On the Life and Work of Daniel Rolander

June 16, 2016

 Click 'Read More' for complete transcript.

Verba a Ioanna Laeta transcripta sunt. 

[Iasoni P.:] Gratias tibi ago.

Mihi propositum est ordine quodam inverso tractare Rolandrum. Is Daniel Rolander natus fuit medio saeculo decimo octavo in Suetia, id est, iuxta Norvegiam, et inter Norvegiam et Finniam ille natus est ibi in familia pauperrima. Studia tandem fecit universitaria apud Carolum Linnaeum, et ibi, post paene decem annos, inclaruit: id est, subito eum agnovit optimus ille professor Carolus Linnaeus historicus naturalis, botanicus, et ita porro. Rolander deinde docebat Carolum eiusdem nominis secundum; id est, puerum Caroli Linnaei per quattuor annos docuit dum habitabat Rolander in ipso domicilio Linnaei in hortis publicis universitatis Uppsalensis, iterum in Suetia, non in Helvetia, sed in Suetia. Saepe est maxima confusio his de rebus; sed est Suedus.

 

Ille autem, ut saepe fuit mos ibi, id est, Linnaeus solebat emittere suos discipulos melioris nominis ad itinera suscipienda, primum in Suetia; sed deinde mittebat ille Linnaeus discipulos suos ad omnes angulos orbis terrarum. Unus ex his, cui nomen fuit Petrus Kalm, missus est in nostram terram, in Novam Angliam, et pererravit ille collectum specimina naturalia, id est aves, plantas, lapides (omnia quae spectant ad naturam vocantur naturalia) et ille reversus est in Suetiam sanus et integer, publicavit aut conscripsit et in lucem edidit suum diarium et fruebatur deinde magna quadam fama.

 

Rolander deinde missus est in Surinamiam, quae eo tempore fuit colonia hollandica: locus asperrimus, occupatus paene totus densissimis silvis; quae silvae ne viae quidem--non perviae fuerunt silvae, minime: id est, ita densae fuerunt silvae, ut non possent Hollandi vias struere ad partem interiorem. Potius usurpabant scaphas, quia ea in regio multi sunt rivi et flumina et rivuli scilicet; Rolander itaque anno millesimo septingentesimo quinquagesimo quarto missus est ex Suetia in Surinamiam, ubi per novem menses diarium composuit vespere; interdiu tantummodo specimina colligebat et observationes faciebat.

 

Fuit ille Rolander entomologus, id est valde--investigabat insecta, et insecta viva. Id est, non observabat plantas et herbas immobiles, sed animalia quae habitant in societatibus, in suis oppidulis, ut ita dicam. Itaque assuefactus iam fuit Rolander observare et verbis describere mores animalium. Illum doctissimum et bene exercitatum obtutum oculorum et mentis ille deinde intendit etiam in homines qui habitabant eo tempore in Surinamia, et secum reportavit itaque ingentem manuscriptum quem per novem annos retractavit, rescripsit, delevit quosdam locos, implevit aliis locis. Et usque ad annum bis millesimum sextum nulla fuit editio huius libri: neque scilicet latina, neque alia quadam lingua ornata. Eo tempore ego quasi dux fui ut ille liber anglice verteretur. Quod factum est, et nunc una cum socia mea iam habeo paratam editionem principem linguae latinae: id est ipse liber mox lucem videbit.

 

Nunc autem, ut ita dicam, ordine inverso non diutius de Rolandro neque de vita eius loquar, sed potius legam vobiscum textum, vel locum textualem, ita ut loquatur tandem Rolander suis verbis. Hic locus situs est in pagina quadragesima septima.

 

Bene, i ad quartam paragraphum:

Myrmecophaga Tamandua Miri seu tetradactyla dormitans occurit in arbore cuius flores nondum videram. (Hoc est alicuius momenti, quia si volebat Rolander in ordinem scientificum redigere arborem, necessarium ei fuit inspicere flores secundum systema Linnaei: itaque 'cuius flores nondum videram.') Caudam validam et tenacissimam circum ramum convolverat, ut ex inopinato delabi non posset. Nigritae (casus dativus) se (id est animal) captum eunti pedibus anticis colaphos infligere satagebat bestia haec, naribus stertens quemadmodum Meleagris gallo-pavo (hic est nostra bestia, gallus-pavo Meleagris: ecce) quemadmodum Meleagris gallo-pavo corpore inflatus, plumisque caudae erectis, flatus stertoreos emittit: capta vero (id est nunc nostra bestia) capta vero gemitus ex imo pectore ciebat. Erat cati (id est felis) minoris magnitudine, pilis densis, mollibus, et fulvo-fuscis vestita: os porrectum teretiusculum; lingua lumbriciformis (lumbriciformis: quid hoc sibi vult? ecce lumbricus. Id est lingua in forma lumbrici; ita, et fuit lingua longa scilicet.) Cauda longitudine corporis, et est cauda prehensilis (id est prehendere valet cauda hoc modo), subtus extra medium nuda (cauda). Facie Melem taxum seu ursum caudatum refert (id est, nostra bestia refert quasi imaginem huius animalis). Irritata (nostra bestia) pedibus posterioribus se erigit instar ursi; lente incedit; segnis, nec agilis, nisi colaphis infligendis occupatur, quos, irritata stertensque, promptissima manu adstantibus distribuit (ita). Interim tamen magis portentosi animalis affectus fervidi (quasi vulgariter 'emotiones') quam plagae vel colaphi ad metum iniciendum valent.

 

(Pagina versa) In camera mea hanc bestiam per mensem circiter ligatam alui, ut eius vivendi rationem utcunque observarem. (Ita semper hoc fecit Rolander et faciebat: observabat omnia et omnes. Itaque transtulit bestiam in suam cameram, ubi ipse Rolander dormiebat.) Totis dormitavit diebus in loco elevato; somno turbata lente se extendit, mox vero caput inter pedes anticos reponens, in somnum profundum relapsa est. Hora sexta vespertina facta evigilavit; mox baculum, cui alligata fuit, sursum et deorsum lente scandere incepit; scandendo dormiendo vel ambulando caudam circum baculum arcte tenuit convolutam: ope pedum (id est auxilio pedum) et caudae volubilis baculo tam arcte adhaesit ut prius tota dilaceraretur, saltem cauda abrumperetur, quam inde revelli posset (haec nostra bestia); si hac ratione turbaretur, pedem utrumque anteriorem, alternis vicibus, vibravit versus utrumque latus, naribus stertendo, ore frendendo, et pedibus posticis se nonnunquam erigendo. Totis noctibus vigil et vagabunda fuit, scandit et ambulavit ad horam sextam matutinam, qua facta dormitatum se composuit. (Sed quando, quando dormitabat Rolander?)

 

Nocte quadam accidit, ut rupto fune quo ligata erat, soluta existeret et per camerae pavimentum ambulando in Nigritam puerum dormientem incideret, cuius alterum pedem cum scandere coepisset, e somno turbatus Nigrita attonitus exclamavit, se vehementer a quodam animali affligi nec ab eo expediri posse. Accensa candela spectatum euntes (id est, alii homines spectatum euntes) Myrmecophagam circum alteram tibiam caudam volvisse deprehendebamus; ac puero lachrymanti atque se expedire frustra laboranti alternis pedibus colaphos distribuentem: non sine multo negotio inde revelli poterat pervicaciae stultitiaeque plenum hoc animal.

 

Silentium oris semper tenuit; tantum una vel altera vice submisse mussitavit; baculum vel aliud sibi porrectum pedibus anticis tenaciter comprehendit, nec unquam mordentem vidi. Inediam patitur diutinam; formicas sibi exhibitas non gustavit; linguam vero cylindricam in formicarum nidos sub foliis arborum constructos ingessit et formicis tectam (id est linguam) retraxit, insecta haec deglutiens (id est comedere sine morsu) deglutiens, quibus vitam sustentat. Tandem nocte quadam, funem circum baculum transverse positum, cui insidere solebat, tot vicibus volverat ut laqueo suspensa moreretur.

 

Indis americanis, defectu cibi melioris (Indi sunt indigenae, itaque defectu cibi melioris) vesca (id est cibus) est, aliis vero haud expetitur earum caro, quae, ut ait Piso (Piso est alter auctor qui superiore saeculo descripsit Brasiliam eodem modo): 'vulpina est caro, et ferinum quid olet.'

 

Sic locutus est tandem publice Rolander. Huc usque paene silebat, totus silebat. Et sunt aliquot causae, et de his usque ad tempus constitutum nunc loquar.

 

Ecce veniam a vobis peto qui exponam linguam anglicam vobis, sed ex his quattuor locis quasi instrumentis iudicialibus videmus paene nostri temporis auctores et investigatores litterarum et rerum historicarum condemnaverunt Rolandrum. Ecce: 'Rolander lacked the courage to be a field naturalist in a tropical country. He saw danger everywhere and had no idea how to endure patiently the hardships and unsettling circumstances.' Sed quomodo hoc fit? Quomodo ille hoc scit? Quia eo tempore nulla fuit editio huius manuscripti, neque multi sciebant ubi esset manuscriptum; et etiam pauciores poterant eam legere latinam. Itaque quasi sine causa iterum iterumque ille Rolander est damnatus. Putabant multi Rolandrum in Surinamia mente commotum fuisse, et in ipsis silvis coepisse insanire; et reversus in Suetiam addictus potionibus fortioribus reliquam partem vitae terit.

 

Sed hoc est omnino falsum. Non modo ingentem hunc manuscriptum exaravit sua manu et per novem annos retractavit, sed etiam magnum quoddam opus de insectis gallice compositum Rolander transtulit in linguam sueticam. Exstant quattuor volumina eius interpretationis, quae volumina ego ipse inveni in quodam archivo, quae fuerunt omnino derelicta ab omnibus; nemo sciebat ea exstare, et ad haec publicavit vel in lucem emisit quattuor  commentationes, ut ita dicam, scientificas de moribus insectorum. Ex his tandem quinque editae sunt ante discessum in Surinamiam, illa olim fruebatur quadam fama.

 

Tandem reversus in Suetiam, illa fama exstincta, rixa exorta est inter Rolandrum et Linnaeum. Linnaeus, professor ille, volebat aditum habere non modo in diarium surinamicum, sed etiam in omnia naturalia quae erant collecta a Rolandro; et loquor, boni auditores, de aliquot magnis cistis quae erant omnino repletae herbis siccatis, lapidibus, insectis, avibus, vespertilionibus: fuit ingens quantitas rerum, quas ille collegit tantum per novem menses. Iugiter laborabat ille; hic est noster Linnaeus [imago photographica ostenditur]. Ut dixi in initio, Rolander receptus est in domicilium Linnaei ut doceret parvulum Linnaeum de rebus botanicis, de historia naturali. Illud domicilium situm est in hortis universitatis, itaque hic [imago huius domicilii ostenditur] revera situm est domicilium; quattuor annos egit Rolander ibi, in hoc loco.

 

Tales fuerunt naves [imago navis ostenditur]; ille--et hoc iucundum est: illud diarium non modo amplectitur eo tempore [vel potius] illud tempus in Surinamia, sed duos annos ex profectu usque ad reditum in Suetiam. Rolandro duce licet nobis iter facere ex Suetia in Germaniam, per Germaniam Amstelodamum, ubi moratus est per aliquot menses; et miras descriptiones composuit illius urbis magn[ae] et ingentis.

 

Tandem profectus est navi vectus ad Surinamiam, sed non desinit narrare et, vel potius observare et verbis condere observationes, id est [nos] sumus in ipsa nave. Et describit nautas, eorum pessimos mores. Solent nautae--et etiam scilicet navi vecti, volunt scilicet aliquid boni comedere. Quid faciunt? Omnia, quae natant praeter navem vel ad navem casu, petunt sclopetis, sagittis, et hamis.

 

Semel captus est canis marinus vel squalus, id est vulgariter 'a shark', et ille tractus est in navem; secatus est squalus in varias partes; deinde Rolander aperuit caput et cranium, extraxit cerebrum: cur extraxit cerebrum? Hoc scit Diana: sed extraxit cerebrum ut habeat materiam enitentibus feminis. Enitentibus: dum gignunt pueros suos vel foetum, aliquando apertura illa non satis aperitur, non satis late aperitur. Eo tempore tandem--hic agitur de rebus scientificis; non de Venere loquor, minime! sed hoc medicamento adhibito, id est, cerebro squali vel canis marini statim aperitur illud foramen, ut ita dicam. Multum dictum est de rebus medicis scilicet.

 

Hic est, ecce [imago geographica ostenditur], nostrum iter et reditus ab Surinamia. Oceanus hic situs est, unum oppidum quod in ipso libro vocatur urbs, potius vicus quidam; et videtis rivos et flumina penetrare interiorem partem huius terrae. Et secundum illos rivos exstructae sunt plantationes. Scio plantatio non esse vocabulum antiquum; sed eo tempore, id est saeculo decimo septimo et octavo, est vocabulum latinum bene tritum. Idem sibi valet plus minusve ac latifundi[um].

 

In illis plantationibus habitabat possessor, saepe Europaeus, una cum sua familia, sed maxima pars eorum qui habitabant in his plantationibus fuerunt Afri, in servitutem redacti. Patiebantur pessimam condicionem; quam condicionem mirum in modum humaniter Rolander tractat. Describit pessimas condiciones, iniustas poenas, cruciatum. Adamussim describit: et quomodo Afer servus non animum deponit, sed quasi atroce vultu et animo ille potius volebat pati quam ostendere se esse fractum. Ita, ut Rolander dixit, nullus Europaeus poterat pati talem cruciatum. Itaque mira haec est narratio, non modo quod spectat ad historiam naturalem vel ad materiam medicam, sed ad mores hominum, ad condiciones servorum, ad abusum Europaeorum; sed etiam sunt boni Europaei ibi.

 

Et volebam hodie in hoc parvo spatio temporis, mihi dato, occasionem primum dare Rolandro loquendi; et nunc, quoad poteram, descripsi quandam partem vitae, et tantummodo quasi tetigi cacumina huius narrationis, id est, tantummodo delineavi.

 

Sat superque dixi, et gratias vobis ago ob benignitatem vestram erga me.

Suntne interrogationes vel roganda?

 

Iustus: Quando illa editio, cui tu insudas, in lucem edetur?

Iacobus: Hoc anno, ita spero; hoc anno. Est ingens et, testis est Diana, per novem

annos retractavit Rolander hoc manuscriptum, id est, nobis necessarium fuit non modo transcribere, qui fuit labor nullius momenti, sed quasi revellere vel inspicere sub delationibus. Sunt strata mutationis aut mutationum in illo; et non semel usque ad quasi gradum quartum penetravimus.

 

Alter interrogator: Sententia tua, cur legendus sit is--ille--hic Rolander,

si tam male tractavit servos suos?

Iacobus: Ille non servos tractavit; non habebat servos. Ille fuit quasi advena;

et tantummodo ibi fuit ut observaret naturam et homines.

Sed ille quodammodo amabat servos.

Diana?

 

Diana: Quaeso, si potes, narrare de quomodo tu invenisti correctionibus fretus illas cistas--

Iacobus: Bene, hoc erit ultimum. Mutationibus [manucripti] inspectis, poteram invenire magnam partem insectorum, quae collegit Rolander, in museo quodam; aliis hominibusid estscientificis quae [insecta] fuerunt omnino ignota et derelicta. Ergo, ea designavi nomine proprio.

Bene, nunc tempus iam est plus quam actum.