Lectio Sexta

December 06, 2016

Grammar: velim, conor, edo

Topics: school, food, modern words

Discipuli post prandium ante tabernam sedent et caffeam (sive potionem arabicam) bibunt. Claudia venit et cum Beatrice colloquitur:

Claudia "Salve Beatrix, ut vales?"

Beatrix: "Bene valeo, gratias. Quid novi?"

Claudia: "Nihil novi sub sole. Quid habes in sacco tuo?"

Beatrix: "Habeo aliquot libros scholasticos, pennas et stilos, telephonum portabile, pencuniam..."

Claudia: "Habesne sigarellum?"

Beatrix: "Non habeo."

Claudia:"Non habes? Quid? Tu post prandium fumare soles..."

Beatrix: "Ita est ut dicis, sed desinere velim. Ergo conor non fumare."

Claudia: "Conaris non fumare? Mirum! Ego non fumare nullo modo possum."

Beatrix: "Immo potes, si reapse velis!"

Claudis: "Ego velim fumare." ad omnes, magna voce: "Quis sigarellum et ignitabulum habet?"

In America contra discipuli fumare non solent. Marcus post prandium caffeam bibere solet, sed fumare non solet.  Ecce colloquium inter Marcum et amicum:

Amicus: "Quomodo te habes hodie, Marce?"

Marcus: "Optime me habeo. Et tu?"

Amicus: "Sat bene. Quid es?"

Marcus: "Ego edo holera et panem perna et caeso fartum, et bibo aquam. Quid es tu hodie?"

Amicus: "Hodie etiam ego habeo panem fartum, sed meus panis est gallinacea et lardo fartus."

Marcus: "Velisne post prandium mecum caffeam bibere?"

Amicus: "Eamus!"

Grammar - conor, velim, edo

Consilia - On Latin words for new technologies

 

 

Be the first to comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.