Click 'Read More' for complete transcript.
...horologium inspicio. Confusio quaedam - horologiorum! Ah! Tempus adest. Bene. Romano imperio in regionibus ad occidentem spectantibus exstincto, quod est factum, ut scitis, saeculo plus minusve quinto post Christum natum, homines docti de omnibus argumentis, de omnibus rebus Latine loqui et scribere pergebant, et per tantum temporis spatium, per tot saecula, sermo nullius gentis patrius fuit Latinus. Quin immo hoc patrimonium etiam nunc exstat; quia - ecce - hic sumus, Latine loquimur et quidam nostrum etiam Latine scribunt. Et ego dico hoc patrimonium numquam esse interpellatum. Inde a tempore Romanorum usque ad hoc tempus dico quosdam semper Latine locutos esse et scripsisse. Tamen medio illo aevo, quod vocatur, homines docti quodam sermone Latino utebantur, cuius fundamenta, ut sic dicamus, in scriptis Christianorum sacris posita esse videntur. Paulo postea saeculo - dicamus - quarto decimo post Christum natum nova eloquentia, ut sic dicamus, nata est. Et haec nova eloquentia praecipue insequenti saeculo - quinto decimo - floruit. Tum homines docti vestigiis illius Petrarcae insistentes sermonem suum ad normas dicendi apud Ciceronem, apud Livium, apud Quintilianum, apud eorum aequales conspicuas conformare, semper conformare conabantur. Itaque nova fuit eloquentia. Sed hi homines non tantum de rebus antiquis et Romanis loquebantur; debebant vel saepius de rebus suis, de vita sua scribere. Et si quid Romanis antiquis inauditum et incompertum dicendum erat, quid faciebant? Erant aliquot viae, quas - quisque de re nova locuturus - sequi poterant. Nonnumquam verba nova fingebant, vel verbis medio illo aevo excogitatis utebantur. Sed propositum meum hodie non est ut de verbis post Romanum imperium exstinctum excogitatis loquar. Nec volo de verbis vel de locutionibus antiquis loqui, quae aliquando apud recentiores leguntur et inveniuntur, sed significatione funditus mutata. Non. Volo de alia re loqui. Volo de locutionibus antiquis, de vocibus antiquis loqui, quae ita a recentioribus adhibentur ut, sensu pristino et antiquo plus minusve conservato, res tamen novae, Romanis antiquis inauditae, indicentur. Ecce, hoc est horologium. Romani antiqui solebant tempus et horas cuiusque diei horologiis solaribus metiri - plus minusve. Horologia mechanica, quae vocantur, sunt saeculo decimo quarto post Christum natum inventa. Horologia mechanica. Et paulo postea horologia mechanica sunt ita exculta ut horae non tantum gnomonibus, vel virgulis, indicarentur, sed etiam ut, cursu cuius horae peracto, sonus emitteretur. Audiamus quomodo Martinus Duncanus Batavus, auctor colloquiorum scholasticorum, talia horologia descripserit. Legamus eius sententias.
"Quid si forte unam aut dimidiatam horam peccet horologium, et non suo tempore det signum?"
Vel.. alius dicit:
"Quid? Numquam audistin' errare horologium et serius aequo cecinisse signum?"
'Signum dare': 'signum canere' - hae sunt locutiones ex exercitu Romano desumptae. Quia scimus... Miles quidam solebat tuba, vel bucina.... cornu, signum canere, ut milites intellegerent progrediendum esse, aut retro eundum (aliquando). Sed, videmus - ah! ignosce - ita... ergo videmus quo pacto haec locutio antiqua scite ad rem omnino novam accommodetur, sed ita ut, sensu antiquo et pristino conservato, statim intellegamus quo pacto hoc novum instrumentum munere fungatur. Etiam audiamus quibus verbis temporalibus Martinus noster actionem vel munus huius horologii describat. Aliquid aliud vobis ostendam. Ergo...ah.... nimis cito progressus sum. Bene. Illum locum non habeo. Ergo ad aliam rem transeamus. Sunt aliquot verba temporalia, quibus ille Duncanus utitur etiam ad horologia describenda. Sed hos locos non transcripsi. Sed hae locutiones, quas vobis ostendi, sufficiunt.
Nunc de alia re. Ars calceamentis ferratis per glaciem eundi Romanis antiquis fuit ignota - quod sciamus. Sed haec ars a Batavis hominibus saeculo sexto decimo, saeculo septimo decimo valde excolebatur. Et idem noster Martinus fuse de hac re - in dialogis scholasticis sane - loquitur, et eius verba sunt iterum inspicienda. Homines, qui his calceamentis utuntur, ut per glaciem eant, dicuntur 'volare pedibus per glaciem', vel dicuntur 'glaciem pervolitare': et, ut hoc faciant, 'talaria pedibus nectunt'. Ecce - talaria! Talaria vobis sunt bene nota! Mercurius deus talari<um> horum ope ex Olympo ad terram devolare dicitur - talaribus fretus, nonne? Ille facit hoc. Et talaria a poetis saepe memorantur, a Virgilio et ab aliis. Haec sunt verba Virgili - versus nimis bene noti:
"Dixerat. ille patris magni parere parabat
imperio; et primum pedibus talaria nectit..."
Ita vero. Et Martinus noster etiam multa verba temporalia ad hanc actionem adhibet (et non omnia, sane, hic recensebo). Sed homines talaribus ergo induti dicuntur ‘glaciem tranare’, haud quidem aliter atque homines natantes a Iulio Caesare dicuntur 'flumen tranare'. Nonne? Ergo similitudo est auxilio nobis ad intellegendum quo pacto hae locutiones transferantur ad rem novam, Romanis inauditam, indicandam.
Etiam locutiones translatae inveniuntur apud recentiores, ubi de litteris et de artibus liberalibus disserunt. Nomen substantivum, quod est 'humanitas', est vobis bene notum et etiam apud Marcum Tullium Ciceronem 'humanitas' ad artes liberales spectat et praecipue ad memoriam rerum gestarum, quae a poetis ad posteros traditur, et illa significatio est praecipue perspicua in oratione, quam Cicero Pro Archia habuit. Et hi loci sunt ex illa oratione descripti: sane non conabor nunc (temporis causa, temporis conservandi causa) locos ipsos recitare. Sed confugiamus ad alium auctorem antiquum, ad Aulum Gellium, qui Noctes Atticas scripsit. Ille, mea quidem sententia, optime nobis indicat, quid sibi hoc verbum 'humanitatis', hoc substantivum, hoc nomen 'humanitatis' apud antiquos scriptores valeat, quid sonet. Et volo vobiscum primam partem huius loci legere. Legamus.
"Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, 'humanitatem' non id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis 'philanthropia' dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam, sed 'humanitatem' appellaverunt id propemodum, quod Graeci 'paideian' vocant (nonne?), nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi."
Ecce - homo humanissimus, Desiderius Erasmus Roterodamus! Apud Erasmum et apud eius aequales vox 'humanitatis' saepe adhibetur, et id plus minusve sibi vult, quod apud Ciceronem et apud Gellium. 'Humanitas' apud Erasmum spectat ad cultum litterarum Latinarum Graecarumque, et spectat ad eloquentiam eorum, qui scripta antiqua, praecipue Latina, imitantur. Sed apud hos scriptores subauditur quaedam oppositio, quaedam studiorum separatio Romanis antiquis ignota, quia tempore Erasmi opponebantur studiis humanitatis aliae artes; theologia, leges, grammatica, quae vocatur 'speculativa', aliae artes medio illo aevo natae, quae tum a quibusdam colebantur sed ab professoribus humanitatis respuebantur. Et volo aliquid addere - hoc cunctanter dico: nolite putare me quidquam certi nunc dicere - sed (forsitan) haec studiorum separatio non est dissimilis illius discidii, quod nunc, quod nostro aevo putatur exstare inter artes, quae in litteris, in linguis, in rebus gestis versantur, in philosophia versantur, et alias disciplinas, quae spectant ad negotiationem et ad artes mechanicas et ad alias res, quae propiore nexu cum quaestu iunctae esse videantur. Ita. Puto esse similitudinem. Non pro certo scio. Sed volo vos de hac re cogitare. Itaque subauditur - quamquam certe hi loquuntur de humanitate sicut Cicero, sicut Gellius - sed subauditur nunc discrimen, quia hi homines tantum de quibusdam studiis loquuntur, non de aliis, cum hoc vocabulo utuntur. Cum Romani antiqui de humanitate loquebantur, loquebantur de cyclo omnium artium.
Sed ibi sunt verba, quae Robertus Gaguin Gallus ad Erasmum scripsit. Et volo ostendere illam oppositionem in his verbis intellegi: quia - quid dicit Robertus? Dicit hoc - dicit haec (potius)...
“Bellum, Hierasme,….adversus despicabile hominum genus, qui studiis humanitatis detrahere non desinunt, suscepisti…”
Et studia humanitatis a recentioribus nominantur etiam aliter, etiam aliis verbis: et quaedam locutiones sunt pulchrae, et omnes aliquo modo spectant ad id genus, quod hic vobiscum tractare volo. In omnibus his locutionibus sensus pristinus verborum ipsorum conservatur; sed subintellegitur haec distinctio studiorum, ut ita dicam. Bene. Studia humanitatis sunt 'bonae litterae', nonne? vel 'meliores litterae', vel'literatura melior', vel 'honestae disciplinae', 'politior literatura', 'politior humanitas', 'politiores litterae', 'melior eruditio', 'antiqua studia'(antiqua, quia sunt vetusta, sed etiam meliora) - et tandem locutio ultima mihi summopere arridet: 'mansuetiores Musae'! Sic! Tandem aliquando exstat locutio, quae cum his aliis a me dictis est coniungenda, locutio multis vestrum, nisi fallor, aliquatenus nota: 'res publica litteraria'. Et Erasmus fuit huius rei publicae civis; et, ut sensum huius locutionis capiamus, legamus verba, quae Polydorus Virgilius, Italus doctus, ad Erasmum scripsit. Scripsit ad eum his verbis:
“… quod vivis (O Erasme) quod vales, illud maxime ex republica nostra literaria est, cum perspicuum sit Naturam te omnium unum ad eam rem publicam locupletandam peperisse....”
Ecce, amici, haec res publica - est res publica; et aliquo modo, nisi fallor, Cicero potuisset intellegere usum huius locutionis; quia est res publica. Est consociatio hominum ad rem communem provehendam convocatorum. Nonne - est? Est consociatio hominum doctorum tamen, saepe multis ex gentibus oriundorum, nonnumquam maximis intervallis separatorum, qui omnes tamen usu communi linguae Latinae coniunguntur. Et coniunguntur etiam ad bonas litteras, ad studia humanitatis provehenda. Haec est 'res publica litteraria': sed est res publica. Bene. Dixi de rebus.
Et sunt pauca exempla illorum 'locuti-orum'. Ha... illorum 'locuti-orum'! - illorum 'verborum'!, quae et ego - et quidam amici plenius explicabunt... illorum verborum multorum... et sunt nonnullae aliae voces, quas hodie tractare non possum. Sed finem faciam loquens de hoc loco. Hic locus est scriptus duobus saeculis post Erasmum mortuum. Georgius Walchius fuit grammaticus Germanus, Lutheranus, qui Historiam criticam linguae Latinae scripsit. Et totum locum non legam. Tempus non sinit. Sed volo quasdam partes vobiscum inspicere. Ille loquitur hic de scriptoribus antiquis, et de scriptoribus recentioribus
"Consultius autem est, ipsos fontes adire, quam sectari rivulos et dulcius ex ipso fonte bibuntur aquae, quod tritum, nec a veritate alienum est proverbium. Nihilominus recentiores cum veteribus coniungendos esse existimamus, partim, ut cognoscamus, quomodo illi veteres sint imitati, et ex illorum exemplis discamus, adplicare et ad usum adferre, quae in ipsa Latinitate profecimus; partim quia recentiores auctores viam ostendunt ad habitum de illis rebus dicendi, de quibus nostra aetate loquendum est, comparandum, quarum magna est copia, quae veteribus auctoribus fuerunt incognitae."
Et praetermittam periodum sequentem, sed ultimam periodum legam.
"Sed tamen eiusmodi recentioris aevi scriptores eligamus, qui veteres Latini ac puri sermonis laude celebres imitati sunt et illorum copiam, vim, atque elegantiam expresserunt, quorum ingeniorum aetas et patrum et nostra ipsa ferax fuit...”
Dixi. Satis.