Delectabilis Veterum Elegantiarum Cura
Katarzyna Ochman·November 16, 2019
Katarzyna Ochman Docte Disserit De Elegantia, Et Mala Et Bona
[Haec oratio habita est apud Living Latin in New York City Februario MMXIX.][This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2019.]
Argumentum: Quaeretur atque tractabitur quaenam sit “elegantiae” vocis ratio atque vis, utrum magis ad corpus an ad hominis ingenium pertineat, quamque ob eam causam nomen virtutis potius quam vitii factum sit. Proferentur exempla ex auctoribus linguae Latinae probatissimis sumpta, quorum primus Aulus Gellius, scriptorum elegantissimus. Cuius “Noctium Atticarum” libri XI capitulum II diligenter legetur necnon enodabitur.
Bene. Gratias tibi ago, Iason. In primis gratiae agendae sunt moderatoribus (et tibi primo) qui me huc invitaverunt. Est mihi hoc maximo gaudio et honori. Ad rem, quia iam tempus nos urget.
Revera maxime gaudeo vos tot huc advenisse. Sed est res minima: sunt minutiae revera Latinitatis. Video etiam te hic apud nos, qui iam ante aliquod annos locutus es de Gellio in ipso hoc conventu: et erat oratio splendida et longa. Mihi est in animo solum parum vobis demonstrare ex illo libro Auli Gellii. Bene.
Omnes hic audiverunt de illo auctore. Est auctor Romanus, vixit saeculo secundo post Christum natum, ut scitis. Scripsit librum cui titulus Noctes Atticae est. Gratissimum est mihi nunc vobis demonstrare versionem Polonicam huius libri, cui etiam ego operam dedi: est primum volumen, sunt solum libri a primo usque ad quintum. Propter varias causas nunc primum vertitur in linguam Polonicam hoc opus iucundissimum. Neque ego sola hoc feci, sed sunt fortasse decem — duodecim homines qui hoc faciunt. Tam late patent argumenta. Sunt viginti libri huius operis. Liber octavus est deperditus. In uno quoque libro insunt multa, varia, et diversa capitula. Sunt enim de litteris, de grammatica, de historia, de philosophia, etiam de medicina et de geometria; de diversissimis rebus. Unum quod vobis velim demonstrare hodie est capitulum proprium Gellio, qui est verus philologus et curat minutias grammaticas. Hoc non omnibus placuit, non omnibus lectoribus — in primis illis qui eum legerunt saeculo undevicesimo: multi erant qui reprehendebant hoc. Sed nobis qui sumus philologi hoc maxime placet.
Bene. Est capitulum secundum ex libro undecimo sumptum. Praelegam vobis partes — possumus enarrare hoc capitulum. “Elegantia apud antiquiores non de amoeniore ingenio sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.” Hoc est mirum, videtis, aliquo modo pertinet ad orationem praeteritam. Elegantia pertinet ad victum. Elegans homo, vocabulum hoc unum addam nunc etiam — hoc vocabulum est maximi momenti apud Gellium: ille curat elegantiam, est ei cordi elegantia. Et omnes scriptores quos legit semper describit sicut elegantes (“elegantissimus poeta,” etc.). Nunc autem ad ipsum vocabulum se vertit et investigat rationem verbi. “Elegans homo non dicebatur cum laude.” Fortasse nos nunc miramur. “Sed id fere verbum ad aetatem Marci Catonis vitii, non laudis fuit.” Hoc etiam placet apud Gellium, quod ille plerumque repetit eandem sententiam verbis mutatis. Videtis, prima pars sententiae idem significat quod secunda: elegans homo non dicebatur cum laude — id verbum vitii, non laudis fuit. Est idem, ergo possumus uti cum discipulis nostris facillime. “Est namque hoc animadvertere, cum in quibusdam aliis tum in libro Catonis qui inscriptus est carmen de moribus” (liber deperditus, quem non habemus, ut plerique libri hactenus laudati) — “ex hoc libro verba haec sunt: ‘avaritiam omnia vitia habere putabant’”. Avaritia quasi continet omnia vitia cetera, est fons aliorum vitiorum. “Sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur”. Bene, ergo sane agitur de tempore quodam quo haec vitia laudabantur, sed ut videtis nomina haec — haec adiectiva sunt vitia, sine dubio hoc bene intellegimus. Inter haec adiectiva etiam patet “elegans”. Ergo est vitium apud Catonem. “Ex quibus verbis apparet ‘elegantem’ dictum antiquitus non ab ingenii elegantia [Gellius hoc vocabulo plerumque utitur], sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset.”
Ergo hic etiam demonstrat Gellius non aperte, sed clam — demonstrat nobis rationem etymologicam huius verbi, videtis: cultus nimis lectus, ergo quae est ratio etymologica huius verbi “elegantia”? Docet nos Cicero et nos ipsi possumus facile intellegere — dat exempla in libro De natura deoum secundo: “religiosi a relegendo, elegantes ex eligendo, ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes,” ergo satis est clarum, nonne?, ‘eligere’, id est quasi — est mihi… sunt mihi multae… multa mihi sunt eligenda, multa praebentur et hoc unum eligo, nonne? Ergo possumus aliquo modo intellegere, si spectamus rationem etymologicam, cur nam esset hoc vitium. Si quis intrat tabernam ubi venduntur vestimenta et dicit, bene, hoc pallium — et videt omnia, videt multa pallia, verbi gratia, et dicit, bene, hoc pallium non placet, hoc non placet, nihil placet; fortasse unum inveniet quod postea emet et geret… tali viro est nimius lectus in cultu victuque — nimis quaerit, nimis inquirit in talibus rebus, est nimis amoenus… non est amoenus, sed est nimis amoenus. Ergo haec est causa vitii. Quid postea dicit Gellius — videte, postea… ergo, hoc pertinet ad tempora antiqua secundum Gellium, i.e. ad tempora Catonis: ille amat tales res — amat antiquitatem, sicut nos, nonne?, amamus antiquitatem. Ergo ille inquirit in tempora Catonis. Postea, post tempora Catonis, “elegans reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima.” Videtis: est verus philologus Gellius — ille investigat quasi historiam vocabuli, nonne?, quid fit cum hoc vocabulo. Primum erat talis significatio, postea mutata est: “reprehendi desiit” talis vir qui erat elegans, sed nulla laude dignabatur nisi erat etiam… inerat etiam quaedam moderatio coniuncta cum illa elegantia. Et profert Gellius exemplum Ciceronianum: “Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam [hoc ipsum… si quis est elegans, hoc non est satis], sed multa parsimonia mixtam laudi dedit”. Et laudat verba ipsa: “Crassus, inquit, erat parcissimus elegantium, Scaevola parcorum elegantissimus.”
Nonne est hoc iucundum? Ergo est illa coniunctio elegantiae… amicitia inter elegantiam et parsimoniam. Hoc iam vidimus, tale est capitulum, etiam sequitur paragraphus tertia, quarta — sed non legam, quia ad alias res pertinent. Hoc iam legimus Ciceronianum exemplum. Si quis vult sicut nos hodie studere, investigare rationes verborum, optimum lexicum quod plerumque vos novistis, quod tamen commendo — est lexicum Forcellinianum, quod nunc etiam est, ut videtis. “Elegantiam” possumus inquirere — hoc est lexicum optimum, quamquam factum saeculo duodevicesimo, nisi fallor — exeunte decimoseptimo. Legamus quid nam dicit noster Forcellinius (Facciolatus, quia erant duo, nonne?, Facciolati et Forcellini, qui curaverunt hoc lexicum): “elegantia est munditia, lautitia, convenientia, cultus, ornatus ex delectu rerum”… videtis, est qui scit bene seligere res, semper optima eligit, is est elegans… “ad victum vitamque, itemque ad cetera pertinentium”. Et hic pervenimus ad argumentum nostri conventus, videtis?, “elegantia” est vocabulum quod potest pertinere ad victum et vitam, sive ad corpus, sed “ad cetera” quoque, i.e. illa quae ad animum pertinent, ad litteras. In capitulo Gelliano de his rebus nihil erat, solum loquebatur de illa elegantia quae ad corpus pertinet, ad cibum, ad vestimenta — hic etiam apud Ciceronem, quamquam iam est aliquatenus mutata significatio… etiam solum loquitur de elegantia corporis. Hic autem habemus illam divisionem inter duas significationes ut in “elegans”. Bene, ergo nos nunc hortatur Forcellinius ut videamus vocabulum quod est “elegans” et habeo hic hanc voculam: “Elegans generatim est, qui studiose conquirit ea, quae ad vitam cultumque, sive ad alia pertinent”. Qui studiose conquirit, ille est elegans. Hic videtur — ex hac definitione videtur vitium, nonne?… Suntne interrogata? Video vos fortasse velle aliquid interrogare. Non? Non sunt interrogata.
Bene. Iam non est mihi legendum. Et statim nos docet Forcellinius hoc vocabulum sumi, usurpari aut “in malam” aut “in bonam partem, ratione habita temporum.” Pertinet tempus apud Catonem in malam partem, apud Gellium iam in bonam partem. “In malam partem” sunt etiam alia exempla: laudat capitulum Gellianum, ut videtis — sunt revera verba Gellii, quamquam non demonstrantur esse Gelliana. Est etiam ille locus ex Catone sumptus, alia exempla etiam praebet, sed spectate quod Terentium… ah, non — bene. Solum mentionem facit etiam Donati, quem secutus est Forcellinius quia est nova editio cuius… ita Forcellinius ipse laudatur in hoc lexico. “Qui eligere sciat, aut…,” et hoc est novum, “…aut qui ipse sit eligendus.” Videtur ergo — pallium elegans est pallium quod ego eligam: id quod est eligendum, non solum is qui hoc agit, sed etiam res ad quam hoc pertinet. Et hic volui vobis solum demonstrare…hoc non est maximi momenti, sed fortasse vobis iam aliquid redolent haec verba: nullum est signum esse locum citatum, sed vos iam audivistis haec verba. “Ex his apparet, elegantem dictum antiquitus non ob ingenii elegantiam…” est longa sententia ex Gellio sumpta. Hic dicit haec Gellius, sed videntur verba lexici, non verba Gellii. Fortasse hoc non sequitur mores nostros — nos qui cogimur semper diligentissime indicare fontem verborum a nobis laudatorum. “In bonam partem,” explanat Forcellinius, “aurea aetate usu venit; et universim accipitur pro mundo, concinno, lauto, et qui iudicio et electione comparat, quae ad victum cultumque…” videtis: “qui comparat sibi iudicio et electione,” ergo non nimis inquirit, sed iudicat de rebus — ergo haec est differentia. Si quis iudicat elegantia, hoc est aliquid boni. Usurpatur “de personis” — et sunt hic multa exempla Ciceroniana, videtis: “tu vero festivus, tu elegans, tu urbanus….” “Festivus” est aliud vocabulum quod Gellius adamat. Usurpatur etiam — hoc iam, nisi fallor, vobis demonstravi. Hoc est maximi momenti: ad hoc pervenire volui, et iam mox finem faciam. “Saepissime refertur” hoc vocabulum elegans “ad dicendi rationem.” Videtis: hoc est quasi gradus novus, ergo primum pertinebat ad cultum, ad victum, ad cibos, ad vestimenta, ad ornamenta; nunc autem iam refertur ad rationem dicendi. Id est, quomodo fiamus boni oratores, boni scriptores? Si scimus recte eligere verba: haec est ars, haec est quasi medulla artis oratoriae. “Qui electis verbis propriis, aptis, concinnaque et pura oratione utitur.”
Ergo haec est quasi summa huius verbi: ad hunc locum hoc vocabulum, verbum elegantiae pervenit per tot saecula — et hic multa, multa iam exempla dantur Ciceroniana: “egregie subtilis scriptor atque elegans;” “acuti sunt [de oratoribus quibusdam], acuti sunt, elegantes, faceti, breves.” Videtis? “Elegans in dicendo.” Ergo postea iam hoc vocabulum quasi usurpavit sibi hanc significationem. Permanent etiam ceterae significationes, sed haec significatio, quae pertinet ad artem dicendi, ad artem scribendi, est maximi momenti, usque ad tempora nostra, ad tempora etiam Renascentium Artium — sunt illae “Elegantiae” a Valla scriptae. Fit hoc vocabulum titulus libri, quod est maximi momenti, nonne? Etiam aliud exemplum refertur, videtis?, hoc vocabulum “ad iudicium”, hoc videtur magni momenti: si bene possum iudicare, in primis de verbis, nonne? est mihi criterium quoddam ad iudicandum. “Quo quis posset in discernendis quae optima sunt in quoque genere.” Ergo habeo multa genera verborum, et optimum possum eligere; multa genera scribendi, multa genera dicendi, et optimum genus, aptissimum genus eligo ad dicendum — quod pertinet ad argumentum meum. Cicero dicit “Intelligo te hominem in omni iudicio elegantissimum.” Ergo haec duo vocabula, iudicium et elegantia, sunt aliquo modo coniuncta inter se. “De rebus” etiam dicitur — tempus iam prope defluit… Itaque solum volui demonstrare vobis ultimum: sunt hic exempla, si non novistis, est “Corpus Corporum” — hoc est pagina in reti qua satis bene possumus uti… quaerere vocabula. Sunt etiam alia quae mihi haec universitatis Turicensis valde placent.
Quomodo ipse Gellius utitur hoc verbo? Quia capitulum nostrum erat quasi theoreticum, nonne?, sed quomodo ipse utitur re? Sicut Cato, Gellius dicit esse auctor qui utitur vocabulis antiquis, estne hoc verum? Videte… Elegantia… Hoc est titulus capituli nostri: “Cura et elegantia scriptionis.” Ex hoc sumpsi titulum orationis meae: “delectabilis veterum elegantiarum cura”… sunt veteres elegantiae, ex quibus nos eligimus quae pertinent ad tempora antiqua, quae nos delectant, nonne? Possumus bene eligere. Haec est etiam ars oratoris, sicut in conventu nostro — si est orator qui scit bene eligere argumentum, nos delectat. Est illa cura delectabilis veterum elegantiarum: hoc placet maxime. Hic novum: “elegantia venustasque formae.” Est meretrix quaedam, pulchra mulier, cui erat magna elegantia formae et venustas. Est unum novum, unum quod differt; sed in primis Gellius dicit de elegantia scriptionis. Quid etiam? “Verborum elegantias,” “elegantia verborum”… semper “elegantia verborum.” Et ultimum: sunt hic duo capitula: id quod modo legimus, secundum libri undecimi, et capitulum praecedens, primum libri undecimi. Et haec est ultima sententia illius capituli, quod omnino de aliis rebus tractat. Sed Gellius notat Catonem mutare verbum — ergo, oportuit Catonem uti alio verbo, sed is usus est alio verbo. Se ipse dicit — suam sententiam nobis dat… “Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum” Catonem. Ergo haec est ultima sententia capituli primi libri undecimi, et proximum capitulum ipsum hoc vocabulum explanat.
Ergo hoc solum volui vobis demonstrare, ut videatis Gellium non esse credendum, si dicit omnino confusam esse materiam in libro suo — non est tanta confusio, ille consulto aliquid facit. Dixi.
Katarzyna Ochman is assistant professor of Latin philology at the University of Wroclaw (Vratislavia Latine).


