homines sumus

A est littera. B littera est. A et B litterae sunt. Quid est A? A littera est. Quid est B? B quoque littera est. A et B litterae sunt. Quid est C? C quoque est littera. Quae sunt A et B et C? A et B et C litterae sunt.

Litterae Latīnae sunt A (ā), B (bē), C (cē), D (dē), E (ē), F (ef), G (gē), H (hā), I (ī), K (kā), L (el), M (em), N (en), O (ō), P (pē), Q (qū), R (er), S (es), T (tē), V (ū), X (ix), Y (ī Graeca), Z (zēta).

A et B et C litterae Latīnae sunt. Estne sigma (Σ) littera Latīna? Nōn est. Σ littera Graeca est. Nōn littera Latīna, sed Graeca Σ est. Estne delta (Δ) littera Latīna? Δ nōn littera Latīna, sed Graeca est. Δ et Σ sunt litterae Graecae. A et B et C litterae Latīnae sunt. 

Ūnus (I) est numerus Rōmānus. Duo (II) quoque est numerus Rōmānus. I et II numerī Rōmānī sunt. Trēs (III) quoque numerus Rōmānus est. Estne 3 numerus Rōmānus? Nōn est numerus Rōmānus, sed Arabicus. III est numerus Rōmānus. 3 est numerus Arabicus. 1 et 2 et 3 sunt numerī Arabicī. I et II et III sunt numerī Rōmānī. 

Ecce numerī Rōmānī: 

I ūnus, ūna, ūnum
II duo, duae, duo
III trēs, tria
IV quattuor
V quīnque
VI sex
VII septem
VIII octō
IX novem
X decem

Numerī Rōmānī sunt I, II, III, IV, V, VI, VII, VIII, IX, X, et cēterī.

Estne A numerus? Nōn est numerus, sed littera. Estne B numerus? Nōn numerus, sed littera est. Suntne A et B numerī? Nōn numerī, sed litterae sunt. A et B sunt duae litterae. I et II sunt duo numerī.

Ecce litterae A, B, C. A littera prīma est. Estne B littera prīma? Nōn est. B littera secunda est. A littera prīma, B secunda est. C est littera tertia. Estne C prīma littera? Nōn est prīma, sed tertia littera. Ecce A, B, C: A est littera prīma, B secunda, C tertia. I est numerus prīmus. II est secundus numerus. III est tertius numerus.

A, B, C sunt litterae. I, II, III sunt numerī. Ecce est verbum. Littera et numerus sunt verba. Littera est verbum Latīnum. Numerus quoque est verbum Latīnum. Quae sunt littera et numerus? Verba Latīna sunt. Et, est, sunt, quoque, numerus, littera, et cētera sunt verba Latīna. 

A est littera.

A, B sunt litterae.

A, B, C, et cēterae sunt litterae.

I est numerus.

I, II sunt numerī.

I, II, III, et cēterī sunt numerī.

Ecce est verbum.

Ecce, est sunt verba.

Ecce, est, sunt et cētera sunt verba.

Littera est verbum fēminīnum.

Numerus est verbum masculīnum.

Verbum est verbum neutrum.

Ecce Hominēs

Ecce Lea. Lea est fēmina. Ecce Corinna. Corinna quoque fēmina est. Lea et Corinna fēminae sunt. 

Ecce Robertus. Robertus est vir. Ecce Mārcus. Mārcus quoque vir est. Robertus et Mārcus sunt virī

Estne Robertus fēmina? Nōn fēmina, sed vir est. Estne Lea vir? Nōn vir, sed fēmina est. Suntne Corinna et Lea virī? Nōn virī, sed fēminae sunt. Suntne Robertus et Marcus fēminae? Non fēminae, sed virī sunt.

Quis est Robertus? Robertus est vir. Quis est Mārcus? Mārcus quoque est vir. Quī sunt Robertus et Mārcus? Virī sunt. 

Quae est Lea? Lea est fēmina. Quae est Corinna? Corinna quoque fēmina est. Quae sunt Lea et Corinna? Fēminae sunt.

Ecce Tullia. Tullia puella est. Nōndum est fēmina. Lea et Corinna feminae sunt, sed Tullia puella est. Suntne Lea et Corinna puellae? Nōn puellae, sed fēminae sunt. Estne Tullia puella? Puella est Tullia. Estne Tullia fēmina? Tullia nōndum est fēmina, sed puella est.

Ecce Quintus. Quintus est puer. Nōndum vir est. Robertus et Mārcus sunt virī, et Quintus puer est. Suntne Robertus et Mārcus puerī? Nōn puerī, sed virī sunt. Estne Quintus puer? Quintus puer est. Estne Quintus vir? Quintus nōndum est vir, sed puer est. 

Quintus puer est, et Tullia puella est. Robertus et Marcus nōn sunt puerī, sed virī. Lea et Corinna nōn sunt puellae, sed fēminae. Estne Robertus puer? Non puer est, sed vir. Estne Lea puella? Lea nōn puella, sed fēmina est.

Virī sunt hominēs. Fēminae sunt hominēs. Et puellae et puerī quoque sunt hominēs. Lea, Corinna, Robertus, Mārcus, Quintus, Tullia hominēs sunt. Estne Lea homō? Lea est homō. Estne Robertus homō? Robertus homō est. Suntne Quintus et Tullia hominēs? Hominēs sunt. Omnēs —  Lea, Corinna, Robertus, Mārcus, Quintus, Tullia —  hominēs sunt.