Lectio Decima

February 09, 2017

Grammar: Review of future tense, superlative

https://www.youtube.com/watch?v=oM8uFVxmhu4

 

Postridie in schola latina amicis et magistro de itinere futuro loquitur.

Marcus: "Pater meus effosionibus Romanorum fororum intererit, et nos saltem unum annum Romae degemus, fortasse etiam complures annos."

Magister: "Fortunatissimus es, Marce!"

Disc. 1: "Sed quid tu Romae facies, Marce? Lyceum italicum frequentabis?"

Marcus: "Ita est ut dicis, lycem classicum frequentabo."

Disc. 1: "Quomodo scholas intelleges?"

Disc. 2: "Marcus certe nullam difficultatem in intellegendo habebit, nam linguam latinam callet."

Disc. 1: "Quid hoc pertinet?"

Disc 2: "Quam difficultatem Romae habebit is qui bene linguam Romanorum callet?"

Disc. 1: "Noli nugari, o babule stultissime!"

Marcus: "Mihi necesse erit italice discere."

Magister: "Tibi non difficile erit italice discere, Marce. Nam maior pars vocabulorum italicorum ab lingua latina originem ducunt. Procul dubio celeriter disces et italice loqui poteris!"

Marcus: "Ita ego spero, magister, sed nihilominus vereor ne valde difficile sit novam linguam discere."

Magister: "Sed noli oblivisci: nihil sine labore disces. Multum studere debebis, multum legere, multum loqui, multum auscultare. Et bonos libros scholasticos emere et eis cotidie uti debebis."

Discipula: "Linguae non discuntur in libris, ut mihi videtur, sed in amore. Bene linguam italicam disces, Marce, solum si pulcherrimam amicam Italam invenies."

Disc. 2 (clanculum, voce demissa): "non prius amicam pulchram invenies, Marce, quam porci in aere volabunt!"

Magister autem haec verba non audit et docere incipit. Marcus autem, dum magister aliquid in tabula scribit neque spectat, amicum manu fortiter pulsat. Amicus ridet et Marcum pulsat. Etiam Marcus ridet. Ita iuvenes saepe certando et pugnando affectum suum ostendunt.

 

Grammar 

 

https://www.youtube.com/watch?v=oUx9FF2XPw8

 

 

Be the first to comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.