Scisne, O latinista, fabulam de festo in quo Carmen Saeculare Q. Horatii Flacci Romae cantum est? Fabula illa quamquam tempore Romanorum priscorum anno septemdecimo ante Christum natum [17 B.C.E] orta est, usque ad annum millesimum octingentesimum nonagesimum post Christum natum [1890 C.E] (et re vera ad saeculum nostrum) constat. Nam praeclarissimus magister Theodor Mommsen, Germanus genere, illo anno fragmenta cippi ingentis ex marmore albo edidit quae in ripa sinistra Tiberi prope pontem Aelium extracta sunt in quibus verba haec et alia multa inscribuntur:
“Sacrificioque perfecto pueri XXVII quibus denuntiatum erat patrimi et matrimi et puellae totidem carmen cecinerunt; eodemque modo in Capitolio. Carmen composuit Q. Horatius Flaccus” (Corpus Inscriptionum Latinarum VI, 32323 147-149)
Finge mente quomodo Theodor ipse mirabili die se habuerit cum primum verba haec legit! Si ego adfuissem, gavisus essem! Possunt nunc discipuli linguae Latinae in toto orbe terrarum diem magni momenti festum fingere quo Romani saeculum (id est maximum spatium vitae hominibus ut dicitur a veteribus, fortasse spatium centum [100] aut centum decemque [110] annorum) concelebrarent. Mihi perplacet in mentem vocare diem illum tamquam ego ipse adfuissem qui Romanus Epistulam ad meos familiares hoc in modo scripseram:
“M. Marius Pius suis familiaribus salutem!
Valeo et valeatis! Itinere meo fere perfecto, vos mox videbo quibus certe valde careo. Animus autem me impulit ut epistulam vobis adhuc Romae scriberem de festo maximo quod nuper tribus diebus celebrabatur cum multa negotia apud G. Pollionem agebam. Nesciebam illo tempore ludos Saeculares celebraturos esse quod die primo Festi in urbem intravi sed cum domo Pollionis vesperi egressus sum, clamorem tubarum et tibiarum audiebam. Ambulabam ergo quam celerrime.
Et mirabile visu! Imperator Augustus Caesar ipse togam praetextam tolens et Agrippa ille in campo Martio prope Tiberim flumen ad Parcas sacrificium faciebant et precati sunt pro salutate rei publicae magnis vocibus et multis verbis quae recordari hic nequeo. Sacrificio perfecto iuvenem in vicinitate de festo interrogavi et mihi narrabat quomodo sacrificia fieri coepissent et quantis diebus festum concelebraturum. Ei gratias egi et tabernam reveni ubi noctem totam multi super festo colloquia habuerunt. Mihi duobus diebus necesse erat negotia apud alios agere ut domum ante Idus Iunii [June 13th] advenirem sed die postremo festi iterum mihi progredi licuit quod omnia peracta erant.
Et mirabile auditu! Extra Apollonis templum in colli Palatino scaena ex lignis statuta erat. Multi pueri pulcherrimi puellaeque bellissimae gerentes infulas vestimentaque multis coloribus tincta et attollentes ad caelum brachia circumambulabant saltabantque et cantabant. Apollo Dianaque carmine adorati sunt. Memini sic coepisse: ‘Phoebe silvarumque potens Diana / Lucidum caeli decus, O colendi…’ Ego autem pulchritudine spectaculi tam stupefactus sum ut addere nunc non possem. Nuntiator in scaena quoque fuit qui postea dixit Q. Horatium Flaccum carmen illum composuisse! Nonne olim puer nomine ex Venusia nostra vocatus est?
Ast mox papyrus consumptus erit. Si ergo vobis placebit totam fabulam narrabo cum domum advenero. Me spero domi post undecem duodecemve diebus fore. Fortasse ergo epistula haec diebus non multis ante adventum meum ad vos advenerit. Vos omnes amo et valde exspecto! Valete!”
Potuistine ergo, O lector, in animo tuo videre saltatores et imperatorem et cetera? Sic spero. Si animam tuam epistula commenta excitabam vel fabula Horatii et docti Theodor Mommsen, tu Carmen Saeculare legere et fortasse cantare cum consociis latinitatis quoque debes! Vale!