Ex tot libris latine scriptis aetatibus recentioribus, quos, cum studiosi in tempora antiqua atque operas Romanas nos conferamus, in bibliothecis conclavibusque pulvereis oblitos relinquimus, commendandi sunt sane tanti, hic vero solum unus. Quem librum (vel ut recte scribatur, quattor libros) De Varietate Fortunae edidit anno 1447 Poggius Bracciolinus, Florentinus qui saeculo decimo quinto in Italia maximi momenti erat cum in rebus politicis tum in studiis artium liberalium. Opus sibi proponit vicissitudines rerum humanarum et fortunam levem, quae tam subito homines in gloriam tollunt quam tradit, patefacere exemplis ex omni historia sumptis inter quae scilicet locus primus imperio Romano datur sed res gestae etiam in Aethiopia Indiaque legi possunt.
Maximo gaudio sine dubio hic liber erit cuicumque studioso linguae latinae aut rerum gestarum multis de causis. Inprimis stilus ipse Poggii qui more aetatis artium renatarum litteris latinis enixe incumbebat et mirum in modum ad scribendi facultatem Romanorum antiquorum et paene Ciceronis ipsius pervenit tantam pulchritudinem continet ut lector non se cohibere possit quin delectatione magna ac iucunditate penitus afficiatur. Nam quo altius animus mensque noster in legendis verbis miris principum latinorum antiquorum extolluntur, eo magis lumina scriptorum recentiorum nos commovere possunt quippe quae non solum illam dulcedinem verborum ostendant sed etiam nos impellant ut miremur homines sicut nos ab Romanis antiquis ac lingua latina tantum secretos palmam orationis tam excelsam adipiscere potuisse.
Materia autem ipsa lectu dignissima est praecipue quia Poggius res gestas non solum ipsarum causa enarrat sed etiam ut documento lectori sint. Cum enim fabulae tot regum et imperatorum et gentium totarum legantur et in animo volvantur quae omnes olim maxime pollebant tunc tamen eodem casu in ignominiam ac oblivionem praecipitaverunt, facile perspicitur quantum homines impotentes rerum sint et quantum sit fugax gloria terrena. Quo quidem intellecto superbia quae res secundas sequi solet ex animo expellitur et constantia qua res adversae aeque ferri possunt inducitur. Insuper ratio vivendi quae gloriam potestiam pecuniam omnes fortunae obnoxias spernit his historiae exemplis docetur. Hoc etiam vita sua Poggius nobis admonet qui sescentis annis ante fama praeclara fruebatur hodie vero miserabile dictu paene ex hominum memoria elapsus est.