Historia Apollonii Tyri Regis

February 10, 2016

Quis fuerit libelli parvi cui titulus est Historia Apollonii Regis Tyri  auctor ab oblivione vindicari nullo modo potest. Nihilominus ob aliquot verborum iuncturas plus Graeco quam sermoni Latino proprias,primum Graece scriptum deinde medio quod dicitur aevo in Latinum conversum esse videtur. chirographo Graeco perdito translatione Latina in multas alias linguas Europaeas conversa in toto orbe haec fabella iucudissima manga usus est fama.

Hic liber iis et guadio et usui erit qui in latine legendi facultate progredi velint.  Nam simplicissima et vividissima lingua est compositus, et expositio rerum gestarum animum lectoris quasi concitat et commovet.

 Sunt multae huius historiae editiones inter se in singulis differentes, sed plerumque filum narrationis sequuntur quae inventiur in thesauro medioaevali qui Gesta Romanorum inscribitur. incipit hoc modo historia:

 In civitate Antiochia fuit rex nomine Antiochus cui una erat filia speciosissima, iam matura viro. Et cum pater virum peteret cui filiam suam in matrimonium daret, perversa cupididate captus filiam plus diligere incepit quam patrem oportet. Et ut semper his impiis libidinibus se dare posset, omnibus qui veniebant nuptiarum petitoribus aenigma proposuit hac condicione ut si quis recte responderet, filiam in matrimonium acciperet, sed si prave, caput praecideretur. filia autem tam pulchra fuit ut petitores non reverterentur; sed sive prave sive recte ad aenigma respondebant rex nullo discrimine facto omnes decollari eorumque capita super portae fastigium suspendi iussit.

Cum has crudelitates rex exerceret, heros nostrae historiae, Apollonius nomine, genere Tyrus, advenit Antiochiam ut filiam regis in matrimonium peteret. Ille aenigma regis solvit et sicut alios plurimos rex eum decollari iussit. fatum effugit Apollonius, sed non fuit ei periculorum finis. nam rex eum persecutus est. A rege non interfectus neque inventus multas tamen alias subiit difficultates Apollonius: naufragia, carissimorum mortem, famem, egestatem, et ita porro. Sed ut singula de Apollonii casibus fortunaeque ictibus cognoscatis, et qualem ille habuerit exitum, tollite et legite!