De Solonis itineribus fabulosis et quibusdam sententiis eius

June 03, 2016

Click 'Read More' for complete transcript.



 

Acroasis ab Ioanna Laeta est transcripta.

Iason Pedicone: ...dicere nonnulla de optimo viro hoc Andrea Fritsch, qui--ego necopinato invitavi ex Germania, et volavit tot milia ad nos, ut hic adesset et ut hanc acroasin de Solone, qui etiam itineravit in antiqua aetate...

Mihi est maximum gaudium posse, revera habere opportunitatem vobis praesentandi Andream, quandoquidem abhinc plus quam decem annos ego primum inveni nomen eius in cartula Reginaldi Foster Romae cum puer essem; et vidi hoc nomen, et Reginaldus dixit 'Ita, Andrea Fritsch in Germania hoc scripsit', et mihi dixi: Quisdam gentium est hic Andrea Fritsch? Et hodie iuxta me stat, ergo est gaudium, et gaudeo, et gratias quod venisti, et etiam gratias ago mulieri

Andrea Fritsch: Ibi, in medio.

Iason: In medio, fulcimen semper.

Andrea: Gratias tibi, gratias maximas.

Ego quoque valde gaudeo et gratias vobis ago, sodales maxime honorabiles, imprimis autem tibi Iason, quod mihi licet hic apud vos in urbe Novo Eboraco verba facere de Solonis itineribus fabulosis et quibusdam sententiis eius, quod mihi quoque magno honori est.Dum enim his diebus de itineribus loquimur, haud absurdum esse videtur, ut etiam illas peregrinationes recordemur, quae homines antiquis temporibus susciperunt. Illae autem peregrinationes multo difficiliores ac molestiores fuerunt quam itinera nostri temporis. Hodie magnis navibus aut aeroplanis et autocinetis vehi solemus; illa autem aetate homines debebant pedibus ire, aut equo aut asino aut mulo aut camelo vehi; aut vehiculis, quae a bestiis trahebantur. Etiam navibus uti poterant; sed navigare illo tempore multo periculosius erat quam hodie. Ante omnia autem homines debebant mundum et ipsum orbem terrarum explorare. Nemo enim sciebat quam magna esset terra, quam formam terra haberet, utrum esset orbis in aqua natans, an globus; utrum esset in medio universi, an volveretur circa solem. 

Antiquissimis temporibus homines arbores caedere nondum poterant, ut ex earum ligno naves fabricarentur. Pulchre dixit Ovidius poeta in primo libro Metamorphoseon de aurea aetate:

nondum pinus caesa erat, ut de montibus in mare descenderet.

Nondum caesas suis peregrinum ut viseret orbem

Montibus in liquidas pinus descenderat undas.

Nullaque mortales praeter sua litora norant.

Ita ii homines, qui astra, solem, lunam observabant et maria terrasque alienas explorabant, bene meriti sunt de toto genere hominum qui post eos vivebant. Nam sine illorum curiositate et audacia, posteri non potuissent itinera tam commoda facere qualia nunc etiam nos facere solemus. America non erat detecta, sed iam Plato suspicabatur olim fuisse insulam quandam in extremo occidente sitam, quae ab eo Atlantis vocata est. In Platonis dialogo qui inscribitur Timaeos, Critias quidam narrat Solonem, cum in Aegypto versaretur, a sacerdotibus de origine et interitu illius insulae Atlantides doctum esse. Quod vitam et opera Solonis attinet, hodie quoque novi semper investigatores aliquid allaturos se et vetustatem superaturos credunt, et quod itinera eius--Solonis--attinet, hoc unum certum esse videtur: nihil esse certum.

Apud Graecos, princeps et nobilissimus historicus est Herodotus, qui ipse multa itinera fecit, ut alias terras gentesque et mores hominum cognoscere et describere posset. Herodotus a Marco Tullio Cicerone iure ac merito 'pater historiae' vocatus est; illud verbum graecum ἱστορέω significat primum--primo--interrogare sive investigare, deinde cognoscere, tum etiam scire, tandem narrare. Vocabulum autem ἱστορία significat imprimis investigationem, tum etiam narrationem, denique res gestas ipsas, exempli gratia 'historiam scribere.'

Herodotus, qui circiter centum quinquaginta annis post Solonem vixit, nobis multa de Solonis vita tradidit. Itaque nunc in prima parte huius oratiunculae aliquid de vita et opere Herodoti dicam. Deinde loquar de Solone, qui non solum poeta et legis lator Atheniensium erat, sed etiam complura itinera longa fecisse dicitur, exempli gratia in Aegyptum et in Asiam. Solon erat unus ex illis septem sapientibus; vixit ille et floruit circa annum sescentesimum ante Christum natum. Tum tertia breviore parte aliquot sententias eius exponam, quae ad vitam prudenter agendam spectant.

Primum ergo aliquid de vita et opere Herodoti. Herodotus natus est anno fere quadringentesimo octogesimo quarto ante Christum natum in urbe Halicarnasso, quae urbs in Asia prope mare Aegaeum sita est et hodie lingua Turcica Bodrum vocatur. Ibi hodie statua Herodoti spectari potest. Propter quaedam factionum certamina e patria fugere debebat et aliquamdiu exsulans in insula Samo versabatur. Pueritia eius incidit in ea tempora, quibus Persae cum Graecis bellabant, sed hoc loco satis est commemorare pugnam Marathoniam, pugnam quae prope insulam Salaminam facta est, et pugnam prope Plataias factam, et proelium qui Leonidas cum Lacedaemoniis suis in Thermopylis occidit, in quos Simonides illud distychon clarissimum scripsit, quod Cicero Latine vertit:

Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentes,

dum sanctis patriae legibus obsequimur.

Herodotus multa itinera fecit, id quod ex libris eius cognosci potest; fuit in regionibus circa Pontum Euxinum, migravit in terram Scytharum, venit in Thraciam et Macedoniam, postea etiam in Aegyptum profectus est; venit usque ad Elephantinam. Diutius commoratus est in ea urbe cui nomen est Memphis, atque etiam Cyrenas visitavit, quae urbs in Africa septentrionali sita est; postea profectus est Herodotus in Phoeniciam, ubi est urbs Tyrus, deinde ad flumen Euphraten venit et urbem Babylonem visit.

Itinera sua suscepit Herodotus duabus ex causis: una causa erat theoriae, altera historiae; pergrinatus est igitur et spectandi causa et investigandi causa. Tum venit etiam Athenas; ibi Sophoclem, poetam tragicum, et Periclem, principem civitatis, convenit. Athenae aliquanto post a Cicerone 'omnium doctrinarum inventrices' praedicantur unde, ut ait Cicero, humanitas, doctrina, religio, fruges, iura, leges ortae atque in omnes terras distributae essent. Deinde Herodotus multa alia loca Graeciae visitavit, in quibus erant Delphi et Sparta; denique in Italiam meridionalem migravit, ubi civis eius coloniae factus est cui nomen est Thurii; itaque Herodotus non solum Halicarnasseos, sed a quibusdam etiam Thurius sive Thurinus dicitur. Sed quo loco et quo anno mortem obierit non satis constat. Vixit igitur annos fere sexaginta, ad minimum quidem quinquaginta duos annos; et Peloponnesiaci belli tempus vivum attigisse constat. Herodotus, postquam omnes fere terras quae eius aetate cognitae et perviae erant visitavit, novem libros de moribus, institutis, legibus illorum populorum scripsit; et in primo libro Herodoti invenitur illa narratio pulchra et pervulgata qua Solon ille, unus ex septem sapientibus, Athenis profectus, Croesum regem Lydorum visitavisse traditur.

Itaque nunc ad secundam partem huius oratiunculae veniam: ad Solonis ipsius vitam, et opera et itinera eius. Paucis verbis comprehendam, quae Herodotus narrat. Postquam Croesus, rex Lydorum, omnes fere Asiae populos cis Halyn incolentes in potestatem suam redegit, multi viri sapientes in urbem Sardes sedem regni florentissimam venerunt, inter quos etiam Solon Atheniensis. Is civibus suis leges dederat iussus ab ipsis civibus; deinde decem annos peregrinatus est. Itinerum causa una fuit, quod alienas terras visere cupiebat, altera causa ne quam earum legum quas dederat mutare cogeretur. Sed antequam Solon in Lydiam ad Croesum venit, in Aegypto apud regem Amasim fuisse narratur. In Aegypto etiam sacerdotes doctissimas convenit, ut Plato et Plutarchus tradunt. Illi sacerdotes ei de interitu insulae Atlantides narraverunt, ut antea dixi. Ex Aegypto in insulam Cyprum navigavit, ibique regem nomine Philocyprum visitavit. Ille rex Solone hortante novam urbem condidisse traditur, quae in honorem Solonis Soloi nominata est.

Ex insula Cypro Solon in urbem Sardes ad Croesum regem Lydorum migravit--profectus esse narratur; cum eo venisset--ad Croesum--hospitaliter exceptus est in regia. Ibi ministri regis Solonem per thesaurum circumduxerunt eique omnia magnifica et pretiosa, quae Croesus possidebat, ostenderunt. Ubi haec cum otio spectavit, Croesus ipse rex eum ita interrogavit: Hospes Atheniensis, saepe mihi allata est fama sapentiae tuae et itinerum, quibus rerum cognitionis causa multas terras peragravisti. Iam igitur cupio ex te audire, quem videris omnium hominum felicissimum? Rex autem putabat, ut vos certe scitis, se ipsum omnium hominum felicissimum esse. Sed Solon respondet felicissimum fuisse quendam civem Atheniensem, cui erat nomen Tellus. Ille erat bonus pater familiae et civis honestus, qui omnia officia patriae suae praestitit; ei enim postquam peregit vitam longam et usus est re familiari satis magna, honestissima mors contigit. Croesus mirabatur, quod Solon civem tam simplicem et ignotum felicissimum nominabat, eumque iterum rogavit, quemnam post illum Tellum vidisset secundo loco felicissimum. Iterum putabat se ipsum propter potestatem suam et thesauros a Solone felicissimum dictum iri. Sed Solon respondet: Cleobis et Biton. Hic visitat Solon--sunt imagines, picturae perpulchrae: Solon visitat Croesum; hic etiam; nunc de hac narratione. Sed Solon respondet: Cleobis et Biton, duo fratres Argivi mihi felicisse fuisse videntur. Et cum Croesus indignans quaereret cur illos felicissimos diceret, Solon dixit illi iuvenes olim matrem suam sacerdotem curru per multa stadia ad templum Iunonis vexerunt quoniam iumenta non aderant in tempore. Mater filiis maximam gratiam habebat et deam precata est, ut filiis tam piis id donaret, quod hominibus optimum contingere posset. Iuvenes autem, cum in templo somno se dedissent, noniam resurrexerunt, sed mortui erant. Hoc modo dea ipsa demonstravit melius esse homini mortuum esse quam diu vivere. Et Solon regem Croesum docebat: longo vitae tempore homines multa haud optata vident atque etiam multa mala patiuntur; tu, domine, nunc opulentus es et rex multorum populorum: tamen beatum te dicere non possum priusquam cognovero te etiam bonum vitae exitum habuisse. Multi enim iucunde quidam vivunt, sed vitam non feliciter finiunt. Hinc illud proverbium originem habet:

nemo ante mortem beatus dici debet. Et aliud proverbium simile est:

quidquid agis, prudenter agas, et respice finem.

Croesus autem Solonem stupitum putavit atque dimisit. Aliquot annis post quam Solon a Croeso discesserat, Croesus superbia elatus Cyro regi Persarum bellum intulit sed victus a Cyro captus est. Cyrus eum in rogo cremare volebat, sed cum iam ignis incensus esset, Croesus vinctus in rogo, in rogo inflammato, de Solonis verbis modo commemoratis recordatus, ter nomen eius exclamavit: Solon, Solon, Solon! Cyrus cum hoc audisset Croesum interrogari iussit quid hoc nomen significaret. Tum Croesus de Solonis dicto narravit: neminem ante mortem beatum dici posse. Cyrus sapientiam et Solonis et Croesi admiratus est et eum ex igne servari iussit; sed rogus iam erat inflammatus et ignis noniam exstingui poterat. Itaque Croesus, qui rogo sedebat vel stetit vel stabat, magna voce Apollinem deum invocavit, ut servaretur. Et subito magna tempestas exorta est, et imbres flammas exstinxerunt. Cyrus cum vidisset Croesum tam pie orantem et subitis imbribus e flammis servatum credidit hoc esse factum, quod deus ipse Croeso favebat. Itaque eum statim vinculis liberare iussit, et paulo post eum etiam socium et administrum consiliorum suorum fecit. Haec fere narravit Herodotus. 

Sed multo plura de Solonis vita Plutarchus nobis tradidit, qui inter vitas parallelas etiam vitam Solonis descripsit. Sed Plutarchus circiter quadringentis annis post Herodoton vixit. Post Herodoton--id est igitur plus septingentis annis post Solonem. Tamen inter Herodoton et Plutarchum multi auctores nobiles facta et dicta Solonis commemoraverunt. Plutarchus autem scripsit fuisse quosdam scriptores qui congressum Solonis cum Croeso propter quaedam problemata chronologica fictum esse contenderent. Sed Plutarchus ipse hanc narrationem in vita Solonis describenda omittere nolebat, quia tot et tam nobiles auctores hanc narrationem retulissent, et quia haec narratio tam conveniens esset ad mores Solonis: ad sensum et sapientiam eius. Per multa saecula homines docti illas difficultates chronologicas explicare et solvere studebant, quod eo fere tempore quo Solon mortem obiit, Croesus demum rex Lydorum factus est. Hodie igitur nemo iam credit Solonem et Croesum revera in colloquium convenisse. Haec narratio est igitur fabula ficta. Ille conventus ergo non erat verus eventus, tamen, ut ita dicam, bene inventus. Hic valet illud proverbium italicum 'Se non è vero, è molto ben trovato'--nisi verum est, tamen bene, perbene inventum.

Tamen non omnia, quae de vita Solonis tradita sunt, fabulosa dici possunt. Homines docti ex multis scriptis, quae ex antiquitate conservata sunt, aliquam partem carminum et dictorum eius excerpere et colligere poterant. In pagina, in paginis distributis, ibi invenire potestis illos libros quibus quasi omnia fragmenta Solonis collecta sunt.

Sic inter omnes constat Solonem anno fere quingentesimo nonagesimo quarto ante Christum natum archontem creatum esse et anno in urbe--et eodem anno in urbe Athenis magnam emendationem rerum publicarum et oeconomicarum peregisse. Illis temporibus Solon etiam poematis suis cives ad pacem et concordiam adhortatus est. Clarissima autem est illa elegia, qua cives potentiae cupidos et divitiarum avidos coercere studebat et miseriam pauperum et imprimis eorum sortem--eorum sortem quaerebatur, qui propter aeris alieni magnitudinem in servitutem redacti erant. Illis enim condicionibus magna pericula civitati eminebant: violentia, seditio, bellum civile. Haec elegia incipit ab his verbis:

῾Ημετέραδὲ πόλιςκατὰ μὲνΔιὸςοὔποτ᾿ ὀλεῖται

Latine fere: nostra urbs numquam iussu Iovis ac voluntate deorum peribit; Pallas Athene hanc magnam civitatem tuetur. Hoc poema iure ac merito quasi initium sive genitura societatis civilis iudicari potest. Haec elegia est quasi quaedam praenuntia eius formae civitatum, quae postea 'democratia' vocata est. Quamquam igitur itinera Solonis et tempora eorum non satis constant, tamen circiter trecenti versus eius diversis locis traditi sunt, et quamquam e carminibus ordo illorum itinerum non satis certe et accurate explorari potest, tamen credibile est Solonem in Aegypto fuisse, ut non solum Herodotus narrat, sed etiam Plato et Aristoteles et Plutarchus et alii crediderunt et tradiderunt. Quamquam in versibus servatis unico loco oppidum Aegyptium commemoratur, tamen non est causa cur dubitemus Solonem in Aegypto fuisse. Ille versus traditus est a Plutarcho: videtis 

Nunc venio ad ultimam partem quae est vere brevis, quae attinet ad Solonem ut unum ex septem sapientibus, et ad aliquot sententias eius. Solon non tantum unus ex archontibus Athenarum erat, sed etiam reformator et legis lator civitatis suae, atque etiam poeta. Itaque Athenienses et omnes fere Graeci sempiternam Solonis memoriam servabant. Tabulae ligneae, in quibus leges eius erant inscriptae, publice collocatae erant et leges permultos annos valebant. In eo libro qui inscribitur Ἀθεναίων πολιτεία, de republica Atheniensium, et qui ab Aristotele aut ab aliquo discipulo Aristotelis conscriptus est, Solonis leges saepius laudantur, imprimis memoria illius actionis, qua Solon pauperes ab aere alieno et servitute liberaverat. Usque ad aetatem Aristoteles celebrabatur festum, quod τὰ σεισάχθεια nominabatur. Iam dixi Platonem saepius de Solone commemoravisse in eo libro cui titulus est Protagoras. Septem sapientes enumerantur: Thales Milesius, Pittacus Mytilinaeus, Bias Prienaius, noster Solon, ut Platon scribit, Cleobulus, Myson, Chilon. Alii auctores alios enumerant, exempli gratia Periandrum, sed semper illi quattuor nominantur: Pittacus et Solon, Thales, et Bias. Exstat etiam distychon scholasticum, ut illi septem sapientes memoria facilius feriantur:

Pittacus atque Bias, Periander cum Cleobulo,

Spartanus Chilo, cumque Solone Thales.

A Platone autem Solon sapientissimus illorum septem sapientium vocatur: ὁ τῶν ἑπτὰ σοφώτατοςΣόλων. Solon erat ex iis unicus qui oriundus erat ex Attica. Ceteri in aliis regionibus nati sunt. Solon etiam primus poeta Atticus erat. Carmina eius et singuli versus per saecula memoria et litteris prodebantur. Plato plusquam ducentis annis post Solonem vixit. Per hoc longum spatium temporis dicta Solonis cum verbis ceterorum sapientium coniuncta et commixta sunt; hominis docti nostri temporis et superiorum saeculorum studebant vitas et dicta illorum septem sapientium discernere, id quod facile non est: ita exempli illud dictum clarissimum μηδὲν ἄγαν, quod in templo Apollinis Delphici erat inscriptum, a quibusdam scriptoribus Soloni, ab aliis Chiloni attributum est.

Nunc tempus urget: quamquam serius coepimus, tamen in fine vobis tantum unum vel duo vel tria verba proponam, fortasse illa, illam:

Ἡδονὴνφεῦγε, ἣτιςλύπηντίκτει

ego in Latinum verti: fuge voluptatem, quae taedium gignit.

Noli mentiri, sed verum dic.

Amicos ne cito concilies; quos autem habes, ne cito deseras.

Si obtemperare didiceris, imperare scies.

Ne iucundissima suadeas civibus, sed optima.

Noli conversari cum malis.

Quod non vidisti, ne dixeris.

Sciens tace.

In tuos comis esto.

Invisibilia ex visibilibus coniecta.

Et hic est fortasse clarissimus versus a Solone traditus,

quem Cicero etiam commemoravit in eo libro qui est De senectute:

Γηράσκωδ' αεί πολλάδιδασκόμενος 

id est: Senex fio--senesco--semper multa addiscens.

Apud Ciceronem legitur:

qui se--Solon--qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri

vel alio loco:

senescere se multa in dies addiscentem.

Apud Comenium etiam septem sapientes commemorantur et laudantur. Traditus est--tradita sunt multa proverbia etiam in illis dictis Catonis, quae dicuntur in collectione monostichorum; etiam Decimus Magnus Ausonius fecit: composuit Ludum septem sapientum. Erasmus Roterodamus multa apophthegmata elegit ex Plutarcho et aliis scriptoribus, et composuit in magnum librum cui titulus est Apophthegmata; anno millesimo quingentesimo tricesimo quinto editus est.

Et fortasse hoc--hoc sit ultimum dictum et tum μηδὲν ἄγαν.

Cum Pisistratus occuparet rem publicam resque videretur ad manifestam spectare tyrannidem, neque quisquam auderet illius conatibus obsistere, ipse--Solon--productis armis et ante aedes positis coepit inclamare vel conclamare cives. At ubi Pisistratus? Ad illum mitteret homines, qui percontarentur, qua re fretus Solon hoc auderet. Dixit: 'Senectute'.

Satis est, gratias vobis.