Living Latin

Loci in Locis Logo

Paideia's Living Latin and Living Greek prose composition blogs provide a forum for sharing original compositions in Latin and Ancient Greek. We welcome submissions of all genres and from students of all levels. We invite all readers to leave feedback and comments beneath each submission.

The Living Latin and Greek prose composition blogs are administered by Joseph Conlon.

Interested in submitting a post yourself? For more information and to propose a submission, click the button below. Any questions or comments should be emailed to info@paideia-institute.org.

Submit a Post

Like what you see? Support this project and other Paideia Institute initiatives by making a donation.

 


Mel et Medicina: De Poetica et Philosophia Lucretii
April 25, 2016

In opera quae De Rerum Natura inscribitur Titus Lucretius Caro lectori exponit philosophiam Epicuream. Cuius praecepta cum in vera naturae scientia fundentur, totius universi (hoc est, "rerum") rationem reserare aggreditur. Nam, ut ipse scribit, qui hanc bene exploratam non habet obnoxius superstitionibus caecis et doctrinis falsis haudquaquam recte vivere potest sicut hi qui oppressi deorum mortisque metu vitas pavidas degunt et illi qui insipienter finem sibi constituunt aut pecuniam aut potestatem aut gloriam et ideo felicitatem vanam persequuntur. Si autem principia naturae inventa erint, ratio metaque vivendi vera, quae iis consentaneae erint, patebunt.

Verum quamquam hoc argumentum philosophiae proprium est, Lucretius operam hanc composuit non modo commentarii serii aut dialogi Platonici sicut putetur sed carminis versibus scripti. Haud inscius quam inconcinne factum videatur in libro primo dubitationi lectoris respondere constituit. Genus philosophiae grave habitu blando poeticae se induisse non sine ratione ait Lucretius sed eo consilio quo pueris aegris orae poculorum medicinae melle oblinantur. Cum id per se nihil ad eos medendos conficiat, pueri tamen ab eius dulcedine pellecti ad medicinam amaram potandam quam aliter refugerent ducuntur et sic in salutem redduntur. Velut hi quamvis corporis morbis afflicti remedium reiciunt et blandimento quodam egent, homines plerique qui ob animi morbos ab recta vivendi ratione errant et in tenebris versantur nihilominus ad fontes philosophiae quae iis gravior et tristior videtur accedere nolunt et dolis quibusdam benignis ducendi sunt in lucem.


De Pietate Crudelitateque Aeneae Vergilii
March 30, 2016


Istic nunc, metuende, iace! Non te optima mater

Condet humi, patrioque onerabit membra sepulcro;

Alitibus linquere feris aut gurgite mersum

Unda feret piscesque impasti volnera lambent. (Aen., 10.557-60)

Haec verba quae militi cuidam victo mortem indignam ignominiamque aeternam minantur ex ore hostis crudelis et misericordiae egentis edita videntur. Qui enim ita exultans stratum super cadaver inimico et mortuo poenas duras remittere negat et laetitia quadam afficitur propterea quod miserias tantas telo suo paravit. Quam ob rem vix credi potest harum minarum auctorem esse Aeneam ipsum qui alias exemplar pietatis fertur. Ergo aequum sit lectorem quendam meditabundum se rogare quonam in modo talis vir talem crudelitatem prae se gerere valeat. Hi autem versus haud ut solum Aeneae saevitiae exemplum exstant. Immo ultimis in libris Aeneidis hic cum Latinis Rutulisque bellum gerens atque acies eorum vastans easdem iras in heroes innumeros identidem exercet quibus supplicantibus nullo scrupulo vitam adimit. Quam stragem pariter cum opera finit mors Turni hostium ducis. Illi demum victo et veniam Aeneam oranti cum hic parsurus sit, arma Pallantis socii sui ab illo occisi conspicit et ira renovata gliscens aliam victimam saevitiae suae immolat.


Epistula Commenta de carmine Horatii
March 09, 2016

Scisne, O latinista, fabulam de festo in quo Carmen Saeculare Q. Horatii Flacci Romae cantum est? Fabula illa quamquam tempore Romanorum priscorum anno septemdecimo ante Christum natum [17 B.C.E] orta est, usque ad annum millesimum octingentesimum nonagesimum post Christum natum [1890 C.E] (et re vera ad saeculum nostrum) constat. Nam praeclarissimus magister Theodor Mommsen, Germanus genere, illo anno fragmenta cippi ingentis ex marmore albo edidit quae in ripa sinistra Tiberi prope pontem Aelium extracta sunt in quibus verba haec et alia multa inscribuntur:

“Sacrificioque perfecto pueri XXVII quibus denuntiatum erat patrimi et matrimi et puellae totidem carmen cecinerunt; eodemque modo in Capitolio. Carmen composuit Q. Horatius Flaccus” (Corpus Inscriptionum Latinarum VI, 32323 147-149)


De Aristotele et Phyllide
February 24, 2016

A. Heus, amice! Legistine tu commentariolum quod novissime in situ qui Graeca Viva inscribitur est in lucem editum?

B. Nondum legi, nam totum diem variis in negotiis versabar. Dicas mihi quaeso qua de re agatur.

A. De Aristotele philosopho et Phyllide. Notane tibi haec historia?

B. Aristoteles quidem mihi est notus. Nam ille est philosophus omnium illustrissimus. Multa eius scripta in ludo necnon apud universatatem studenti necesse erat mihi legere. Mihi maxime placuerunt libri De moribus ad Nicomachum et praesterim De Poetica. Sed quae sit haec Phillis cuius mentionem fecisti omnino sum ignarus.


De Poggii Bracciolini libro parum noto cui titulus De Varietate Fortunae est
February 10, 2016

Ex tot libris latine scriptis aetatibus recentioribus, quos, cum studiosi in tempora antiqua atque operas Romanas nos conferamus, in bibliothecis conclavibusque pulvereis oblitos relinquimus, commendandi sunt sane tanti, hic vero solum unus. Quem librum (vel ut recte scribatur, quattor libros) De Varietate Fortunae edidit anno 1447 Poggius Bracciolinus, Florentinus qui saeculo decimo quinto in Italia maximi momenti erat cum in rebus politicis tum in studiis artium liberalium. Opus sibi proponit vicissitudines rerum humanarum et fortunam levem, quae tam subito homines in gloriam tollunt quam tradit, patefacere exemplis ex omni historia sumptis inter quae scilicet locus primus imperio Romano datur sed res gestae etiam in Aethiopia Indiaque legi possunt.


De imperatoribus Suetonii bifariam descriptis
February 10, 2016

Inter opera antiqua de rebus gestis Romanis quae supersunt locum praecipuum tenent libri a Gaio Suetonio Tranquillo scripti De Vitis Caesarum. Quibus in libris ille familiaris Traiani Hadrianique cum narrat res gestas imperatorum primorum ab Iulio Caesare usque ad Domitianum tum mores ingenia indoles singulorum eorum eo consilio exprimit ut qui revera fuerint non solum quid fecerint intellegi possit. Quem ad finem rationem rerum indagandarum sibi sumit quodam modo diversam ab illa quam multi alii historici sequuntur. Cum enim facta resque gestae hominum magni momenti sicut imperatorum palam fiant ac constare soleant sine magna controversia, privati tamen mores et virorum praeclarorum saepe occulti et magnis rumoribus involuti sint, qui vitas hominum interiores reserare conatur magnis difficultatibus obviam it. Suetonius igitur fontibus certioribus sibi deficientibus quibus scriptores rerum gestarum uti solent quasi in vias atque poppinas Romae se fert et sermones rumoresque de Caesaribus vulgo traditos omnes in operam suam colligit.


Historia Apollonii Tyri Regis
February 10, 2016

Quis fuerit libelli parvi cui titulus est Historia Apollonii Regis Tyri  auctor ab oblivione vindicari nullo modo potest. Nihilominus ob aliquot verborum iuncturas plus Graeco quam sermoni Latino proprias,primum Graece scriptum deinde medio quod dicitur aevo in Latinum conversum esse videtur. chirographo Graeco perdito translatione Latina in multas alias linguas Europaeas conversa in toto orbe haec fabella iucudissima manga usus est fama.


Historia de duobus amantibus
February 02, 2016

Liber qui Historia de duobus amantibus inscribitur anno millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto ab Aenea Silvio Piccolomini cum primum est editus extemplo magna fama est usus. Infeliciter vero accidit ut hic liber iucundissimus nostris temporibus in oblivione quasi iaceat. Nam non solum lectorem suavissima fabula amatoria delectat, sed etiam nobis purissimae et elegantissimae exemplum latinitatis praebet in qua multa e Vergilio, Terentio, Ovidio, necnon Cicerone sumpta sunt.

ne quis animum gravem dicat non decere levibus in studiis versari, ei Quintilianus, mutatis mutandis, testimonio sit, qui dicit:

Ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur.

lectores ergo ad hunc libellum ut alliciantur, praebemus breviarium hoc: