Liber qui Historia de duobus amantibus inscribitur anno millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto ab Aenea Silvio Piccolomini cum primum est editus extemplo magna fama est usus. Infeliciter vero accidit ut hic liber iucundissimus nostris temporibus in oblivione quasi iaceat. Nam non solum lectorem suavissima fabula amatoria delectat, sed etiam nobis purissimae et elegantissimae exemplum latinitatis praebet in qua multa e Vergilio, Terentio, Ovidio, necnon Cicerone sumpta sunt.
ne quis animum gravem dicat non decere levibus in studiis versari, ei Quintilianus, mutatis mutandis, testimonio sit, qui dicit:
Ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur.
lectores ergo ad hunc libellum ut alliciantur, praebemus breviarium hoc:
Erat in urbe Sena (Siena quae nunc vocatur) adulescentula, Lucretia nomine, nondum viginti annos nata, praediviti viro Menelao nupta, tam pulchra et pudica ut nemo esset quin arderet. Unus tamen inter omnes cives plus aequo Lucretiam arsit, Euryalus nomine, natu Franco, iuvenis duorum et triginta annorum, cui nec forma nec divitiae deerant, nec omnia alia quae mentes femineas excitare solent. amare Lucretiam hic frustra se putavit, illam aeque ardere nesciens. incipit per epistulas commericium, sed Euryalus angebatur quia sermonis italici nescius erat; ideoque ferventi studio curabat ediscere et, quia sedulum faciebat amor, brevi tempore doctus evasit solusque sibi dictavit epistolas, quia prius ab aliis mutuabatur, quidquid etrusco sermone scribi oportuit. sed vir Lucretiuam magna cura custodiebat; itaque diu amantes convenire non potuerunt. Sed non tam facile est invitam custodire mulierem, et post multum temporis epistulasque multas tandem occasio simul conveniendi est data...
sed nobis non propositum est narrare quid sit post amantium conventum factum et ita gaudium legendi minuere et turbare. tollite librum ipsi ut finem historiae cognoscatis!