Mens (In)Sana in Corpore (In)Sano

Allegra Forbes |

De Mentibus Corporibusque et Sanis et Insanis Loquitur Luca Grillo

 

[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Vivam Novi Eboraci mense Februario MMXIX.]

[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2019.]

ARGUMENTUM: “Mens sana in corpore sano” iam factum est tritum sermone latino proverbium. Sed quid accidit si mens insana in corpore sano invenitur? Et quid si mens sanissima insano in corpore capta sit? Capta dixi, et perbene, sicut Plato ille nos docuit: corpus enim quasi carcer mentis esse potest. Fortasse captiva dicendum fuit! Oratio mea in duas divisa est partes: in prima de mente insana in corpore sano dicam; altera de mente sana insano in corpore disserit. Pars prima, quae mens insana in corpore sano appellari potest, duo exempla investigabit. In altera parte orationis meae de plebeio quodam atque de Appio Claudio Caeco disseritur. Oremus igitur ut omnes multos annos mentes sanas sanis in corporibus possidamus, ne vita nostra neve res publica ad malam finem veniant.

 

Salvete omnes, amici, amicaeque! Primum, credo, Paideiae nobis gratias maximas agendae sunt quia nos omnes hic congregavit. Sicut Jason dixit, mihi nomen est Luca et hodie de mente insana in corpore insano dicere libet. Placuit!

Primum, mens sana in corpore sano iam tritum sermone Latino proverbium est. Tritum sermone Latino et dicam tritum quoque sermone Anglo. Praebebo vobis omnino tria exempla. Primum in scholis “mens sana in corpore sano” invenitur. Ecce, puer sanissimus! Currit et, sicut dictum nostrum habet, “mens sana in corpore sano.” Haec, barbarice versum, nec pro nobis. Isto non egemus sed id est, bene, in symbolo. Secundum exemplum, fortasse nec mirum, haec dictum, hoc dictum quoque in libris invenitur. Hic liber de collectione Latinorum autorum est. Sed, fortasse mirabilis, hic liber, imago empori, et hic liber, tertius et ultimus, de cane qui a frigidis regionibus venit. Utriusque primum caput “mens sana in corpore sano” inscribitur. Tertium et ultimum exemplum: RAPC, id est corpus exercens milites Britannicos. Hic videte homines, viri, viros validissimos et feminam, mehercule, validissimam quoque. Corpus exercent et mentem bene sanam habent. Hic est symbolum eorum. Sed fortasse nec RAPTC sed RECEM dicendum erat, id est Regii Exerciti Corpus Exercens Manus. Sed antequam ad propositionem meam veniam, pauca fortasse dicam de proverbio isto trito.

Credo, nobis et Romanis idem proverbium non eundem sensum habet. Dissimilis est Romanis atque nobis sensus. Nobis docet…nos docet optimam disciplinam et corpus et mentem instruit, instruere. Nobis de disciplina est. Sed antiquis Romanis nec de disciplina. Antiquis Romanis corpus sanum et mens sana aliquid quod a deis petendum sit est, sicut Iuvenalis noster scripsit. Non dixit “mens sana invenitur in corpore sano,” sed dixit “orandum est ut sit mens sana in corpore sano.” Ergo mens sana et corpus sanum dona a deis sunt. Ita quoque Horatius poeta in libro primo carminum dixit. Apollinem poposcit validum esse corpus et “integra cum mente:” “dones Latoe,” Apollinem, filium Latonae. Et ita dixit quoque philosophus Seneca qui, “roga…” preces, precatio a diis est, “roga bonam mentem et bonam valetudinem animi, tunc deinde corporis.” Ergo fortasse nobis atque Romanis idem proverbium non eundem sensum habet.

Sed veniam nunc ad principalem propositionem meam, id est quid accidit si mens insana in corpore sano invenitur? … et in parte secunda, quid accidit si mens sana insano in corpore invenitur? Oratio mea divisa est in partes duas. Pars prima de mente insana sano in corpore disseritur. In parte altera de mente sana insano in corpore dicam.

Ergo, pars prima. Primum de Catilina mihi dicere placet. Catilina qui validissimus corpore fuit sed mente insana, furiosa. Deinde alter qui quoque nobilis fuit, validus corpore sed insana mente: de imperatore Nerone dicam, pauca dicam. Deinde de mente sana insano in corpore dicendum est et dicam de Appio Claudio Caeco. Caecus, videre non poterat sed mens sanissima fuit, mentem sanissimam habuit. Deinde, et ultimum, dicam de plebeio quodam, nam nomen eius nescimus.

Pars prima: de Catilina. Sicut Sallustius noster, rerum scriptor, scripsit, Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit “magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.” Cur ita scripsit et quid dixit de corpore eius? Corpus incredibili patientia: frigus, famem ferre poterat, sicut Sallustius scripsit. Et vigilias, incredibili patientia, sed mente “audax” fuit, “subdolus,” “maximus simulator atque dissimulator.” Ergo habemus perfectum exemplum de corpore sano et de mente insana. Et quid accidit, quomodo hac patientia usus est? Ut Cicero, inimicus illi, consul, dixit, has virtutes corporis ad perniciem reipublicae vertit. Et Cicero in oratione in Catilinam prima dixit haec patientia ad stupra, ad facinora, ad insidiationes maritorum et matronarum Romanarum induxit. Ergo quid accidit? Prope civile bellum, id quod accidit quoque post Neronem imperatorem. Et veniam ad Neronem qui ita nobilis ac Catilina fuit et ita furens et ita validus corpore. In fine, antequam de Nerone dicam, in fine libri sui de coniuratione Catilinae Sallustius nobis dicit cum milites Romani post victoriam in Catilinam e castris in campus, in campum venerunt ad corpora invenienda, “hostilia cadavera volventes” invenerunt amicum, invenerunt familiarem, invenerunt eos de sua domo. Denique victoria sine laetitia fuit. Ergo dissimilitudo inter corpus bonum et mentem malam vertit in dissensionem civilem. Et ita accidit post Neronis mortem.

Imperator Nero, sicut Suetonius, iste Suetonius est, Suetonius rerum scriptor, qui de vita imperatorum scripsit, nobis dicit Neronem corpus validissimum habuisse. Per quattuordecim annos omnino ter aegrotabat, omnino ter. Et multum vinum semper bibebat, sed validissimus corpore fuit et omnino ter aegrotabat. Quid dicit nobis de mente Neronis? Mente furiosissimus, ferocissimus et furiosus erat, maxime, fortasse, crudelissimus, is qui matrem suam occidit, qui multos amicos, Senecam philosophum et Petronium scriptorem et multos alios occidit. Ferocissimus. Ita ut Catilina magna dissensio a mente insana nata est et ut Catilina eadem dissimilitudo cum erupit dissensionem fecit, in dissensionem reipublicae vertit. Ergo, sicut pestis caelata in mente, in bono corpore vertit in perniciem reipublicae. Et dissensio reipublicae corporis fit.

In parte altera de mente sana insano in corpore dicam et primum de plebeio quodam. Bello Sabino ante quattuor centum annos ante Christum natum plebeius quidam veteranus in forum Romanum venit. Cum hic venit multi eum cognovere et dixerunt “quid accidit? Eum iam vidi, multos milites imperavit.” Plebeius noster pauca dixit sed togam suam aperuit et dixit “haec videte, haec sunt vulnera quae multa accepi bello Sabino pro patria pugnans.” Turba circumfusa “o magnum crimen!” exclamavit. Quid accidit deinde? Postquam pugnavit pro republica domum, campos, liberos, omnia amisit et pauca plura dixit. Sed antequam dixerat togam a tergo quoque aperuit et dixit “huc nunc miramini! Hae sunt cicatrices servitutis meae. Postquam omnia amisi, in servitutem ductus sum. Hic turba circumfusa clamavit et dixit “haec mea non servitudo solum sed ergastulum, carnificina est.” Quid fabula nos docet? Est quoque alia dissensio inter mentem et corpus et instar aliae dissensionis quoque. Aliquid de republica nos docet. Sicut evenit cum, ad quartum et ultimum exemplum meum venio, sicut advenit ut cum Appio Claudio Caeco.

Bello cum rege Pyrrho, Appius Claudius in senatum venit. Cur? Quia rex Pyrrhus condiciones iniquas a patribus petiverat. Et propatres Romani paene acceperant has condiciones iniquas, sed Appius Claudius, qui videre non poterat, senex, in senatum ire voluit. Sed senex erat et ambulare non poterat. Ergo amici eius cum lectica eum ferebant. Et cum in senatum venisset, paene stans, patres, ad patres dixit, patribus dixit, “non est Romanorum condiciones accipere. Romanorum est solum condiciones dare. Ergo non possumus condiciones regis Pyrrhi accipere.” Et patres? Conticuerunt et condiciones non acceperunt et paucos post annos bellum vicerunt. Ergo, conclusiones, ad conclusiones venio.

Habeo duas, duas conclusiones habeo. Prima: exempla plebeii cuiusdam et Claudii significant mentes sanas insano in corpore quoque iniquum tempus, difficile tempus et perniciosissimum saepe indicavisse. Deinde, ut dixi, nobis et Romanis fortasse idem proverbium alium sensum habet et, oremus igitur, si corpus sanum et mentem sanam petere debemus, oremus igitur ut omnes multos annos et mentes et corpora sana habeamus ne vita nostra neve respublica in malam finem veniat. Et venio ad alteram et ultimam conclusionem. Si licet, si mihi licet, voluerim poetice, versibus conclusionem facere. Licetne? Gratias agimus. “Illud plerumque cano, mens sana in corpore sano”. “Semper, amice, tene haec verba bene”. “Salvus eris quietam immo servando diaetam.” “Haec sit diaeta tibi, parvula portio cibi!” Gratias agimus.

Luca Grillo teaches in the Department of Classics at Notre Dame University. He earned his M.A.s from the University of Minnesota (Classical and Near Eastern Studies), a PhD from Princeton (Classics) and taught at Amherst College (2008–13) and at UNC (2013–18). His area of specialty is Latin prose, with a special focus on writers of the Late Republic: he published a monograph on Caesar’s Civil War, a commentary on an oration by Cicero and he co-edited The Cambridge Companion to the Writings of Julius Caesar.

Subscribe

Sign up to receive email updates about new articles

Allegra Forbes

In Medias Res is the online magazine for lovers of Latin and Greek, published by the Paideia Institute.

Comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.