Lectio Quinta

December 06, 2016

Grammar: Ablative, Accusative, uti, soleo

Topics: Home

Beatrix Romae cum familia habitat. Beatrix habet matrem, patrem, et fratrem. Num Beatrix sororem habet? Beatrix non sororem, sed unum fratrem habet. Num familia habet villam? Minime! Familia habet dietam in insula. In magnis urbibus homines in dietis habitare solent, non in villis. Quot conclavia habet dieta? Dieta satis magna est: nam habet sex conclavia: tria cubicula, culina, balneum cum latrina, et unum magnum conclave.

Quid homines in cubiculis facere solent? In cubiculis homines dormire solent. Quid homines in culina facere solent? In culina homines coquere et esse solent. In magno conclavi quid homines facere solent? Multa in mango conclavi faciunt! Exempli gratia, televisionem spectant, libros legunt, cum amicis colloquuntur, interreti utuuntur, et cetera. Interdum homines in magno conclavi etiam dormiunt! Quis in magno conclavi dormire solet? Hospites in magno conclavi domire solent.

Quid est balneum? Balneum est conclave in quo homines lavantur. Hodie paene omnes balneum domi habent, sed antiquis temporibus solum divites Romani balneum domi habebant, et alii homines in thermis publicis lavari solebant. In hodiernis balneis etiam latrina esse solet. Quid homines in latrina facere solent? In latrina homines vesicam vel alvum exonerant.  

Quid habet Beatrix in cubiculo suo? In cubiculo suo Beatrix habet lectum, mensam scriptoriam, computatorium, sellam, vestiarium. In lecto Beatrix dormit. In mensa scriptoria Beatrix scribit et studet et pensa domestica facit. In sella Beatrix sedet. In vestiario Beatrix sua vestimenta habet. Beatrix saep computatorio utitur cum sua pensa domestica facit. Computatorium est manifesto instrumentum utilissimum, nisi multas horas in pagina Facebook consumis.

Computatorium non est vocabulum antiquum, sed radicem Latinam habet. Ergo hoc vocabulo uti possumus cum latine loquimur.

Grammar

soleo - "I usually, I am accustomed to"

Hora septima e lecto surgere soleo.

Quota hora surgere e lecto soles?

Beatrix post cenam pensa domestica facere solet.

In schola Latina latine loqui solemus.

In America homines anglice loqui solent, sed etiam multis aliis linguis utuntur.

Ablative

1. The ablative case is used with the prepositions in and cum

A. Words ending in -a take the ending -ā, e.g., in America, in culina, in familia.

B. Words ending in -us or -um take the ending -ō, e.g., in balneo, in cubiculo, cum amico.

C. Most other words take the ending -e, or -i, e.g., in urbe, in civitate, in conclavi.

The plural forms are:

A. Words ending in -a, -us, or -um take the ending -īs, e.g., in cubiculis, cum amicis.

B. Most other words end in -ibus, e.g., in civitatibus Americae, in conclavibus, in urbibus

Accusative

Singular:

A. Words ending in -a take the ending -am

B. Words ending in -us or -um take the ending -um

C. Most other words take the ending -em or don't change at all.

Plural:

A. Words ending in -a take the ending -as

B. Words ending in -us take the ending -os

C. Words ending in -um take the ending -a

C. Most other words take the ending -es, -a, or, -ia

Examples:

In familia mea habeo matrem, patrem, sororem, fratrem, avum, et aviam.

In cubiculo habet lectum, mensam, sellam, televisionem, computatorium.

In dieta habemus multa conclavia. Habemus cubicula tria, culinam, etc.

uti + Ablative

Almost all verbs take the accusative as the object. The verb uti is one of the very few verbs which takes the ablative instead of the accusative. Therefore we say:

Utor computatorio.

Uteris interreti?

Ille saepe lingua latina utitur.

Nos domi lingua latina non utimur.

Boni discipuli multis libris utuuntur.

Be the first to comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.