Grammar: Imperfect, comparative
Familia Marci hodie Romam it. Quomodo ibunt? Volabunt. Hodiernis temporibus homines in aeroplanis volare possunt. Romani autem antiqui volare non poterant, sed tales res modo in somniis videbant. Quomodo Romani ex uno loco ad alium locum ire solebant? Maior pars hominum vel ambulare vel currere solebant. Homines autem qui magnam pecuniam habebant neque ambulare neque currere solebant, sed servi eos in lecticis vehere solebant. Si necesse erat magnum iter facere, in navibus vel in equis vehi poterant.
Hodie autem multa alia vehicula habemus. Exempli gratia, in paene omnibus familiis Americanis est autocinetum. Autocinetis Americani saepissime uti solent, quia terra est maxima, et saepe tabernae et macella et pantopolia et alia loca necessaria (ut medici et argentariae et alia) longe a domibus distant. In Europa autem multi sunt qui autocinetis non utuuntur, quoniam facilius est pedibus ire ad macellum et ad alia loca. Cur hoc ita est? Ita est quod plerumque urbes Europae sunt densiores et populosiores quam urbes Americae, et plures homines in umbilicis urbanis habitant in Europa quam in America. Exempli gratia, Lutetiae et Athenis sunt viginti milia hominum per chiliometrum quadratum, sed Novi Eboraci, quae est urbs Americana longe densissima, sunt tantum decem milia hominum per chiliometrum quadratum.
In urbibus Europaeis, et si pedibus ire non possunt, semper licet vehiculis publicis uti. In multis urbibus Europaeis sunt plura vehicula publica quibus homines uti possunt, exempli gratia, tramina et leophoria (i.e., raedae publicae longae). Sunt multa genera traminum, ut tramina quae inter varias urbes eunt, vel tramina quae subterranea dicuntur, vel tramina quae in ipsis viis urbium una cum autocinetis et leophoriis vi electrica aguntur.
Si necesse est longissimum iter facere, hodie in aeroplanis volare solemus. Marcus Novo Eboraco Romam volabit. In aeroplano iter Novo Eboraco Romam octo vel novem horarum est. In nave est iter quinque vel sex vel plurium dierum. Multo ergo celerius movetur aeroplanum quam navis.
Heri Marcus omnia in sarcinis posuit. Quid fert Marcus Romam in sarcinis? In sarcinis praesertim libros et vestimenta secum fert. Sarcinae locantur in infera parte aeroplani, sed vectoribus licet sarcinas minores secum in ipso aeroplano ferre. Marcus libros, instrumentum telephonicum, tabulam (quae iPad vocatur), secum habet. Dum volat, librum legere vel pelliculam in tabula spectare velit.
Grammar
https://www.youtube.com/watch?v=XvetkoPIzOg&feature=youtu.be