De iucunditate et utilitate Auli Gelii Noctium Atticarum

May 27, 2016

Click 'Read More' for complete transcript.

 Salvete plurimum, soldales.  

Spero vos quam optime valere, fructuros esse hac congregatione, quae est proxima a postrema (proh dolor!), sed in qua tractabimus opus Auli Gelii quod inscribitur Noctes Atticae, opus iucundissimum, ut mox experturi estis. Narrantur enim mirabilia et prodigiosa apud barbaros conspecta, salsi sermones veterum Romanorum, philosophia naturalis, rixae inter philosophos, necnon sat multae fabulae quae apud nullum alium auctorem inveniri possunt. 

Bene. De viro Gelio fere nihil comperti habemus, nisi quae coniectari possunt ex verbis eius operis. Vixit Gelius saeculo secundo post Christum natum, anno fere centesimo septuagesimo post Christum natum (vel paulo post) vitam cum morte commutavit. 

Sunt qui velint Gelium fuisse Afrum. Alii proponunt amicitiam inter Gelium et Apuleium. Nonne semper volumus homines praeclaros eiusdem saeculi amicitia fuisse coniunctos? Sed de tali amicitia (proh dolor!) nulla indicia habemus certa. Ergo haec de viro Gelio. 

Quaenam dici possunt de Gelio scriptore? Non meruit inter divos scriptores referri, ut ita dicam. Immo docti homines saeculi undevicesimi videntur Gelium legisse ad eum solum finem ut verba aliorum scriptorum inter paginas eius operis relata invenirent, velut verba operum perditorum Varronis, Caecilii, Apionis, aliorum.

Sed semper fuerunt Gelii fautores. Augustinus scripsit Gelium fuisse elegantissimi eloquii et multae undecumque scientiae. Erasmus asseveravit Gelii commentariis nihil fieri posse neque tersius neque eruditius. Et ego dico Gelium esse valde iucundum et valde utile[m]. Sed homines docti nostrae aetatis plerumque intellegunt Gelium fuisse vera doctrina arte ingenio praeditum. 

Ergo opus ipsum constat ex paene quadringentis capitulis in viginti volumina distributis, quorum voluminum octavum (proh dolor!) est perditum. Sed quo melius intellegamus et inscriptionem (Noctes Atticae) et rationem huius operis, quidni praefationem consideremus? Et omnes loci considerandi invenientur et in hac scheda vobis distributa et in albo. Ergo ad primum locum considerandum:

 “Quoniam,” inquit Gelius in praefatione, “longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus noctium esse Atticarum.”

Agitur ergo de lucubrationibus quibus Gelius noctes vigil exigens ex plurimis libris cum Graecis tum Latinis varia memoratu digna excerpsit et descripsit. Bene. Fuerunt Gelii aetate plurimi libri, quibus continebantur varia ex libris veteribus excerpta, a quibus tamen Gelius suum opus seiungi vult. Et haec verba quae lecturi sumus maximi momenti sunt:

“Ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis (i.e., ceteris scriptoribus), fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci multa et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, ‘alba’ ut dicitur ‘linea’ (i.e., nullo discrimine facto) sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit, quam unum alterumve reppererit, quod sit aut voluptati legere aut cultui aut usi meminisse.”

 I.e., in ceteris huiusgeneris libris ea pauca utilia et iucunda latent inter tot inutilia insulsa trita, ut fere moriamur antequam perveniamus ad aliquid studio dignum, nempe intellegendumst apud Gelium econtra omnia iucunda et utilia esse, omnia cultui legisse voluptati legere aut usi meminisse esse. Ergo, ad experienda illa iucunda et utilia pergamus ad proximum locum, ad primum capitulum ipsum considerandum. Et hoc est capitulum vicesimum, est integrum capitulum vicesimum libri quarti. Et hae inscriptiones, quantum scimus, omnes conscriptae sunt ab ipso Gelio. Ergo: 

“Notati (i.e., puniti) a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus.”--non licet coram censore, nonne? Bene.-- “Inter censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae. Unum est huiuscemodi: Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; verba erant ita concepta: ‘Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?’ 

Et agitur hic de more quo cives testimonium dicerent esse maritos nec caelibes. Bene. “Ex animi tui sententia” hic significat fere “quantum scis.” Bene? quantum scis. Bene. 

“...Qui iurabat,” -- hoc est iucundissimum -- “cavillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit. Is locum esse sibi ioci dicundi ratus,” -- id est ille stabat et secum volvit: estne hic locus idoneus ad iocum dicendum? (sicut ego quoque saepissime, et ut ego, respondit: est!) bene, ergo: -- “cum ita, uti mos erat, censor dixisset ‘ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?’, ‘habeo equidem,’ inquit, ‘uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia.’” -- bene, est plus minusve: non quam cupio -- “Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.”

Itaque propter iocum scurrilem coram censore dictum hic cives factus est non iam eques, sed aerarius, infimus civis. Placet mihi hoc -- ille censor -- nimis ridicularius. Bene. Pergamus. 

Nondum. Non pol comprobo ioca in uxores facta, nonne? Festivitas huius loci oritur ex modo narrandi (nonne?) cum Gelius cogitationem istius hominis ridiculi aperit.

Bene pergamus ad proximum exemplum: 

“Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est. Deliberatum est de nota (i.e., de poena) eius, qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans clare nimis et sonore oscitavit atque inibi ut plecteretur fuit (i.e., in eo erat ut puniretur ille qui oscitaverat), tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis. Sed cum ille deiurrasset invitissimum (‘non volui!’) sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio, quod oscedo appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est.”

Et haec vox, quae est oscedo, bis tantum in litteris antiquis invenitur, et hic videtur fere idem valere ac vox anglica “the yawns” (nonne?). Ergo ille se excusans, dicit “ignoscite mihi, o censores, laboro ‘the yawns.’ Non possum quin oscitem.” Et quod est mirabilius, illi censores videntur illi credidisse et ignovisse (nonne?), quia exemptus est notae iam destinatae, i.e., iam instituta erat quaedam poena, sed ille exemptus est. 

Bene. Ecce exemplum habemus fontis perditi (nonne?). Publius Scipio Africanus haec duo exampla descripsit. 

Bene ad tertium et ultimam exemplum progrediamur: “Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo memoriali severe factum: ‘Censores,’ inquit, ‘Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum (i.e., macrum et squalidum), sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et ‘cur’ inquiunt ‘ita est, ut tu sis quam equus curatior?’ (i.e., cur tu es pulchrior et corpulentior quam equus tuus). ‘Quoniam’ inquit ‘ego me curo, equum Statius nihili servos.’ Visum est parum esse reverens responsum, relatusque in aerarios, ut mos est. 

Et ecce! Curatior quam equus, parum reverens! Ergo ille quoque factus est non iam eques, sed aerarius, infimus civis, quod se melius quam equum curavit (nonne?) et parum reverens erat.

Bene. Sed est aliud in hoc capitulo animadvertendum: Est enim modus Gelio plurimis capitulis addicere aliquid satis ad rem attingens quod sit aut cultui legisse aut usui meminisse, quod facit etiam hic. Ecce:

“‘Statius’ autem servile nomen fuit. Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt. Caecilius quoque ille comoediarum poeta inclutus servus fuit (et sine dubio est poeta inclutus et non inclutus servus; inclutus significat praeclarus) et propterea nomen habuit Statius. Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatus est ‘Caecilius Statius.’” Quod nesciebam. Bene.

Ergo sic Gelius non solum hic sed passim, hos versus Horatii exprimit (ut ita dicam):

“Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci

Lectorem delectando pariterque monendo”

Ne tempus deficiat, tantummodo inscriptiones necque omnia verba quorundam capitulorum satis iucundorum vobis indicare velim. Ecce: 

De feminis repente versis in mares.

De miranda natura chamaeleontis.

De amatore delphino et puero amato. (res ultra fidem!)

Hoc maxime placet:

Dis gratia, non.

Hoc placet:

Rectiores certioresque ictus fieri si sursum quid mittas, quam si deorsum. (ergo facilius est sic aliquid mittere quam sic, nesciebam).

Utrum omnia verba ambigua sint, an nulla.

Hoc expertus sum ipse:

Pueros inpubes, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri. (i.e., stultiores)

De hominibus subito guadio mortuis.

Et de Polo histrione ea ratione uso, quae Anglice dicitur “method acting.”

Hoc invenitur apud Gelium.

Iam in initio mentionem feci utilitatis Auli Gelii, et quaedam vobis narrare velim de hac ipsa utilitate. Sane alii libri aliis modis facultatem nostram latine legendi loquendi scribendi audiendi augere possunt (nonne?). Sunt libri, sunt scriptores, quorum lectione augetur copia verborum (nonne?), verborum supplex (ut voce Quintiliani utar). Sunt libri quibus ostenditur aptissima compositio et vocum concinnitas. Est etiam genus librorum quod tam propter formam quam propter argumenta non solum docet sed prorsus efficit ut instigemur ad cottidianam et crebram lectionem (nonne?), libri qui nos alliciunt, ne dicam impellunt, ad lectionem sedulam. Alios libros aliis lectoribus placere non nego. At aliquot proprietates Noctium Atticarum vobis ostendere velim quae sunt subsidio et emolumento nobis facultatem et consuetudinem latine legendi colentibus. Bene.

Primum est studium quod ipsa argumenta a Gelio tractata excitant. Et si quod argumentum studium minus excitet, hoc capitulum sine damno praetermitti vel omitti potest, quia copia capitulorum (nonne? Sunt fere quadringenta capitula), quia copia capitulorum efficiet ut satis multa studio digna inveniamus. (nonne?) Neque est unum argumentum aut una narratio extenta, quam per totum opus sequi cogimur. Porro varietas efficit non solum ut multum discamus, sed etiam nos vocat quodam modo et stimulat ad cottidianam lectionem (nonne?), ut Ausonius scripsit de suo ipsius opere, “Est quod mane legas, est et quod vespere. Hoc mitrata Venus probat hoc galeata Minerva. Stoicus has partes, has Epicurus amat.” (nonne?)

Equidem per fere semestre spatium cotidie aliquot capitula Noctium Atticarum perlegere solebam. Et etiam nunc gaudeo quotienscumque memini me singulis diebus sic mecum loqui: “quibus margaritis Gelius hodie me locupletabit? Quanam fabula, quo sale delectabor?” (nonne?) Bene.

Denique propter brevitatem capitulorum satis facile fit ut cotide saltem singula capitula integra legere valeamus. (nonne?) Et sane volumus omnis generis libros legere, sed quod spectat ad incohandam consuetudinem cotidie legendi, talia opera videlict in plurima et brevia capitula divisa, magno usui sunt. 

Bene. Ad ultimam partem. Haec omnia, quae modo dixi, pertinent ad nos quippe qui velimus consuetudinem et facultatem latine legendi colere. Sed quid de discipulis nostris non tam provectis? (Nonne?) Est alicuius momenti. Lectio Noctium Atticarum prodesse potest eis discipulis (valde prodesse potest!) egressis quidem e coetu tironum necdum peritiam adeptis summam hoc modo: 

Nonne est mos, iam inde ab antiquis temporibus, verba auctorum hic illic mutandi quo latius pateat aditus ad ipsa verba scriptorum legenda? Cuius moris fortasse notissimum exemplum praebent editiones illae ad usum Delphini, quas editiones Iason noster etiam in sessione praeterita memoravit. 

Haec quam monstraturus sum in ultima parte huius oratiunculae ratio anglie dici solet “Embedded Reading,” neque habeo vocabulum latinum admodum aptum. Et omnino non pertinent ad hoc, sed haec imago mihi quodam modo placuit.

In hac ratione agitur de nonnullis vocabulis loco demendis ita tamen ut non noceatur sensui neque grammaticae, ordo tamen verborum reliquorum servetur. Et cum iter per exempla breve sit et efficax, ut ait Seneca quidem, exemplum vobis praebere volo, et hic locus etiam invenitur in pagellis vestris. Agitur (et hic est ultimus locus quem inspecturi sumus) agitur de decimo capitulo decimi libri (decimi voluminis) Noctium Atticarum.

“Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus.” Et ecce capitulum: 

“Veteres Graecos anulum habuisse in digito accipimus sinistrae manus, qui minimo est proximus. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos. Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci anatomas appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo uno digito, de quo diximus, ad cor hominis pergere ac pervenire; propterea non inscitum visum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis videretur. 

Et agitur hic de eo quod scriptores posteriores nominaverunt venam amoris, apud Gelium est nervus, apud posteriores, vena. Bene. Hic locus non est lectu difficillimum, attamen negotium quoddam discipulis exhibere potest. Quare consuevi, quandocumque hac ratione (quae est Embedded Reading) utor, fere quartam partem verborum demere. Ecce: 

 Et hic vocabula dempta colore viridi indicavi, in schedulis vestris omnino dempta sunt vocabula. Bene. 

 “Veteres Graecos anulum habuisse in digito accipimus, qui minimo est proximus. Causam esse huius rei Apion hanc dicit, quod apertis humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo digito, de quo diximus, ad cor hominis pervenire; propterea non inscitum visum esse eum digitum tali honore decorandum, qui quasi conexus esse cum principatu cordis videretur.”

Iam est aliquanto facilius lectu (nonne?). Sed possumus pergere… et plura demere… et pergere (nonne?)… et porro! Et nunc habemus: 

“Veteres Graecos anulum habuisse in digito accipimus, qui minimo est proximus. Causam esse Apion hanc dicit, quod apertis humanis corporibus repertum est nervum quendam ab eo digito ad cor hominis pervenire.” 

Nunc habemus fere summarium vel summariolum huius capituli. Bene, ergo haec ratio quae non solum lectionem faciliorem redit, sed etiam efficit ut discipuli eundem fere locum multoties legerint, variis modis adhibere potest. (nonne?) Possumus in initio cuiusdam scholae una cum discipulis primum locum deminutum tractare et deinde sensim pergere ascendere ad ipsa verba auctoris. (nonne?) Possumus omnes versiones distribuendas curare et discipulis suadere ut eligant sibi aptissimam versionem et ab ea incipiant. Bene?

Neque agitur de facilitate tantum. Nam haec ratio est emolumento etiam eis qui velint discipulos stimulare ad contemplationem generis scribendi et artis. Nonne? Discipuli interrogare possunt: “Quid amittitur his verbis demptis? Cur Gelius haec verba hic posuit neque illic?”

Bene. Utinam tempus suppeditaret ad fusius sermocinandum de Gelii operis utilitate et iucunditate, sed ut clausulam inponamus huic orationculae, nihil restat nisi ut vobis referam haec verba iucundissima et aptissima quae lector quidem saeculo septimo decimo exeunte in ima ultima pagina sui Noctium Atticarum exemplaris manu sua scripsit: 

“In Gelii illustrissimo opere nihil aeque desidero ac plures paginas. Utinam vigecuplo [non duplo, non triplo, sed vigecuplo!] maiores essent hae Noctes quae dies nostros tam concinne illustrant!”

 Cum eo sto. Summas gratias vobis ago pro benignissima auditione.