Lectio Tertia

November 24, 2016

Grammar: Numbers, Third Conjugation

Topics: Languages, Age, Names

Beatrix puella Itala est. Beatrix habitat in Italia, non in America. Ubi habitat Beatrix? Beatrix in Italia habitat. Ubi est Italia? Italia in Europa est. Ubi in Italia habitat Beatrix? Beatrix Romae habitat. Roma est urbs Itala. In Italia multae urbes sunt. Aliae urbes Italae sunt Mediolanum, Neapolis, Florentia, et ceterae multae.

Num Beatrix habitat Mediolani? Beatrix non Mediolani neque Florentiae neque Neapoli, sed Romae habitat. Num Beatrix sola habitat? Beatrix non sola, sed cum familia habitat. In familia sunt mater, pater, et frater. Pater est professor apud universitatem. Frater apud universitatem est discipulus, sed adhuc domi habitat. Mater domi manet et filium et filiam educat.

Beatrix est discipula in gymnasio. Etiam Marcus est discipulus in gymnasio. Quot annos natus est Marcus? Marcus quindecim annos natus est. Quem annum agit Marcus? Marcus quintum decimum annum agit. Quot annos nata est Beatrix? Beatrix duodeviginti annos nata est. Quem annum agit Beatrix? Beatrix duodevicensimum annum agit. Ubi natus est Marcus? Marcus in America natus est. In qua civitate? In Novo Eboraco. In qua urbe? Novi Eboraci natus est. Ubi nata est Beatrix? Beatrix in Italia nata est. In qua urbe? Beatrix Romae nata est.

Beatrix colloquium cum novo discipulo Ioanne habet:

Beatrix: "Salve! Sum Beatrix. Quis es tu? Es novus discipulus? Quid est nomen tibi?"

Ioannes: "Sum Ioannes. Ita est, sum discipulus novus"

Beatrix: "Ubi habitas?"

Ioannes: "Nunc Romae habito, sed natus sum Monaci, in Germania."

Beatrix: "Monaci? Esne Germanus? Cur tam bene Italice loqueris?"

Ioannes: "Pater meus est Germanus, sed mater mea est Itala. Ego et Italice et Germanice loquor. Quibus linguis loqueris tu?"

Beatrix: "Ego Itala sum, ergo Italice loquor. Linguae anglicae studeo, sed non bene loquor. Etiam latine loquor."

Ioannes: "Latine loqueris? Ego linguae latinae studeo, sed non loquor."

Beatrix: "Non multi homines latine loquuntur. Sed pater meus est professor et saepe mecum latine loquitur."

Ioannes: "Mirum!"

Grammatica 1 -  Numbers; age

Grammatica 2 - Verba tertiae conjugationis; de linguis

Consilia - How to learn vocabulary

Customized by

Longleaf Digital