De imperatoribus Suetonii bifariam descriptis

February 10, 2016

Inter opera antiqua de rebus gestis Romanis quae supersunt locum praecipuum tenent libri a Gaio Suetonio Tranquillo scripti De Vitis Caesarum. Quibus in libris ille familiaris Traiani Hadrianique cum narrat res gestas imperatorum primorum ab Iulio Caesare usque ad Domitianum tum mores ingenia indoles singulorum eorum eo consilio exprimit ut qui revera fuerint non solum quid fecerint intellegi possit. Quem ad finem rationem rerum indagandarum sibi sumit quodam modo diversam ab illa quam multi alii historici sequuntur. Cum enim facta resque gestae hominum magni momenti sicut imperatorum palam fiant ac constare soleant sine magna controversia, privati tamen mores et virorum praeclarorum saepe occulti et magnis rumoribus involuti sint, qui vitas hominum interiores reserare conatur magnis difficultatibus obviam it. Suetonius igitur fontibus certioribus sibi deficientibus quibus scriptores rerum gestarum uti solent quasi in vias atque poppinas Romae se fert et sermones rumoresque de Caesaribus vulgo traditos omnes in operam suam colligit.

Qua ex collectione fabularum tam diversarum quam iucundarum (nam cui animus non excitetur cum legat Iulium Caesarem illum fortem et audacem curavisse "ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed velleretur etiam"?) imagines imperatorum efficiuntur bifariam qui singuli nunc principes liberales et constantes nunc tyranni et asoti videntur. Ad quod effectum melius illustrandum liceat exemplum proferre. Quodam in loco libri De Vita Tiberii describens modum humilem et reverentem quo Tiberius initium principatus gessit Suetonius asserit illum ita potestatem suam compescuisse et auctoritatem dignitatemque senatus sustinuisse ut rei publicae "etiam speciem libertatis quandam indux[erit]." In partibus tamen libri inferioribus Tiberium quasi alterum et contrarium depingit qui "in omne genus crudelitatis erupit numquam deficiente materia" captans census magnos Romanorum illustrium, animadvertens in tantos homines severissime ac sine dubitatione, interficiens et propinquos suos minimo insidiarum metu. Hos inter duos Tiberios tantum discrimen exstat quantum fieri potest inter maximas hominum virtutes vitiaque, et quamquam Suetonius explicat Tiberium ab principe bono pedetemptim per multos annos in monstrum mutatum esse, nihilominus vix credi potest tales mores tam extremos ac inter se contrarios umquam eodem in viro exstitisse. Quo et difficilius creditu est quod non solum Tiberius sed etiam paene omnes ceteri Caesares, qui a Suetonio similem in modum effinguntur, simul et laudibus eximiis distincti et peccatis contemptissimis maculati sunt.

Quam ob rem, nisi creditur omnibus his rebus quae hac in opera traduntur, rogandum est cur ille, etiam si sperabat in fontibus incertioribus figuras imperatorum pleniores complecti, selectionem aliquatenus angustiorem non adhibuerit quo constantius mores ac vitas eorum describeret et lectoribus patefaceret. Cum multo minus spatium scilicet hic inveniatur quam ut responsum certum praeberi possit, operae tamen pretium est rem aliquantulum quasi in animo volvere. Fieri potest ut Suetonius iudicium suum amoveat et copiam opinionum magnam lectoribus praebeat ex qua ipsi iudicare quid sit verum et opiniones constituere possint. Fieri autem potest ut Suetonii meta non sit, sicut huc usque in hoc scripto intellectum est, veritas. Qua remota causae illi historiarum scribendarum multae et variae apparent siquidem fabulae imperatorum quamvis verae et gaudio et documento possunt esse. Quacumque tamen de causa Suetonius sic libros suos componit, etiam si revera credit singulos homines animos tam varios et mutabiles habere posse, imagines Caesarum vividas nostrae aetati tradit quae nobis permittunt fingere in mente quales principes orbis terrarum ante due milia annos esse potuerint.