Lectio Septima

December 16, 2016

Grammar: Genitive, Dative, overview of nouns and verbs

Topics: Professions, School

Pater Marci est professor. Quid facit professor? Professor docet. Ubi docet professor? Apud universitatem docet. Magister contra non apud universitatem, sed in ludo vel in lyceo docet.

Marcus habet unum fratrem maiorem. Frater Marci est discipulus apud universitatem. Quid facit discipulus? Discipulus discit. Apud quam universtatem studet frater Marci? Apud universitatem Harvadianam, quae est Bostoniae.

Marcus habet etiam unam sororem minorem. Ea est discipula in ludo. Quot annos nata est? Ea est undecim annos nata.

Pater Beatricis est magister in lyceo. Quid docet in lyceo? Is linguam Italicam et litteras Italicas docet. In Italia sunt duo genera lyceorum: alii discipuli lycea classica frequentant, alii discipuli lycea scientifica frequentant. Quibus rebus in lyceis classicis student discipuli? In lyceis classicis discipuli praesertim linguis, litteris, historiae, philosophiae, et arti student. Quibus contra rebus in lyceis scientificis operam dant? In lyceis scientificis discipuli operam dant biologiae, chemiae, physicae, et mathematicae. Quo in genere lycei docet pater Beatricis? Pater Beatricis in lyceo classico docet.

Mater Beatricis est medica. Quid medici facinut? Medici homines aegros curant et sanant. Verba 'curare' et 'sanare' sunt synonyma, i.e., idem significant, eandem significationem habent. 'Mederi' est tertium synonymum. Sed hoc verbo utimur cum casu dativo, non accusativo, i.e., dicimus: 'Medicus morbum sanat,' sed 'medicus morbo medetur.'

Beatrix duabus linguis loqui potest. Quibus linguis? Beatrix italice et latine loquitur. Omnes Itali italice loquuntur, sed paucissimi latine loquuntur. Cur Beatrix latine loqui potest? Quia genitores eius a primis annis cum ea non solum italice sed etiam latine loquuntur. Latina autem non est eius lingua patria (neque lingua materna), nam latina nunc est lingua nullius gentis. Nihilominus, homines docti in toto orbe terrarum hac lingua uti pergunt, et nonnulli etiam latine loquuntur. Parentes Beatricis sunt doctissimi, litteras latinas valde amant, et suae filiae Beatrici amorem litterarum latinarum dare velint. Hac de causa a teneris annis (i.e., ab infantia) filiam suam Beatricem latine docent.

Marcus autem solum anglice loquitur. Non latine loquitur, quia nec genitores nec magistri cum eo latine loquuntur. Plerumque Americani solum anglice loqui possunt. Inde est hoc iocum:

Quomodo vocas eum qui tribus linguis loquitur? Eum trilinguem vocas. Quomodo vocas eum qui duobus linguis loquitur? Eum bilinguem vocas. Sed quomodo vocas eum qui solum una lingua loquitur? Eum Americanum vocas!

Grammar - Genitive, Dative, Overview of Nouns and Verbs