Lectio Nona

February 02, 2017

Grammar: Future tense of all conjugations

 

https://www.youtube.com/watch?v=DxXuy-SUr00

 

Marcus et soror attoniti sunt. Id quod annuntiat pater vix credere possunt. Post cenam Marcus pensa domestica in cubiculo suo facere conatur, neque potest, nam cogitare non potest. Post duas horas inutiles it dormitum. Sed non potest dormire. Multae imagines rerum futuraram in capite volant:

Tam magnum temporis spatium Romae erimus! Non mentiar: sollicitus sum et res futuras vereor. Quid faciemus? Quid amicis dicemus? novosne amicos in Italia inveniemus? Sed quomodo novos amicos sine notitia linguae italicae faciam? Quomodo cum aliis colloquar? Quomodo scholas et magistros intellegam? Quomodo libros necessarios legam et pensa domestica faciam? Et si in urbe tam magna nobis opus auxilio erit, quem hominem alloquemur? Quis nos intelleget et auxilium feret? Quid faciam si novis discupulis non placebo? Et si vita Romana non placebit, si domum et amicos desiderabo, si post annum Italice loqui non potero?  

Sed fortasse dis iuvantibus linguam Italicam discere potero. Fortasse non tam difficile erit quam nunc videtur. Mater artium necessitas, ut aiunt.  Et fortasse novos condiscipulos meos amabo, et me amabunt, et Roma placebit, et, quis scit, domum numquam redire volam.  Et si amicos desiderabo, instrumentiis telephonicis et interreti uti poterimus ut colloquamur tam saepe quam volemus.

Quas scholas habebo? Quibus rebus in lyceo studebo? Est lyceum classicum, ergo procul dubio scholas latinas habebo. Sed quid si pessimus discipulus ero? Facile est Italis latine discere, nam lingua latina simillima linguae italicae est. Mene ridebunt omnes? Certe fieri potest.

Omnes discipuli in Italia linguae anglicae student. Necesse erit et mihi scholis linguae anglicae interesse quamquam sum Americanus? Fortasse alios discipulos in studiis linguae anglicae adiuvare potero... Fortasse omnes mecum anglice colloqui volent, et ob hanc causam mecum amicitiam colent, et ego gratiosissimus omnibus ero.

Fortasse etiam pulcherrima quaedam condiscipula mecum amicitiam colet, et me in studio linguae italicae adiuvabit, et mihi urbem Romam ostendet, et me ad cenam invitabit, et ad tabernam in media urbe una ibimus, et placentam Neapolitanam edemus et vinum bibemus. Et per vias urbis errabimus, et fortasse etiam me osculabitur....

Marcus tandem obdormescit et dulcissima somnia videt.

Grammar 

 

Be the first to comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.