Click 'Read More' for complete transcript.
Orationis verba a Ioanna Laeta transcripta sunt.
Ah, o, ah, ecce, ah, vos videtis! Ah, bene quidem, itaque.
Quod tam frequentes vos ad Latinitatis actuosa hunc conventum venistis mihi causa laetitiae est. Immo hoc in loco, hac in aula stare et coram vobis contionari mihi honori est, cum universitatis Fordhamensis olim alumnus fuerim. Bene quidem, argumentum mihi propositum est quo hic conventus--gratias, certe.
Propositum mihi est quo hic conventus tantorum hominum doctorum feliciter exitum habet, loqui de modis et novandorum vocabulorum et vocabulorum novatorum. Et propositum possit hisce brevissimis verbis enuntiari: verborum delectus et iudicium ad vocabula fingenda e litteris classicis oriantur. Argumentum equidem hoc ponderis et laboris plenum est, quoniam prope cottidie, ut probe nostis, prope cottidie fit, ut Latine loquendi studiosi vocabula nova novis rebus quaesitent atque sua Minerva parturiant. Hunc enim igitur locum ab Eggerio illo exaratum lectu dignum censui:
'Unaquaeque lingua, quae in hominum usu et consuetudine viget, mutationibus est continenter obnoxia, quod potissimum ad vocabula pertinet. Alia enim eorum paulatim obsolescunt, alia etsi servantur, tamen significationem primigeniam amittunt, novamque accipiunt. Alia novantur vel, ut saepe fieri contigit, e sermone externo in proprium recipiuntur. Solum si qua lingua est emortua ideoque in hominum commercio desiit adhiberi, immutata manet et est comparanda rei, magni fortasse pretii, quae in museo asservatur. Non est ex hoc genere lingua Latina; etenim adhuc viget,' scilicet apud ecclesiam Romanam catholicam et inter homines doctos.
Aliae tamen linguae aliter lexicon et vocabularium suum tractant. Lingua Anglica, uti notum est omnibus lippis et tonsoribus, lingua Anglica sibi facile et quasi libenter vocabula externa sive peregrina in se recipit. Haud opus est exemplis huius rei. Nam nos, qui Anglice loquamur, perbene novimus nos accipere ex variis angulis orbis terrarum varia vocabula. Non tamen est sic omnibus in linguis. Immo haud ita pridem mihi contigit iter suscipere in Hungariam; nescio an quis vestrum umquam in Hungaria versatus sit, sed lingua Hungarica differt satis multum ab aliis linguis Europaeis. Nam in eo itinere nescio qua de causa factum sit mihi, ut in popinam Madonaldianam, quae dicitur, ingressus sim, et in ea popina non eundem indicem ciborum vidi, quem in omnibus fere aliis terris gentium vidimus; sed vidimus vocabula a me quam maxime aliena et remota. Nam sic est lingua Hungarica. Videamus: in nostris linguis Europaeis fere commune est illud vocabulum quod est 'universitas', quae immo deducta est ex lingua nostra, lingua scilicet Romana. Dicunt Universidad, Universiteit, Université, Università, Университет, et etiam in lingua Vasconica--Basque--dicunt Unibertsitate. Lingua autem Hungarica, nescio qua ratione, sibi finxit novum vocabulum suis propriis radicibus. Lingua Hungarica in hac re non est singularis. Ut dixi, aliae linguae aliter suum vocabularium tractant. Lingua Hungarica, sicut lingua Finnica, sicut linguae indigenarum in America, est lingua magis servatrix sive conservatoria, ut ita dicam.
Sic etiam lingua Latina. Annis antiquioribus scriptores necessitate rerum bene exprimendarum sunt compulsi ad nova verba quaerenda, quae patri sermonis egestatem explere possent remediaque praeberent. Cuius rei testis est nobis Lucretius in his versibus:
'Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
difficile illustrare Latinis versibus esse,
multa novis verbis praesertim cum sit agendum
propter egestatem linguae et rerum novitatem.'
Quamobrem omnia ille conatur et temptat non solum sermoni Latino Graiorum obscura reperta flectat et largiatur, sed etiam verba admodum apta tam rerum quam cogitationum omnium novitati. Conficit Lucretius igitur quodammodo suo ingenio se novum lexicon linguae Latinae. Hoc modo progressus est adhibens nova vocabula novata a semetipso sive composita sive simplicia; et auxit nostrum vocabularium mirum in modum. Fit igitur idem poeta quasi exemplum eorum poetarum qui eum secuti sunt multo postea. Immo eodem modo ipse verba fabricatus est, atque qui eum praecesserant sicut Plautus; neque aetate Plautina posterioribus excepta, iam inde a Livio Andronico usque ad poetas novos. Hic erat usus, hic erat mos
Inter hos tamen, quippe qui poetae non simus, forsitan non est necesse multum in hoc luto haesitare, sed progredi ultra eos poetas qui propter suum munus suamque artem potuerint sua Minerva uti in novis vocabulis adhibendis. Tamen inter eos dignatus est ut memoretur Ennius, qui eadem impulsus necessitate ac Lucretius, multa verba nova finxit multumque vocabularium locupletatus est.
Quod ad proprium genuinum poetarum modum verborum novandarum sufficit ad nos, ut ita dixi, cum non simus poetae, satis erat Ciceronis verba repetere: 'poetis licentiam statutam maiorem quam in nobis faciendorum verborum.' Quid hoc significat? Significatio huius sententiae, huius periodi, pendet praesertim, mea quidem sententia, de duabus vocibus, videlicet de 'nobis' et de 'licentia.' Itaque, qui 'nos' sumus in periodo hoc Ciceronis? 'Nobis' significat hic 'oratoribus', et hoc scimus e rerum contextu; itaque 'poetis licentiam statutam maiorem esse quam in oratoribus faciendorum verborum.' Nos omnes non sumus oratores; sed hic, cum legamus 'oratorem,' intellegamus potius eos, qui soluta oratione vel scribant vel loquantur. Ego saltem soluta oratione loqui mallem.
Vox tamen quae est 'licentia' quid significat? Probe nostis 'licentiam' significare posse copiam, significare posse facultatem, possibilitatem, ut quidam dicunt; significare potest veniam. Sed est alia significatio quoque huius vocis non Ciceroni ignota, et hoc vidimus apud Forcellinum, qui nos monet 'licentiam' saepe pertinere ad rem cui nos indulgeamus; id est, 'licentia' non pertinet fortasse ad rem semper bonam, sed ad exceptionem.
Hac vero licentia fructus est Horatius, cum hos versus panxit:
'Ego cur, adquirere pauca
si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni
sermonem patrium ditaverit et nova rerum
nomina protulerit? licuit semperque licebit.'
Asseverat nobis poeta Horatius esse hanc licentiam, esse hanc facultatem.
Quin igitur ansam a Horatio praeditam capiamus? Videbimus.
Saliamus nunc ad seriorem quae dicitur aetatem.
Serioribus aetatibus plurima verba novasque significationes verborum in sermonem Latinum intulit religio christiana. Nam hoc non est mirandum, cum stilus cuiusque scriptoris exprimat eius ingenium cultumque, ita etiam litterae ac lingua ipsa cuiusque populi atque aetatis eius ingenium, indolem, vitae cultum clare manifestet. Itaque, cum scriptoribus christianis longe alia fuerint significanda quam quae veteres Graeci et Romani docuissent, nihil mirum est eos nova sibi accomodasse. Nunc nec tempus est nec locus ut de singulis voculis ab eis fictis vel iudicium vel originem proferamus. Sufficit tamen dicere esse illic quemdam thesaurum apud primigenios Christianos.
Oportet quoque hic et nunc me confiteri me nullius esse praeceptorem, quod Deus averruncasset. Ego adsto hic tantum, ut referam ea quae legi, non ut quidquam praecipiam. Immo ego sum fortasse omnium in hoc conventu eloquentia et facundia minimus et novissimus. [risus] Non, serio dico.
In animo tamen est modos quosdam praecipuos quibus ii praestantiores scriptores usi sunt ad novas res antiquo sermone communicandas. Cur autem tantum super verbis novis semper est disceptatum et disputatio acerrima? Facile hoc animadvertimus, si dissimile modum apud eos videamus et accipiendi et pernoscendi Graecorum et Romanorum doctrinam de origine sermonis et verborum; quae doctrina iam primum, iam pridem Romam invecta erat, et ibi exculta erat a doctis magistris et oratoribus claris, graviterque perpensa in vulgatis illis vocabulis quae 'analogia' et 'anomalia' appellantur. Quod efficit ut in hac gravi quaestione disserenda, contrariam oppositamque viam sive philologi sive grammatici aperte inirent.
Alteri--hi sunt analogice sentientes--alteri Alexandrinorum praecepta penitus sunt secuti; his enim sermo ex conventione hominum et ex lege oritur, in ratione totus consistens, in norma, in consuetudine, in cohaerentia. Alteri autem, anomaliae cultores, ut ita dicam, sermonem naturaliter natum ac natura nisum esse arbitrati sunt. Eamque ob causam constare eum dicunt usu loquendi et consuetudine inaequabiliter et libere servandi normas grammaticorum et lexicographorum proprias.
Videamus quid dixerint grammatici antiqui. Non est necesse hunc integrum locum legere, sed vos habetis etiam vestris in paginis.
'Latinitas est incorrupte loquendi observatio secundum Romanam linguam.' Videatis quid significet 'Latinitas:' Latinitas non significat tantum linguam Latinam--significat potius linguam Latinam excultam, cultam, propriam, oratoribus antiquis idoneam. Progreditur hic: natura, analogia, consuetudine, auctoritate; et elementa haec singillatim sunt definita.
Auctoritas: saliamus, quaeso, ad 'auctoritas'.
'Auctoritas in regula loquendi novissima est: nam ubi omnia defecerint, sic ad illam quemadmodum ad aram sacram decurritur: non enim quicquam aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet, cum tantum opinione secundum veterum lectionem recepta sit.'
Regula igitur quid est? Regula igitur e ratione ducit ad aequabiles constantesque formas loquendi. Usus vero has accomodat ad res convenienter congruenterque exprimendas. Opportunitate temporis ac vitae condicione servatis, auctoritas nova verba, si omnia defecerint, in sermonem immittit, opinione consensuque omnium confirmata. Varro ipse, cuius operis est 'aere perennius', et si licet Graeca hic proferre: est κτῆμα εἰς ἀεί--ille addidit hanc sententiolam: 'fundamentum analogiae est in natura et in usu.'
Transeamus nunc ad Romanorum notissimum: Caesarem dico, qui paene e diametro sensit. Ille enim artissime cum analogiae normis coniunctus erat; nam ipse, ut fortasse novistis, ipse Caesar exaravit duos integros libros de hac quaestione, qui libri proh dolor temporis dentibus consumpti sunt. Hoc ille--Caesar dico--hoc ille persuasum habuit: omnem orationem bene Latinam in verborum delectu esse. Repetam aureum causa: ille dixit omnem orationem bene Latinam in verborum delectu esse. Dictavitque huius modi praeceptum--videamus: 'Tamquam scopulum, sic fugias inauditum ac insolens verbum'--ah, habemus non decalogum Caesaris, sed saltem unum praeceptum de oratione servandum.
Quintiliano testante eandem revolvens praescriptionem repetit Celsus, qui ab oratore verba fingi vetat. Celsus dixit oratores nullo prosus modo ulla vocabula debere fingere. Cautelaque adiecta consulit noster Quintilianus nova verba non sine quodam periculo fingi. Hisce plurima semillima laudari possint vel possent, si per horologium liceret, rem tamen vobis iam satis manifestam fido. E contrario tamen: et nunc videamus contrariam opinionem... [immo] non videbimus. E contrario tamen: 'Si auctoribus timiditas obstitisset, monet Priscanus, ut nullis novis uterentur dictionibus, ipsa natura et significatione rerum exigente, perpetuis Latinitas angustiis damnata esset.'
Bene. Ubi est primum? ah, ergo: 'cum necessitas postulat:' videlicet non debemus nova vocabula pro rebus quas describebant fere cottidie Romani. In quodam lexico quod nunc est in pretio apud Latine loquentes exstat haec vox: 'instrumentum piscatorium.' Scitisne quid sit instrumentum piscatorium? Est calamus, 'calamus' apud antiquos. Itaque quid opus est nova locutione ut dicamus idem quod Romani non modo dicebant sed quo instrumento utebantur? 'Cum necessitas postulat,' quod iam veteres optimi scriptores Latini praescripserunt, et habemus locos citatos:
'Utilitas expressit nomina rerum.'
'Si forte necesse est / indiciis monstrare recentibus abdita rerum...'
'Necessitas cogat aut novum facere verbum, aut a simili mutuari.'
Vocabulorum novator acri iudicio et verborum notitia haud levi praeditus sit, nam si... ah, ignoscite: 'cum suadet singularis utilitas;' et hoc percipere possumus non modo in Cicerone, sed--accepi et praebui vobis hos locos a Cicerone, sed hic usus quo nos animadvertamus utilitatem quamdam vel ad illustrandam vel ad ludendum, eundem usum videmus in posterioribus scriptoribus, etiam aetate artium renascentium. Sed Cicero 'appietas,' 'lentulitas,' 'pseudodocato,' et multa alia finxit inter ioca. Bene.
Nemo nisi bene versatus in litteris Latinis generaliter et universe debet nova vocabula fingere, nam hoc animadvertimus etiam nostris in linguis vernaculo sermone; nescio an vos omnes sitis Neoeboracenses, sed de hac re dubito. Si autem quislibet umquam usus sit raeda mercatoria Novi Eboraci atque conatus sit commercium habere cum gubernatore, procul dubio animadvertit saepe esse difficultates in hac re, cum plurimi sint peregrini. Bene: saepe fit inter peregrinos, ut conentur aliquid novum dicere novo vocabulo, non intelligentes eas leges inscriptas de quibusdam linguis. Et hoc fit facile--fit etiam pueris qui nondum legunt, quia non intellegunt indolem et ingenium linguae anglicae. Itaque caveamus ne nos neque nostri discipuli hoc faciant.
Deinde parcissisme quidem: non possumus saepe nova vocabula indere, nam si hoc fecerimus, ipse sermo corrumpetur.
Deinde ex optimo quoque fonte ducuntur: de hac re multo fusius postea. Videntur autem haec praecepta diligenter servata; et quae sunt? Et nunc ego dico de eis vocabulis, quae ego invenio non apud posteriores, sed praesertim apud antiquissimos auctores: apud Ciceronem, Caesarem, Quintilianum et alios. Imprimis brevitate consulitur, bene: ita ut uno, duobus vel ad summum tribus vocabulis coniunctis res quaedam Latine redderetur, nam est enim in ipsa nominis natura positum, ut eo res non definiatur. Aliud est appellatio, aliud est nomen, aliud est definitio. Et nolumus semper confugere ad definitiones, ut aliquid novum Latine dicamus. Bene, compendium temporis faciam hic.
Sed regrediamur ad primum. Unum optimum exemplum huius rei, ut puto, hoc est: apud praestantiores scriptores non invenietis vocabulum quod est 'planta.' Hoc est mirum: sane Romani plantas habebant, nonne?! Sed non dicebant plantas; saltem neque Caesar neque Cicero. Quid Caesar, quid Cicero dicebant? Dicebant 'stirpes et herbas;' dicebant 'arbores et stirpes;' dicebant 'stirpes et omnia similia, quae e terra gignuntur.' Omnia quae e terra gignuntur? Hoc modo dicebant plantam? Bene, hoc dicebant, quia fortasse ille usus verbi quod est 'planta' nondum degeneravit, vel nondum in oribus omnibus erat.
Bene, secundum: vocabulum e prioribus auctoribus discutitur. Siquis vere perscrutatus erit corpus litterarum Latinarum, saepissime inveniet illud vocabulum quod 'invenire' vel 'fingere' volebat; nam corpus litterarum Latinarum est tam magnum, tam vastum, tam ingens, ut in se habeat multo plura vocabula quae adhiberi possint ad res novas, quam fortasse putemus. Et in puncto secundo nos audivimus acroasin copiosam et luculentam a Terentio nostro habitam de ea re; ille hortabatur nos ut imprimis semper recurrimus ad anteriores.
Aliquando vox e duabus coalescit; et fortasse sufficiet dicere: nos possumus interdum coniungere duo vocabula in unum vocabulum, quamquam hoc non est proprium ingenii linguae Latinae; est aliquid idoneus linguae Graecae.
Et deinde commentio fiat de sermone Graeco. Possumus quoque confugere ad Graecos; nam hoc Cicero ipse facit identidem, fortasse sescentiens, in suis epistulis ad familiares: cum deficiat vocabulum in sermone Latino, quid ille facit? ille non agitatur, non sollicitatur--sed profert vocabulum Graecum. Et nobis hoc usui est quoque, nam possumus dicere 'antibioticum,' 'aetas paleolithica,' 'seismologus,' et multa plura quae alioquin dicere vix possemus nisi circumlocutionibus maximis.
Bene, ad quintum: adiectivo loci vel hominis addito fiunt. Exempli gratia: Apud antiquos, habemus--quomodo vocantur?--mala Arminiaca vel malum Sinense--hoc non apud antiquos--malum Arminiacum, habemus malum--quae sunt alia?--malum Cypreum, habemus multa alia mala et res huius generis. Habemus 'ignis Graecus': non erat necesse Latinis excogitare novum vocabulum ut dicerent illud inventum, sed dicunt 'ignis Graecus'; brassica Pompeiana, malum Persicum. Et in postea, 'malum Clementinum;' apud multo posteriores, apud fere scriptores aetate artium renascentium, invenimus 'ovem Indicam' ut dicitur 'llama,' et hic quadrat bene cum moribus antiquis. Habemus 'Marxianam doctrinam' ut 'Marxism' dicitur, 'factio Hitleriana'--ego puto id satis perspicuum esse; 'alimentum Diselianum,' 'diesel fuel,' et ita porro possumus adicere vel nomen hominis qui rem invenerit vel nomen loci, sicut 'bracas Genuenses.'
Quod si omnia, quae de pariendis verbis dicta sunt et nequeunt fieri, ad extremam confugiendum est rationem qua vocabulum aliquod vulgare ad aures Latinas accomodatur. Hoc autem non cuiusque ingenio debet permitti, ita ut ad eius arbitrium vox aliqua vulgaris ad Romani sermonis rationem deflectatur--'spaghetti Latin'--sed hoc dabitur iis tandem, qui e diuturno studio atque usu linguam litterasque Romanas plane calleant, adeo ut iis quasi per manus tradita videatur Latinitas. II ergo consulendi sunt, ne ex imperitia ac temeritate sermonis Latini gravitas ac dignitas imminuatur.
Tamen est in ea ratione etiam quaedam venia, nam venia impetrata barbaris vocibus indulgetur; et exempla habemus huius rei. Haec venia impetratur a Cicerone, Caesare, a fere omnibus praestantissimis. Et sunt formulae, possumus dicere, ut vidimus in Colono hodie, si quis legerit Christophorum Colonum, vidimus hoc. Vidimus hoc quoque apud Petrarcham; hoc solemne fit, hoc semper fit. Et phrases sive formulae hae sunt:
quod κέντρον illi vocant
quam vocant Graeci ἀντίχθονα
quae κατηγορήματα dialectici appellant
aut mulierositas, quae Graece φιλογυνία dicitur
et ita porro: sunt multa alia etiam apud Caesarem illic.
Et in his rebus fortasse remedium invenire possimus, ne 'de Cocā-Colā' loquamur quasi ut esset vocabulum quod flecti debet. Non debet; et de multis aliis rebus: non semper est necesse flectere et in formas vel in morphologiam linguae Latinae inducere. Simili modo adhiberi fas est verba ore Romano aliena aliqua venia impetrata ut mos est, sicut 'ut ita dicam' vel 'ut hoc verbo utar' vel 'venia sit dicto' et multo plura. Hisce strophis cum iudicio nec nimis saepe adhibitis, voces quae ceteroquin auribus Ausoniis nocerent sine offensione accipiantur.
Sicut tamen in patrio sermone, iudicium est semper adhibendum et verborum delectus, et cum nostrae rationis genus ad exemplar Ciceronis, Caesaris, Terentii, aliorum optimorum quam maxime possimus conformemus. Ex aliis etiam et e Christianorum sapientioribus pulcherrimum quoque carpamus, et imitari conemur id quo quoque maxime excalluisse videbitur. Deliramentum tamen est ex vetustissimis auguralibus et scriptionibus parietalibus libris depromere verba obsoleta ac perquam Latina habere. Recte vero de omnibus verbis novis iudicium ferre illaque vel respuere vel tolerare et probare homo tantum poterit qui sit satis versatus in litteris Latinis et mediocriter doctus. At quotusquisque disertus hodie, quotusquisque facundia peritus?
Vetat enim tempus plura atque alia considerare de hac interrogatione et de hoc argumento. Tamen clepsydra iam pridem monente vos liberatos reddam. Reliquum est tamen ut propter patientiam et tolerantiam grates gratiasque maximas vobis agam. Valete.