Nenia

Adrian Gamps |

De Solitudine Ob Virus Coronale Imposita Carmen Novum

 

 PICTURE TITLE TEX


Florida iam tutudere solum uestigia ueris:

crebras arua niues exueruntque gelum;

prosilit hesternae posito uelamine brumae

annus et ad superos undique terra patet.

nulla tamen pubes ludentia prata frequentat,

nulla puellarum serta caterua legit;

oblitus dominae limen contemnit amator,

spectatore carens scaena relicta silet;

ciuis in urbe latet cessantque negotia prorsus;

omnes concursus, omne quiescit iter.

 

nam Zephyros comitata uolat super aequora febris,

nuntia pestiferae perniciosa luis,

 quae genti humanae gerit intolerabile dictum:

ne quis aberret homo, diues inopsue, domo.

quare ego per fissas animo uersante fenestras

nubila luce sequor, sidera nocte uigil,

suspensae densa dubitans caligine mentis

quid fieri deceat, quid pote, quo sit opus.

 

dic, age, quid faciam? mea nil respondet imago;

mox iterum frustra triuerit hora diem:

iuncta manus prohibetur; abest Venus atque Cupido:

suauis amicitiae flosque decusque perît.

 

quippe fides pascenda canis; quam latrat in umbras,

dulce sodalicium praesidiumque mihi!

‘non me praetereunt’ inquit ‘ieiunia’ feles;

‘seruitium meruit cum pietate famem?

saepe senescentis talos mulcere suëui,

saepe leui numen mure piare tuum;

lingua rudem saetis dignatur pectere barbam:

sors felina labor continuusque dolor.

quare ego per maestas utero plorante querelas

te genibus prensis, care patrone, rogo:

ieiunae miserere ferae, miserere precantis!

sufficiet cenae lactea gutta meae –

quod si scomber edax mugilue momorderit hamum,

uix poterunt talem rostra negare dapem.’

 

haec ubi dicta dedit, gremium conscendit erile,

falleret ut querulo somnia lenta sono:

frustra: namque meos iam tum sopor egerat artus.

sic fugiunt felem praeda diesque simul.

Adrianus Gramps est Dublinii incola, rerum classicarum fautor, rerum novarum scriptor, necnon procrastinator praeclarus. Scripsit de variis rebus carmina Graeca et Latina: de timore, epiphaniis, navibus loquentibus, amplexibus, et aliis. [Adrian Gramps is a Dublin-based classicist, creative writer, and professional procrastinator. He has produced work on a range of topics in Greek and Latin poetry including fear, epiphanies, talking boats, and hugging.]

Subscribe

Sign up to receive email updates about new articles

Adrian Gamps

Comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.