Click 'Read More' for complete transcript.
Transcribed by Paul Perrot.
Gratias tibi, carissime mi Iuste [hic est Iustus Slocum Bailey qui Annulam commendavit], ex animo ago, et vobis omnibus auditoribus meis. Sermo …..sermo mihi coram vobis brevior erit hodie cum iam in mora inceperimus et, nisi fallor, pausa caffearea constituta sit inde ab hora quarta….. salve, Domine…. inde ab hora quarta semis, ni fallor, observanda. Ergo breviter rem vobis adumbrabo. Christophorus ille Columbus… et scriptum est in libellis vestris, ni fallor, me verbum vobis facturam esse de Christophoro Columbo, et hoc est verum, sed non tantummodo de eo sed de quattuor vel de tribus hominibus et de una ‘persona’ Aeneae, scilicet, verba vobis faciam. Ecce imago cuius elementa vobis iam pernota sunt — ex signo, ex multis picturis et signis sed maximopere ex signo marmoreo ab Berninio eximio sculptore facto: est Aeneas fugiens Troiam una cum patre et cum filio. Sed plus ad rem nostram pertinebit haec imago: est Adventus et sat male videtur, nonne ...valetisne aliquam … quaedam ibi videre? Bene. Ergo ecce naves Troianae quae tandem ad regionem Ostiae perveniunt. Est adventus Aeneae. Et volo vobis monstrare quomodo et quo effectu, ut ita dicam, ‘persona’ huius Aeneae permanserit apud poetas saeculorum Vergilium insequentium. Nam videbitis, et ego vobis exponam, illam figuram, illam ‘personam’ Aeneae mirum in modum perstitisse et permansisse in mente poetica hominum occidentalium usque ad dies nostros, usque …..ex antiquitate, ex Vergilio, usque ad saeculum nostrum. Et verba faciam ante omnia….. o …. ecce, Aeneas tandem in Italiam appulsus nave, qui, cum sene Latino, coronam dat victori…. est alia imago illius Aeneae. Sed sermo mihi fusior erit non de Aenea ipso sed de hoc homine vobis optime noto, de Christophoro Columbo et de carmine quodam latino, saeculo decimo sexto post Christum natum concinnato, a poeta valde iuvene cui nomen Iulius Caesar Stella — non Iulius Caesar, sed Iulius Caesar Stella. Velim, si fieri poterit… et ego... tantummodo viginti exemplaria huius rei [i.e. folia] paravi; excusatam me habeatis, haud suspicabar me tot auditores habituram esse. Ergo quantum fieri poterit dividamus et partiamur haec folia, ignoscatis mihi non habentes. Ergo primum carmen in quo hic vir Christophorus Columbus…. sunt pauciora folia, nihil faciendum, care, doleo…. sed hic Iulius Caesar Stella…. Iulius Caesar Stella vixit saeculo decimo sexto post Christum natum et adolevit et educatus est Romae apud Iesuitas in Collegio Romano Iesuitarum. Et ille adhuc iuvenis duodeviginti annos natus…. duodeviginti annos natus! …. edidit carmen, edidit partem carminis maioris cui titulus erat ‘Columbeis’, non ‘Aeneis’ sed ‘Columbeis’, et ut titulus ipse…. ut titulus ipse rem nobis reddit, in carmine eius Christophorus Columbus pingitur, ut ita dicam, verbis, ut heros omnino Vergilianus, ut novus Aeneas, ut Aeneas Americanus, ut titulus est, titulus horum sermonum eorum. Ergo nam sicut Aeneas apud Stellam, Christophorus Columbus divino quodam iussu missus est domo in mundum novum, in novum orbem terrarum, ut deos suos, ut lares et penates veteris orbis in novum orbem induceret, et huic incepto obstat hostis non humanus, sicut Iuno in carmine Vergilii — et legistis hodie mane excerptum ex primo libro ‘Aeneidos’ in quo Iuno Aeolo suadet ut tempestates faciat contra Aenean et Troianos. In versione Columbiana huius carminis, non ….non Iuno adest, hostis herois, sed Satanas ipse, diabolus qui iam dudum opere sacerdotum Catholicorum et maxime Iesuitarum ex ceteris angulis orbis terrarum iam expulsus est, et Satanas consilium cepit usque ad finem digladiandum esse ne ex novo orbe terrarum quidem expelleretur. Et similis Iunoni, cum nec tempestate nec insidiis proditorum inter nautas Columbus ab incepto depelli et deterreri possit, diabolus, Satanas, descendit ad — digressus est — ad dirisssima arma omnium, hoc est ad amorem, ad libidinem. Et eius opera et suasu, principissa quaedam Indica nomine Anacaona Columbum ardet, et pulchritudine et venustate sua, sicut nova Dido, Columbum ad se allicere eique dissuadere conatur quin pergeret in itinere et in opere suo — sed frustra, ut notum est. Bene. Habemus, nisi fallor, unum tantum et brevius excerptum huius carminis vobiscum legere velim, si fieri poterit. Spectate quaeso, spectetis benigni...heu, mihi ipsi desunt folia…. o gratias…. inspicite quaeso... sunt multa excerpta, nimis multa... numquam poterimus haec omnia legere... sed ut rem quodammodo extremis labellis gustetis, ut videatis quam similis sit Columbus Stellae Aeneae Vergilii, legamus tantum prooemium carminis ‘Columbeidos’. Est primum excerptum in prima pagina apud litteram ‘A’. Ergo pro, ‘Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris,’ et cetera, habemus :
‘Inventum pugnata cano pia bella per orbem,
Magnanimumque ducem, terris qui primus Iberis
Axis ad oppositi populos, ignota Quiqueiae …….[Quiqueia est novus orbis terrarum]
Littora fecit iter, secretaque regna retexit.
Ille graves rerum constanti pectore casus
Pertulit, et magnos pelago, terraque labores,
Inceptis dum monstrum Erebi felicibus obstat,
Multaque bellando expertus, dum tecta locaret
Tuta suis, ritusque pios, moremque sacrorum
Conderet, unde novas passim venerata per aras
In summos nunc relligio successit honores.’
Iulii Caesaris Stellae Nobilis Romani COLUMBEIDOS Libri Priores Duo. Ad Philippum Austrium Philippi II Regis Cath. F. Hispaniarum et Indiarum Principem. Superiorum Permissu. Romae, apud Sanctium et Soc. MD.XIC, I, 1-11,
Vergilius, vox Vergilii, quasi tertia quadam aure semper auditur.
[auditor quidam cui nomen Tim Lisinski hoc commentariolum iactat]:
Tim : ‘Et non casu est undecim versus.’
Annula : ‘Ita, ita, ni fallor, prooemium Vergilii constat duodecim versibus, nonne?’
Tim : ‘Undecim.’
Annula : ‘Undecim. Undecim, omnino. Bene. Ergo, ita, consulto fecit, procul dubio.’
Pergamus, ergo clepsydra urgente, ad aliud… ad aliud carmen de hoc unico homine Columbo. Nam Stella, Iulius Caesar Stella, opus suum numquam absolvit. Volebat, proposuerat sibi epyllion, hoc est parvum carmen epicum, se pangere debere sed priores tantum libros scripsit. Ego unum per annum Romae consumpsi per omnes antiquas bibliothecas repens serpensque quaerens amissos libros, hoc est, librum tertium et quartum, et hactenus numquam inveni. Si quis vestrum invenerit, dabo ei ….. centum dollaria. Bene. Saeculo postquam Iulius Caesar Stella scripsit, Humbertus Carrara, Societatis Iesu, hoc est italice Ubertino Carrara, saeculo decimo septimo post Christum natum, carmen viginti librorum, quadraginta annos, quadraginta per annos, exaravit. Ergo ille adimplere et absolvere et perficere potuit, id quod Stella numquam fecit. Et titulum dedit ‘Columbum’ carmini suo.
Habemus, nisi fallor, excerptum… excerptum… excerptum… excerptum… tantum ut audiamus versum eius in secunda pagina apud litteram ‘A,’ excerptum…… versuum eius legetis. Ille Columbus nautas suos reluctantes exhortatur; nolunt illi pergere in itinere. Et ille:
“........Coram, socii, quem quaeritis adsum, adsum - ait - inque necem caput hoc, si poscitis, ultro porrigo; si pectus, non denego.” Talia fatus conticuit pectusque manu nudavit et “Haec sunt pectora - subiecit - vestris exercita rebus, passaque pro vobis tot vulnera: cernite cruda signa, cicatrices: ferri conamine multo non opus, ut vulnus descendat ad intima, facta in venas penetrate via, timor omni abesto: ne vos offendat, ne me custodiat ensis, accipite hunc.” Dixit pacatus et obtulit ensem.
Carrara SJ, Ubertino, 1642-1716. Columbus. Martini, M. ed et trans. Sorae (Italia): Centro di Studi Soriani, 1991, VI, 252-262.
Ergo ille cicatrices suas et vulnera accepta pro salute nautarum suorum monstrat illis et se quasi non Aenean tantummodo sed novum Christum praebet sodalibus et amicis.
Bene. Ergo ad secundum ex tribus….. ex.... non immo ad tertium poetam pergamus. Videtis prae oculis non imaginem bellatoris, immo est imago sacerdotis, nonne? et imago sacerdotis Iesuitae. Nomen huius — ut verum confitear hic sacerdos est pater ille Marquette in cuius honorem condita est universitas Marquette [apud Canadenses]. Sed eum figuram vobis proponere volebam alterius cuiusdam sacerdotis de cuius facinoribus quidam poeta Mexicanus proximo saeculo est — hic scribam multo minoribus litteris — Iosephus Marianus Iturriaga qui floruit plus minusve eodem… vel, non, saeculo post Carraram.
Iturriaga fragmentum carminis composuit. Constat hoc fragmentum tantum vix octingentis quidem versibus ….constat. Sed volebat carmen pangere, carmen scribere, cui titulus ‘Californeis’ nec ‘Columbeis’ quidem sed volebat carmen latinum epicum canere in honorem Iesuitae cuiusdam cui nomen Salvatierra — nomen omen, ut dicunt — nonne? Salvatierra. Et ille Salvatierra fuerat verus homo Iesuita Mex… Hispano-Mexicanus qui exeunte saeculo duodevicesimo post Christum natum primus fidem Christianam intulerat in Californiam inferiorem, in paeninsulam sub California nostra quae paeninsula latine California inferior vocari solet et ergo habemus iterum figuram Aeneae, nonne? homo ex vetere mundo quodammodo, ex vetere orbe terrarum qui missus est divinitus ad terram omnino alienam ut illinc deos suos induceret et sic fecit Salvatierra et ille primus fuit qui sacra Christiana in California inferiore celebravit. Videamus prooemium, tantum prooemium, undecim versibus constans, mi amice; est in pagina tertia, ut spero. Est-ne in pagina tertia vestra? Apud litteram ‘A’ ….. o in pagina secunda, ignoscatis et ita videtis nomen eius et annos ortus et transmigrationis et titulum hispanicum carminis eius ‘La Californiada’ quod sit latine ‘Californeis’. Ergo ille — videtisne, sic aut non, apud ‘A’? Ergo:
Iesuadem modulor, raptus qui ad tecta Tonantis obtinuit Stygio palmas ex hoste, subacta Numinis imperio California origine gente. ……………..[Ego sum Californiana. Ergo laetor quotienscumque haec legam.] Egregium facinus! tenebras habitare perosum: quod tamen humanae superat conamina linguae, ni prius ingenio divinum afflaverit oestrum. Quare age, Magne Deus, pariter Genitorque Satusque et sacer et gemino dimanans Ardor Amante; dulciloquos largire modos, et dirige plectrum dum sequor Herois molimina maxima rerum, saeculo honorantis Iesus vexilla secundo.
Iturriaga SJ, José Mariano, 1717-1787. La Californiada. Castro Pallares, A. ed et trans. Mexicopoli: UNAM, 1979, 1-11.
Ergo habemus prae oculis alterum Aenean Americanum in hoc sacerdote, in hoc homine Salvatierra.
Et in fine, pergamus rursus ad imaginem antiquiorem, et ut verum confitear, hac in imagine videtur, conspicitur de Soto ille qui Floridam regionem invenit. Sed adest nunc non sui causa sed instar alterius cuiusdam hominis cui nomen hispanicum vel latinum Gonsalvius Guerrero, Gonzalo Guerrero. Quisnam fuerit hic Gonsalvius Guerrero fortasse rogatis. Hispanus fuit ex acie et ex numero Conquistadorum — sit venia verbo — qui tamen factus est et habitus est heros Mexicanorum eo quod abhorrens a crudelitate et saevitia quorundam Hispanorum in autochthonos Americanos se totum ad partes indigenarum contulit et ausus est arma suscipere contra gentem suam hispanicam ut defenderet Mexicanos a crudelitate eorum. Et poeta aetatis nostrae nuper, nuperrime ad caelites transgressus — sit pax animae eius — ille poeta vocabatur Franciscus Caprarius et …. ecce….abhinc unum annum vel anno peracto mortuus est, vixit in .....apud Mexicanos et scripsit carmen quo Gonsalvium Guerrero pingit e versibus Vergilianis ut eum quoque efficeret Aenean Americanum quendam. Legamus aliquid ex versibus eius et finem faciemus quia calores sunt hac in aula, calores maximi et volumus omnes aliquid caffeae bibere procul dubio. Inspiciamus ergo….. in pagina paenultima, non ultima sed paenultima, in ima pagina apud litteram ‘A’, videbimus prooemium illius carminis quod carmen titulum habet ‘Gonzalo Guerrero’ tantum, et audietis aliquid etiam ‘Odysseae’ Homeri his in versibus latinis:
Fluctivagos nautae casus et littus iniquum Magnanimi, hispano velis qui margine cessit Frugibus et gemmis dites ut quaereret oras, Numine fretus ago patriae surgentis ab illo; Nomen enim fastosque viri decurrere versu Quis valeat? vel coepta velit committere chartis?
Cabrera, Francisco J. (1918-2015),) Monumenta Mexicana. Cooper, W. ed. et trans. Mexicopoli: Literal S de R. L. MI., 2004, Gonzalo Guerrero, 1-6)
Ergo his paucis ….. paucis immo paucioribus volebam vobis quaedam adumbrare hoc de themate ut videretis qua vita, qua …. et qua …. qua constantia figura Aeneae permanserit et perduraverit per saecula in operibus poetarum et recentiorum qui historias Troianis et Graecis omnino alienas panxerunt. Haec sunt inter miracula et poesis latinae quae vobis, benigni auditores, toto corde commendo. Gratias. Dixi.
Alia lectu digna
Stella, Julius Caesar, 1564-1624. Columbeis: Epos over Columbus’ ontdekking van Amerika. Hofmann, H. ed. Groningen: Egbert Forsten, 1993.
Hofmann, Heinz, “Adveniat tandem Typhis qui detegat orbes: Columbus in Neo-Latin Epic Poetry (16th-18th Centuries)” apud The Classical Tradition and the Americas, vol. I, part 1. Haase, W. et Reinhold, M. ed. Berolini et Neoeboraci: De Gruyter, 1994.
Hofmann, Heinz, “Aeneas in Amerika. Komplikationem des Weltbildwandels im Humanismus am Beispiel neulateinischer Columbuspen.” apud Philologus: Zeitschrift für Klassische Philologie, 139. v. 1 Berolini: Akademie Verlag, 1995.