In ore omnium diu erat ille casus qui publice 'Styles' nominabatur. Hoc autem studium commune in dies evanescens sensim diminuitur. Nihilominus, cum hic casus tanta fama sit usus, ab amico meo Poirot et a familia ipsa rogatus sum ut totam historiam scribam. Hac opera me spero esse effecturum ut omnes qui adhuc manent rumores aliquando quiescant.
Quo ergo pacto et quamobrem ego his rebus implicatus sim nunc paucis expediam.
Vacatione militiae propter infirmitatem concessa ego domum sum missus; post nonnullos menses in valetudinario quodam satis maesto peractos iterum convalui, et unus insuper mensis vacationis mihi datus est. omnibus autem amicis et cognatis longe distantibus dubitabam quid facerem, cum Ioannem Cavendish offendi, quem iam multos annos rarissime videram et quem, ut vera dicam, numquam bene cognoveram, partim quia ille me fuit quindecim annis maior. Fuit quadraginta quinque annorum, multo autem minor natu visus est. Cum puer essem, saepissime in Essexia versatus eram apud manerium Styles, ubi domus eius matris fuit.
Postquam multum de temporibus prioribus collocuti eramus, ille me ad Styles invitavit ut ibi meam vacationem degerem.
"Mater mea," inquit "certe laetabitur te post tot annos denuo videre."
"Satin recte valet mater tua?" interrogo.
"Ita, valet. Tu scis, ut credo, eam denuo nupsisse, nonne?"
Timeo ne nimis aperte miratus sim. Domina Cavendish, quae Ioannis patri, cum ille viduus cum duobus liberis esset, nupsit, femina formosa aetatis mediae, ut recordor, fuit. Iam ea nullo modo, ut ratiocinor, minor quam septuaginta annorum esse possit. Eam recordatus sum ingenio esse praeditam veloci et obstinato et ad liberalitatem inclinato, cui et convivia et beneficia valde cordi erant. Generosissima erat femina, quae et Crassum divitiis superavit.
Easier Version:
Omnes die de illo casu (cui nomen est 'Styles') loquebantur. Sed nunc minus loquuntur. Nihilominus, quia hic casus tanta fama usus est, amicus meus Poirot et familia ipsa me iusserunt totam historiam scribere. Hac opera, ut spero, omnes qui adhuc manent rumores aliquando quiescent.
Quomodo et quamobrem ego his rebus implicatus sum? Audite: nunc paucis verbis explicabo.
Militiae vacatio propter infirmitatem mihi concessa est, et ego domum missus sum; post nonnullos menses in valetudinario quodam satis maesto peractos interum convalui, et unus insuper mensis vacationis mihi datus est. Omnes amici et cognati longe distabant, et ego nesciebam quid facerem. Sed ecce! Ioannem Cavendish forte offendi, quem iam multos annos rarissime videram et quem reapse numquam bene cognoveram. Ille me fuit quindecim annis maior. Fuit quadraginta quinque annorum, multo autem minor natu visus est. Cum puer eram, saepissime in Essexia versatus eram apud manerium Styles, ubi domus eius matris fuit.
Postquam multum de temporibus prioribus collocuti eramus, ille me ad Styles invitavit.
"Mater mea," inquit "certe laetabitur te post tot annos denuo videre."
"Satin recte valet mater tua?" interrogo.
"Ita, valet. Tu scis, ut credo, eam denuo nupsisse, nonne?"
Fortasse, ut timui, nimis aperte miratus sum. Domina Cavendish, quae Ioannis patri, cum ille viduus cum duobus liberis erat, nupsit, femina formosa aetatis mediae, ut recordor, fuit. Iam ea non minor quam septuaginta annorum erat. Eam recordatus sum ingenio esse praeditam veloci et obstinato et ad liberalitatem inclinato, cui et convivia et beneficia valde placebant. Generosissima erat femina, quae et Crassum divitiis superavit.