Lectio Octava

December 23, 2016

Grammar: future tense of esse and posse

Pater Marci est professor. Quid profitetur? Is archaeologiam profitetur, nam est archaeologus. Quid facit archaeologus? Archaeologus est homo qui monumenta et aedificia antiqua investigat et explorat. Pater Marci archeologiam docet, sed etiam historiam and linguas antiquas interdum docet, nam archaeologi etiam historiam et linguas scire debent.

Hodie dum familia cenat, pater Marci sic colloqui incipit:

Pater: "Ego aliquid maximi momenti vobis annutiare velim..."

Soror: "Quid est?"

Pater: "Nescio unde incipiam. Ut brevi dicam, Romam imus."

Marcus: "Romam imus? Quando?"

Pater: "Hac aestate."

Soror: "et quot dies Romae erimus?"

Pater: "Saltem unum annum..."

Marcus: "Unum annum.... Est vacatio maxima!"

Pater: "Non est vacatio. Sed magnus mihi labor erit."

Soror: "Qui labor? Quid Romae tibi faciendum est?"

Pater: "Ego effosionibus Romanorum fororum interero."

Marcus: "Et nos..."

Pater: "Vos in lyceo classico Romano discipuli eritis."

Soror: "Sed nos italice loqui non possumus. Quomodo magistros et alios discipulos intellegere poterimus?"

Pater. "Sine cura sis. Vos iuvenes estis. Sine magnis difficultatibus novam linguam discere poteritis."

Grammar

 

Be the first to comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.