Lectio Prima

November 03, 2016

Grammar: Ablative, Locative

Topics: Questions, family, cities, states, and countries

Marcus est puer Americanus. Marcus habitat in America. Ubi habitat Marcus? Marcus Novi Eboraci habitat. Novum Eboracum est urbs Americana. Aliae urbes Americanae sunt Angelopolis, Sicagum, Hustonia, Bostonia, Philadelphia, Phoenix, Dallasium, Franciscopolis, Vasingtonia, et ceterae. Num Marcus Bostoniae habitat? Marcus non Bostoniae neque Angelopoli, sed Novi Eboraci habitat. Num urbs Novum Eboracum in California est? Novum Eboracum non in California, sed in Novo Eboraco est. 

Quid est Philadelphia? Philadephia est urbs Americana. Quid est Bostonia? Etiam Bostonia est Urbs Americana. Bostonia et Philadelphia sunt urbes Americanae. Quid est California? California est civitas Americana. Quid est Texia? Etiam Texia est civitas Americana. Aliae civitates Americanae sunt Novum Eboracum, Nova Caesarea, Pennsilvania, California, Florida, et ceterae. Quid est Novum Eboracum? Estne urbs? Ita, est urbs. Estne civitas? Ita, est civitas. Novum Eboracum est et urbs et civitas.

In America sunt multae civitates. Quot sunt civitates in America? Quinquaguinta sunt civitates in America. Ubi sunt Francisopolis et Angelopolis? Francisopolis et Angelopolis sunt in California. Bostonia non in California, sed in Massachuseta est. Philadephia non in Novo Eboraco, sed in Pennsilvania est. Ubi est Novum Eboracum? Novum Eboracum est in Novo Eboraco. Ubi habitat Marcus? Marcus habitat Novi Eboraci in Novo Eboraco. “In Novo Eboraco” significat “in civitate Novo Eboraco”; “Novi Eboraci” significat “in urbe Novo Eboraco.”

Num habitat Marcus solus? Marcus non habitat solus, sed cum familia. In familia sunt mater, pater, frater, et soror. Mater est Maria, pater est Ioannes, frater est Michaelis, soror est Iulia. Num habitant Maria et Ioannes Francisopoli? Maria et Ioannes non Francisopoli, sed Novi Eboraci habitant. Num Michaelis et Iulia Philadelphiae habitant? Non Philadelphiae, sed Novi Eboraci habitant. Marcus, frater Michaelis, soror Iulia, mater Maria, pater Ioannes omnes Novi Eboraci habitant.

Quis est Michaelis? Est frater. Quis est Ioannes? Est pater. Quae est Iulia? Est soror. Quae est Maria? Est mater. Quot homines sunt in familia? Quinque homines sunt in familia.

Grammatica 1 - Locativus et Ablativus

1. The locative form for names of cities. The locative is used without a preposition. There are three forms to learn for now:

A. Cities ending in -a take the ending -ae, eg., Bostoniae, Philadelphiae, Hustoniae.

B. Cities ending in -um or -us take the ending -i, e.g., Novi Eboraci, Sicagi, Dallasii.

C. Cities ending in -is take the ending -i, e.g, Angelopoli, Franciscopoli.

2. The the ablative is used in all other cases (states, buildings, places, etc.). The ablative must be used with the preposition in. There are three endings to learn for now:

A. Words ending in -a take the ending -ā, e.g., in America, in California, in familia.

B. Words ending in -us or -um take the ending -ō, e.g., in Novo Eboraco, in Colorato.

C. Most other words take the ending -e, e.g., in urbe, in civitate.

Grammatica 2 - Quaestiones Latinae

1. Yes/no questions can be formed in three ways:

A. By adding a question mark, e.g., Est Angelopolis in California?

B. By adding -ne after the first word, e.g., Estne Angelopolis in California?

C. By using the word num as the first word, in which case the quesiton expects a negative answer, e.g., "Num est Angelopolis in Texia?" This question can be translated as "Los Angelos isn't in Texas, is it?"

2. Other questions words in this lesson are:

quis, who? (masculine)

quae, who? (feminine)

quid, what?

ubi, where?

quot, how many?

Consilia - How to use this course

Be the first to comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.