii, qui in libellis suis de rebus rusticis tractaverunt.”

In primis libellum Xenophontis laudat, qui Oeconomicus inscribitur et quem Cicero in Latinum sermonem vertit. Hipparchus ille quoque astrologus maximi momenti est est quod motus atque status caeli siderumque agricolis innotescendi sunt ut omnia temporibus propriis fiant. Hipparchus, ut opinatur Columella, et Siserna, alius auctor rei rusticae, non spernendi sunt quod qualitas caeli statusque putatur, quae res maximae curae est agricolis. Praeter hos Graecos eminebat, inter auctores, quos nominat Columella, magus, scriptor Poenus, cuius, ut dicit Columella, octo et viginti memorabilia volumina ex senatus consulto in Latinum sermonem conversa sunt. Inter fontes Romanos Marcum illum Catonem memorat, qui, inquit, rem rusticam Latine loqui primus instituit, et Marcum Terentium Varronem, quorum opuscula de re rustica ad tempora nostra feliciter tradita sunt, et tandem Vergilium poetam, qui, inquit, eandem artem carminum potentem fecit.

Omnes hos auctores et multos alios commendat Columella agricolis ut legant si rem rusticam penitus discere velint. Tractatum Rem rusticam, ut supra commemoravi, in libros duodecim Columella ordinavit. Liber primus de re rustica ipsa tractat: de agro parando, de aqua in agros ducenda, de aedificiis fundo idoneis, atque de laboribus operibusque quae ad rem rusticam pertinent. In libro secundo tractat de agro parando atque arando et de segetibus variis serendis. Libri proximi tres, id est tertius, quartus et quintus, de vitibus atque olivis colendis scripti sunt. Liber sextus de armentorum, equorum, mularum cura atque de medicaminibus quae ad haec animalia curanda pertinent. Liber septimus de aliis bestiis, quae agricolae curae sunt, sunt sicut ovibus, haedis, suibus atque canibus. Octavus de pullis atque aliis avibus cohortalibus et de piscinis. Nonus de apibus. Et decimus, poeticis numeris scriptus, ut dixi, de hortis colendis.

Ex his decem libris, ut apparet, totum opus consistere principio volebat, sed ei persuasum est ut undecim et duodecim addiceret de officiis curisque vilici vilicaeque ut omnes fere res tractaret quae ad rem rusticam pertinent. Columellae quidem opinione Vergilius est maximus poeta vel vates rei rusticae, qui agricolas optime admonet et cuius praeceptis agricolae maxime parere debent. Et versus e libris Georgicon excerpti saepe in opere de re rustica adhibentur. Omnia ex agro colendo optime desideranda consequetur agricola, ut suadet, si verissimo vati velut oraculo crediderit dicenti, et hi versus sequuntur. Sed non satis est tantum praecepta ex autoribus quaerere et ea adhibere; porro monet: ‘non contenti tamen auctoritate vel priorum vel praesentium colonorum nostra promiserimus exempla novaque temptaverimus experimenta.’

Agricola callidus non est tantum quasi mimus, ut ita dicam, verborum atque factorum a maioribus traditorum sed debet sibi experiri et invenire ea, quae ad agrum suum optime pertinent, sicut et monet Vergilius. Liber decimus, ut dixi, poeticis numeris scriptus est ut Vergilium in Georgicis aemularet. In libro quarto Georgicon Vergilius fabulam narrat de seni Coricio, qui parvum hortum colebat, qui sibi omnia necessaria redderet et dicit sibi propositum esse de hortis tractare si plus temporis haberet. Et poteritis videre hos versus: ‘…verum haec ipsa equidem spatiis exclusus iniquis praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.’ Libro nono exeunte qui, ut dixi, de apibus tractat, Columella sibi a Silvino atque a Gallione quodam persuasum esse fatetur ut de hortis poeticis numeris scriberet.

Perspicue, ut videtur, hunc libellum de hortis colendis ultimum totius operis esse destinabat, sed, ut videbimus, duo libri insuper post decimum postea adiecti sunt. De eo Silvino iam dixi. Gallio autem nobis aliter notus est. Frater erat Senecae illius philosophi, quem Columella alibi commemorat. De hoc Gallione in libro actuum apostolorum in Novo Testamento legimus. Praefectus erat Achaiae, apud quem Paulus apostolus delatus est. Libro decimo incipiente in praefatione brevi soluta oratione scripta Columella propositum suum lectori nuntiat. ‘Super est ergo cultus hortorum…isque, sicut institueram, prosa oratione prioribus subnecteretur exordiis nisi propositum meum expuganasset frequens postulatio tua, quae percepit ut poeticis numeris explerem Georgici carminis omissas partes, quas tamen et ipse Vergilius significaret posteris se memorandas relinquere.’

Et fere eisdem vocabulis utitur quibus Vergilius in libro quarto Georgicon. In proemio carminibus ipsis ita pergitur: ‘hortorum quoque te cultus, Silvine, docebo, atque ea, quae quondam spatiis exclusis iniquis Vergilius nobis post se memoranda reliquit,’ id est, iterum fere eisdem verbis utitur quibus Vergilius. Sed Columella in praefatione et in carminis principio versus Vergilii in libro quarto Georgicon citat in quibus Vergilius quasi se recusat ne de hortis colendis tractaret. Sed Vergilius opportunitatem posteris aperte profert, qui fortasse complerent, ut ita dicam, vel ut dicit Columella, partes sicut omissas Georgicon quasi quid huic carmini iam deesset, quasi carmen relinqueret Vergilius imperfectum.

Columella occasionem praebitam carpit ut Vergilium ipsum, quem et vatem et oraculum vocat, aemulet et cui succedere vult. Annotate bene, Columella in proemio carminis argumenta singula librorum quattuor Georgicon summatim describit. Librum primum Georgicon scripsit Vergilius de arvis atque segetibus, alterum de vitibus. Tertius liber Georgicon his versibus incipit, “te quoque magna, Pales…” Et ut omnes scimus liber quartus de melle atque apibus tractat. Quam ob rem Columella librum decimum rei rusticae suae sicut librum quintum Georgicon ipsorum proponere profert. Columella ipse est ille posterus, cui reliquit Vergilius opus ut libros Georgicon expleret et de hortis colendis scriberet. Sed non tantum in carmine de hortis summatim dicit Columella argumenta librorum Georgicon sed in toto tractatu rei rusticae.

Notari debet ordo argumentorum de quibus tractat Columella. Post praefationem tractat de arvis arandis et segetibus, sicut Vergilius in primo libro Georgicon, deinde de vitibus, deinde de animalibus, tandem de apibus. Eundem ordinem argumentorum adhibet et servat ac Vergilius in libris Georgicon. Propositum ei erat, ut lectori dicit, libro ultimo de hortis finem operi facere ut Georgici carminis omissas, ut opinatur, partes expleret. Vergilius non tantum vates et oraculum rei rusticae est, sed est fons et origo totius operis Columellae. Fortasse, ut opinor, propositum ei erat opus libris decem perficere ut carmina decem libri Eclogon imitaretur. Usque huc, id est ad finem libri decimi, opus Columellae ordinem quidem argumentorum Georgicon sequitur carmine de hortis superaddito quasi ut carmen Vergilii expleatur.

Sed hos decem sequuntur duo libri plures, in quibus tractat de rebus in ceteris libris omissis ut opus de re rustica plenum atque perfectum sit. Libro undecimo incipiente asseverat Columella Claudium quendam Augustalem a se petiisse ut de hortorum cultu prosa oratione scriberet, fortasse quod facilius esset de rebus huius disciplinae maximi momenti perspicue, singulatim, diligenter soluta oratione tractare et quod nomina nonnulla plantarum quarundam carminis versibus adhiberi non possunt. Quam ob rem libro undecimo de hortis iterum, sed soluta oratione tractat atque de duobus aliis argumentis: de sideribus temporibusque observandis ut agricola per annum bene sciat quibus temporibus serat atque alia opera necessaria agat et de officiis vilici qui villam atque agrum gerit.

Libri duodecimi argumentum est de officiis vilicae, quae est vilici uxor. Ut lectorem monet nunc de ceteris rebus, quae omissae erant prioribus libris quoniam vilicae reserebantur officiis. Vilica callida debet esse ad cibos parandos atque servandos et ad vinum, acetum, oleum et muriam faciendam. His conditurae artibus vilica cibos servare potest ut omnibus fere diebus toto anno abideantur et consumantur. Columella multos modos narrat de omnibus fere cibis ex agro vel horto messis condendis atque condiendis. Callida et industria erit bona vilica, ut monet Columella, uno loco quam minime oportebit eam consistere neque enim sedentaria eius opera sunt.

Quid de Columella eiusque opere dicere possumus et quomodo et ad mentem et ad corpus pertinet? Imprimis, res rustica ad corpora nutrienda pertinet. Agricolae et hortores fructus, poma, carnesque proferunt e laboribus suis ut corpora sua aliorumque hominum alantur. Sed corpora fortia et bene alta vel bene nutrita necessaria sunt ad hos labores perficiendos. Strenui atque duri sunt labores agricolarum, ut monet Vergilius, ‘labor omnia vincit improbus.’ Si autem Columellae quidem opinione labor fortasse non improbus est, immo assiduus quidem et durus.

Sed in rebus rusticis corporum cultus et labor non succederent sine animi cultu. Agricolae callido sapientique per multa legenda, scienda, observanda, intellegenda et agenda sunt, sed et experienda. Debet praeceptis maiorum maximam curam habere, sed et res in agro, in caelo et in tempestate observare debet quod hae semper mutantur et sicut sapiens agricola debet se naturae semper accommodare. Bonus agricola non est tantum corpore fortis atque sedulus, sed etiam animo capax et doctissimus. Columella ita suadet ut ad bene gerendam et rem rusticam et vitam hominum, humanam mens et corpus hominibus aeque necessaria sint et aeque proficiant. Dixi.

David J. White is a Senior Lecturer in Classics at Baylor University, where he teaches all levels of Latin, including Latin Prose Composition, as well as Medical Terminology and has started Mensa Latina, a spoken Latin group for students. A former student of Fr. Reginald Foster, he has been active in spoken Latin workshops and Conventicula since 2008 and has recently become active in spoken Greek workshops. He is the immediate past President and incoming Secretary-Treasurer of the Southern Section of the Classical Association of the Middle West and South (CAMWS) and currently serves as CAMWS Orator.

Subscribe

Sign up to receive email updates about new articles

In Medias Res

In Medias Res is the online magazine for lovers of Latin and Greek, published by the Paideia Institute.

Comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.