Agatha Christie in Latin


Agatha Christie 1

In ore omnium diu erat ille casus qui publice 'Styles' nominabatur. Hoc autem studium commune in dies evanescens sensim diminuitur. Nihilominus, cum hic casus tanta fama sit usus, ab amico meo Poirot  et a familia ipsa rogatus sum ut totam historiam scribam. Hac opera me spero esse effecturum ut omnes qui adhuc manent rumores aliquando quiescant.