De Diversa et Communi Pulchritudine Apud Ioannem Matthiam Gesnerum

Marie-Luise Reinhard·November 30, 2020

Marie-Luise Reinhard De Pulchritudinis Potentia Alloquitur

[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Vivam Novi Eboraci mense Februario MMXX.]

[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2020.]

 

 

ARGUMENTUM: Rationes, cur lingua Latina digna sit quae discatur, multi non modo nostra aetate exposcunt verum iam per multa saecula cupide efflagitabant. Nam iam saeculo XVIII, quamquam litterae Latinae adhuc firmiter multorum hominum memoriae erat impressae, plurimi acriter exigebant causas, cur retinerentur. Quamquam multae controversiae tunc vivacissimae exortae cogitatis attentione nostra dignissimis abundant, raro tamen eius aetatis opiniones vocesque ad nostras usque aures perveniunt. Inter praecipuos, qui huic disputationi curam intendebant suam, numerabatur Ioannes Matthias Gesnerus, magister quidam Germanus, cuius memoria iam pridem diuturna oblivione evanuit. Eo dignius videtur illud ingenium feracissimum, quod ab Inferis revocetur. Ille enim ipse sedulo disputando ac cogitando plurimas summi momenti rationes, partim diu neglectas, partim adhuc notas, ex litterarum memoria eruit ac non modo hominibus suae aetatis verum etiam nobis scriptis suis dilucide proposuit. Cum enim ipsum Gesnerum minime lateret multas res memoria sicutque hominum dignas facile neglegi, ipse tanto impensius ad eadem restituenda ac audienda diligentem adhibuit curam. Causa cur litterae legendae et tradendae sint, est pulchritudo earum. Quaenam vero haec fuerit, quam Gesnerus invenit ac provehendam susceperit, una vobiscum indagare cupio. Ita progredientes intellegemus denique, quanta vocum opinionumque varietate memoriam eius aetatis ditaverit, cognoscemusque, quemadmomdum etiam nos in eadem multiplici diversitate abundantem pulchritudinis fontem inveniamus.

Gratias pro verbis introductoriis dulcibus suavibusque. Ergo possum nunc primum dicere quod nescio unde incipiam, ut verum fatear, sed cum vos video iam liquet, nam est una ratio quae nos omnes consociat continetque, et hic est amor litterarum. Et opotet etiam semper quaedam verba proferre de illo amore litterarum. Sed cur? Inspiciamus quid fiat cum enim quaerimus, exempli gratia, quaedam verba sive sententias aut rationes, et quales causas, cur adhuc hodie discendum sit Latine. Ergo quid fit, exempli gratia Germanice praesertim affertur illud argumentum de facultate atque de peritia augmentanda cogitandi, ergo quasi lingua Latina ipsa aut illa peritia Latina acuat mentem nostram et omnes illas facultates. Ergo haec est una causa, praesertim illa maior causa quae valet — pro dolor, ut ita dicam.

Sed unde hoc profectum est argumentum? Videamus… ergo iam, hic videmus quoddam testimonium optimum, est documentum ab collega mea, quae dicitur Anna Kranzdorf, et illa perscrutata est rationes et quid invenit? Invenit praesertim illo saeculo vertente vicesimo homines, qui linguam Latinam promulgare velint, eos usos esse hoc argumento. Tamen hoc nondum est initium nostrum. Sunt alii, qui putent enim hoc argumentum iam prolatum esse antea, hoc est saeculo duodevicesimo. Exempli gratia hic videmus duos viros maxime doctos, de quibus iam antea, hoc est anno praeterito dixi. Sunt Karl Gottfried Siebelis et Iohannes Matthias Gesnerus.

 

 PICTURE TITLE TEX

Sed quod est discrimen inter eos? Karl Gottfried Siebelis ille est, qui etiam numeratur inter humanistas classicos, qui vocantur, hoc est ii praesertim voluerunt Latine imitari et etiam discipulos suos Latine eloqui tamquam Ciceronem et artem grammaticam praesertim decantare. Hoc scimus ex thesi doctorali illius Sebastiani van Bommel, et etiam scimus Iohannem Matthiam Gesnerum iam non esse talem humanistam classicum, qui dicitur, sed ille iam inter recentiores numeratur.

Propterea quod praesertim voluit? Textus intellegi. Sed qui fuit ille finis intellegendi textus?Nam eius aetate iam non florebat lingua Latina, ut scimus. Possumus hoc facile videre et intellegere ex talibus locis, qui nobis traditi sunt, exempli gratia Carolus Perrault. Ille scripsit etiam. Coepit spernere antiquos, iam dixit auctores classicos sive antiquos iam non tantum valere, sed magis iam etiam recentiores et omnino iam non praestare. Gesnerus ipse potuit confirmare, ut videtis hic in hoc loco hoc est, ille potuit, sed non fecit, sed ille potuit perseverare vestigiis gubernantium, cui in illa schola Thomana, ubi rexerat, quam gubernaverat, et illi gubernatores erant tales, ut iam nollent omnino antiquos auctores legi in schola. Sed illi poposcerunt magis quemque discipulum accedere ad munus fungendum suum.

Et qua de causa oportebat cogitare et decernere iterum, quid nunc fieret in illa schola Thomana? Quantum Latinitatis, quantum auctorum classicorum potuerunt adhuc legere? Sed Gesnerus voluit et perrexit… perrexit legere eos et etiam hoc postulare. Nam hoc erat primum argumentum, et ille dixit, ah, illa lingua Latina nos omnes iungit, et etiam sunt tot fabulae… sunt fabulae, quae inscriptae sunt quibusdam reliquis antiquis, et oportet haec omnia intellegere. Nam sunt omnes populi hoc modo consociati. Alia causa est etiam ille voluit tamquam particeps esse omnium colloquiorum praeteritorum, exempli gratia, hic dicit ille praesertim, etiam si nondum scripsit de aliis rebus, tamquam semper sequebatur et attentus erat ad ea, quae iam antea dicta erant de quibusdam rebus, exempli gratia de doctrina civili, quae etiam summi ponderis erat hac aetate.

Et hoc praesertim maioris momenti erat, quia videbat semper oportere et necesse esse unum virum sive unum hominem adesse atque praesidem esse rei publicae qui regeret, sed qui etiam omnes homines intellegeret, ergo quid dicerent, quid censerent, quid recitarent de quibusdam rebus ita ut denum ad unum eos omnes dirigeret. Ut brevius dicamus possumus loqui etiam de ea re, de disciplina, quae vocabatur ea aetate iam “Schöne Wissenschaften.” Nunc, ut patet, iam non valet, sed erat illa aetate, et haec erat notio pervulgata et Gesnerus ipse — cur nam dicimus hanc pulchritudinem, quo modo aut per litteras disseminatam esse. Prima causa erat plus minusve Gesnerus videbat et putabat animam et animum nostrum semper discernere posse, ergo cerebrum nostrum potest disponere atque collocare et in ordinem redigere cogitata et discrimina facere inter res.

Sed quorsum? Oportet asciscere, ergo proprium sibi facere, cogitata pulchra, sed quae erant talia pulchra? Ille putat primum… bene, possumus legere, et oportet etiam intellegere non modo antiquos auctores, sed etiam iam recentiores. Tamen volumus adhuc illam metam assequi, nos tum eam pulchritudinem aut illa pulchra cogitata etiam pulchris verbis induere. Et hoc possumus exempli gratia facere exemplo assumpto Ciceronis atque Caesaris et Livii, ergo sane haec voces omnino non neglectae sunt, sed de his postea. Alioquin etiam ergo haec fuit prima scopa, hoc praesertim voluit peragere, quia eius sententia possint haec cogitata pulchra nos omnes dirigere ad quendam morem agendi pulchrum et elegantem, qui convenit omnibus.

Ergo oportet commendare quosdam mores per illas litteras. Et dixit talia cogitata et talia communia omnibus societatibus esse iam per plurima saecula. Tum hoc accedit ergo, quod haec pulchritudo etiam inserviret cuidam alii causae, hoc est empatheia. Nam putabat illam pulchritudinem quendam amorem suscitare posse apud alios aut apud legentes, ita ut ille, qui legit meas litteras, incipiat me amare atque respicere. Ergo est amor, qui semper accenditur dum legimus. Hic erit, ut patet finis eius et ita dicit alioquin etiam, volumus enim in corda legentium intrare et ingredi ita ut eos pulchritudine inficiamus.

Tamen eius cogitata Gesneri ergo non erant tam nova. Ille habuit aequales sicut Carolum Rollinum, qui maxima fama utitur et admodum eadem descripserat iam antea ergo voluit artibus favere, ita ut per artes omnes inficerentur uno amore, et etiam una regula agendi atque ita ut omnes suos mores ad illam normam aptarent, ergo semper agebatur de societate communi. Insuper hae leges fuerunt tamquam ergo illae leges de iudicio, de pulchritudine et ita porro, fuerunt aeternae eius sententia, ergo semper traditae et litterae ergo vehiculum erant, quo hae leges omnes semper transportarentur. Hoc accedit, quod hoc modo ille, qui regit, aut ille, qui necesse est ut unam societatem bene curet, ut bene intelligat, quid antea factum sit, et ut discernat quid enim turbet aut quid fortasse plus minusve malum afferat, et hoc intellegere possimus ex temporibus praeteritis, exempli gratia.

Haec erat eius sententia et praesertim cum valeret semper illa experientia sive usus vivendi, modo agendo possemus, eius sententia ergo, intellegere quid nobis. quid societati ergo, ut abstrahamus prodesset, atque quid non. Iterum dicit ergo hoc modo possumus omnia omnes ad unum redigere, ad unum communem. Hic videmus etiam res, quae alioquin valent in eius operibus, ergo oportet ut pulchritudinem foveamus, oportet pulchram linguam adhibere, ergo fortasse evitare istis verbis vulgaribus, nimis vulgaribus, alioquin etiam res statutas observare, diligentiam adhibere, et omnino multum legere, et quantum potest, hoc sibi vult, eos, exempli gratia, etiam habuisse discipulos in illa schola Thomana, ubi gubernaverat, quendam, qui praelegerat inter prandia, inter cibos consumendos.

Ergo semper poterat legi… alioquin oportebat etiam bonum sensum afferre inter scholas et curare bonam mentem in bono corpore. Alioquin summi ponderis erat etiam pietas apud Gesnerum, quia etiam in Pietistis, qui dicuntur, numeratur, sed haec est adhuc alia — hoc est adhuc aliud argumentum. Sed praesertim ille voluit semper discipulos educare ad modum conscii vivendi, ergo possumus iam dicere virtutem.

Quid ipse dixit de virtute? Voluit semper illam prudentiam iam adesse, illa prudentia, quae iam, ut scimus, apud Ciceronem et apud antiquos numerabatur inter virtutes cardinales; prudentia, ut patet, nascitur ex memoria et ex memoria etiam… ergo omnia fiunt ex nostro praeterito tempore, ergo opotet semper intellegere, quid antea factum sit ut aut quo melius tum prudentius et melius agamus futuribus ergo etiam est illa providentia. Haec erat prima meta et addidit etiam virtutem non esse philosophema, sed esse praxin. Ergo oportet semper virtutem adhibere in vita.

Tamen nunc sane, ut scimus, etiam oportet bene discernere quid hoc sibi velit leges aeternae et quae est illa pulchritudo, nam fortasse etiam legistis omnes hanc commentunculam de pulchritudine, de illa ratione, quae saepe reddatur cum loquimur de litteris Latinis atque Graecis, nam saepe factum est, ut patet, ut homines aut legentes qui tum scriberent de illis litteris, exempli gratia de quadam fabula apud Ovidium, ah, tam pulchre hic vir adulatur feminam, tamen agitur de stupro et sane non possumus iam pulchra censere, pulchra iudicare talia verba, quae stuprum describunt, exprimunt.

Oportet ergo bene discernere et… Ita, alioquin semper fiet id, quod etiam mihi nuper factum est Romae. Ambulabam illic et primum sane, ut fit, hic possumus videre illam plateam Capitolinam, quae vulgo etiam vocatur Piazza del Campidoglio… et omnibus placet statim, quia est… ita est quaedam pulchritudo est etiam fortasse illa pulchritudo, quae dicitur classica sive antiqua. Tum vero factum est. Exhibitae sunt imagines tales, quae monstrat nudos et obtruncatos sunt illi… maximae famae etiam. Tamen ille quid dixerat, ah, ego eum rogavi, ah non est etiam pulchrum, non est, sed cur? Et tunc coepimus disputare de illa pulchritudine diversa.

Ergo quid volui nunc monstrare hac in acroasi et his verbis? Gesnerus dixit de gubernatore rei publicae aut omnino censet, voluit consilium praebere eis, qui multos regunt. Etiam nobis semper quotidie legendi sunt, intellegendi sunt, omnes nos, quibuscum agimus, quibuscum vitam agimus, sumus sane etiam conscii nostrae vitae ipsi. Scimus quid faciendum sit, quid agendum sit, et volumus nos ad quendam morem, ad quandam normam pulchram etiam conformare. Ergo oportet bene scire et audere discutere et disserere de pulchritudine non modo de talibus, sed… non de tali pulchritudine, sed omnino de rebus, quae primum diversae videntur, sed quae nondum in imam partem, nondum in medullam nostrae societatis penetraverint. Oportet haec omnia accipere et docere haec omnia accipere. Ita ut demum facile dici possit, ah, nonne pulchrum est? Ita, sane pulchrum est. Dixi.

Marie-Luise Reinhard main’s interests are Classical studies, especially Latin pedagogy and its history, as well as being a professional contralto and mezzo-soprano. Her interest in the history of classical scholarship led to her Ph.D. project on Johann Matthias Gesner’s (1691–1761) theories of Latin pedagogy, supervised by the philologists Christine Walde (Mainz) and Fabio Stok (Rome) and funded by a scholarship from Tor Vergata University (Rome).