De Aristotele et Phyllide

February 24, 2016

A. Heus, amice! Legistine tu commentariolum quod novissime in situ qui Graeca Viva inscribitur est in lucem editum?

B. Nondum legi, nam totum diem variis in negotiis versabar. Dicas mihi quaeso qua de re agatur.

A. De Aristotele philosopho et Phyllide. Notane tibi haec historia?

B. Aristoteles quidem mihi est notus. Nam ille est philosophus omnium illustrissimus. Multa eius scripta in ludo necnon apud universatatem studenti necesse erat mihi legere. Mihi maxime placuerunt libri De moribus ad Nicomachum et praesterim De Poetica. Sed quae sit haec Phillis cuius mentionem fecisti omnino sum ignarus.

A. Plurimi hodiernis temporibus eam quae sit ignorant. Sed medio quod dicitur aevo omnibus fuit in ore. De illius et Aristoteles necessitudine scripserunt multi, pictores quoque eos depinxerunt et sculptores signa eorum fabricati sunt. Aristotelis dicitur Athenis post Platonis mortem relictis Philippi Macedoniae regis iussu ad filii ingenium formandum Alexandri Magni paedagogus factus suo discipulo persuasisse ut se a frequenti cum uxore* (cui nomen Phyllis) coitu abstineret. Illa ut expectari potest indignata et nonnihil admiratione et tanti philosophi amore inflammata consilium inivit eius alliciendi et puniendi: illa, cum solus esset ille, saepe seminuda capillo effuso eius in conspectum veniebat.

B. Nonne tantus philosophus tales illecebras facile resistere potuit? Tamquam Socrates (cui in philosophia Aristotelis est procul dubio aemulus) a Platone in Convivio inducitur blanditias Alcibiadis omnes contemnens et parvi aestimans…

A. Parumper quidem toleravit, sed mox factum est ut eam perdite amare inciperet. Sed Phyllis se quod vellet non esse daturam dixit nisi ille per manus et genua (i.e., more bestiarum quadrupes) huc illuc in thalamo reptaret. Nam velle philosophum ut equum conscendere et in eius tergo (melius dicam in dorso! nam hoc vocabulum proprium est bestiis) in orbem equitare.

B. Vix credibile! Sane hanc respuit conditionem.

A. Minime gentium! Sed conditione e vestigio accepta libenter se dimisit ut Phyllis conscenderet et eo tamquam bestia perverse abuteretur.   

B. Sum obstupefactus. Vix credi potest.

A. Sed ita est factum ut dixi. Fortasse haec historia nos doctos et philosophos monere potest ne semper nimis serio in studiis versemur et ne nimis immemores simus voluptatum corporalium.

B. Recte quidem monuit Pythia: ne quid nimis.

 

*aliis in libris Phyllis non est Alexandri uxor, sed solum concubina amatissima (gratias John Kuhner!).

 

 

 

imagines: http://www.metmuseum.org/collection/the-collection-online/search/459202, https://piminy.wordpress.com/tag/aristotle-and-phyllis/

Comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.