De 'sui' et 'alieni' in litteris Latinis recentioribus

May 10, 2016

Click 'Read More' for complete transcript.

 

Verba orationis a Ioanna Laeta sunt transcripta.

Abhinc circiter annos viginti divulgatus est liber illius doctae mulieris Franciscae Waquet qui vocatur "Le Latin, ou l'empire d'un signe, XVIe - XXe siècle," in quo libro docta domina Waquet linguam latinam ante omnia tamquam linguam Europaeam tractat; et secundum Waquet, lingua latina est potissima in aliis hominibus excludendis. Nuper, anno bis millesimo decimo, Iasmina Haskell et Juanita Feros Ruys divulgaverunt librum "Latinity and Alterity in the Early Modern Period" in quo quattuor modi principales rationis alterius habendae describuntur. Latinitas humanistica comparatur cum Latinitate mediaevali et cum linguis vernaculis. Deinde Latinitas confertur cum mundo orientali; deinde Latinitas cum mulieribus comparatur, et tandem Latinitas cum novo orbe comparatur. Ergo tamen ratio alterius definiendi hoc in libro est ante omnia ratio geographica.

Hac in brevi acroasiuncula tractatur quam aperte 'sui' atque 'alieni' in litteris Latinis recentioribus discerni videantur. Nos volumus ostendere linguam Latinam non necessario alios excludere, et a plures res accomodari posse, vel magis esse, ut ita dicamus, flexilem, quam fortasse putamus.

Primum: ratio geographica mutatur nec semper est ratio principalis hominis alterius definiendi. Inspiciamus locum ex Petro Martyre Anglerio. Petrus Martyr fuit historicus italus, qui diu in aula hispanica versatus est et octo prolixissimas decades de orbe novo exaravit, de Americis inventis necnon de primis commerciis cum indigenis habitis. Videtur novisse ipsum Columbum. Hic habeo vobis excerptum ex quinta decade De circumnavigatione Magalliani. Et legam hunc locum:

'Ad Fortunatas primum, dehinc ad Gorgodum insularum prospectum, quas Portugallicus earum dominus Capitis nuncupat Viridis, appulsi verterunt proras in dexteram a tergo nostri putati continentis, per eius terrae porrecturam quae dicitur Sancti Augustini Castellana impositione pauloque ulterius a Portugallensibus Sanctae Mariae, quae ultra lineam aequinoctialem protenditur gradus quinque, decesseruntque ad Antarcticum...' 

Ergo hic describitur cursus itineris Magallianicis: ad meridiem vehuntur, perveniunt ad insulas Fortunatas vel Canarias, deinde inspiciunt insulas Capitis Viridis, Cape Verde, et deinde flectunt dextrorsum, quia debent navigare ad Americam Meridianam, et deinde porrectura Sancti Augustini et ita porro, agitur semper de America Meridionali. Sed maioris momenti hic est locutio: 'a tergo nostri putati continentis.' Eo tempore quae [sic] flectunt dextrorsum, relinquunt a tergo, post se relinquunt 'nostrum putatum continentem.' Quid significat 'nostri putati continentis?' Videtur esse 'partis orbis terrarum nostrae,' 'accumulationis terrarum nostrae.' Apud Petrum Martyrem saepe est: 'crediti continentis, putati continentis, existimati continentis,' passim, quia limites non sunt certum. Et 'noster putatus continens'--rari generis masculini, propterea quod verbum quod est 'continens' plerumque est generis feminini: terra continens--ergo 'noster putatus continens' videtur pertinere ad Africam, ad Europam, ad Asiam, vel ad partes Africae, Europae, et Asiae quae noverunt homines eo tempore. 

Paulo postea tamen, in eadem decade, eadem locutio ad aliam rerum veritatem pertinere videtur. Agitur de transitu Magalliani per freta Magallianica, ut postea nuncupata sunt, in oceanum Pacificum: ergo ille transivit ex oceano Atlantico in oceanum Pacificum, transivit per illa freta quae postea sunt vocata Magallianica; et hic dicitur:

'Vastum eo tractu superato captarunt oceanum aliud mare, id est nostri putati continentis a tergo, marique illi iungitur, quod Australe in decadibus appello, a Vasco Nuñez primum reperto...'

Ergo relinquunt iterum in tergo 'nostrum putatum continentem,' sed hac vice, nomen adiectivum quod est 'noster' significatum mutare videtur: iam agitur de America Meridiana, vel de toto orbe novo--de toto orbe noto potius.

Ergo, crescente mundo, adiectivorum significatio ampliatur quoque. Litus occidentale Americae Meridianae factum est 'nostra continens:' id quod est 'nostrum' mutari potest. Lingua Latina non prohibet, quominus aliis in condicionibus aliae res significentur.

Inspiciamus alium auctorem, Ioannem Latinum, apud quem ratio geographica omnino reicitur. Ioannes Latinus--videtis [in tabula] quando vixerit-- fuscus vir, fuscus vir afer, progenies servorum, medio saeculo sexto decimo litteras latinas apud universitatem studiorum Granatensem in Hispania profitebatur. Erat professor linguae latinae, quamquam erat progenies servorum africanorum. Vergili vestigia sequens scripsit carmen epicum duorum librorum, cui nomen Austrias, de victoria quam Dominus Ioannes Austriacus, frater regis Hispanici Philippi, reportavit Naupacti--id est Lepanto, vulgo Lepanto--anno millesimo quingentesimo septuagesimo primo. Sane reportavit a Turcis; hoc carmen est duorum librorum. In elegia praefatoria, ita semet ipsum definire videtur; et elegia vocatur Ad catholicum et invictissimum regem Philippum elegia:

'Aethiopum terris venit, qui gesta Latinus

Austriadae mira carminis arte canat. ...

Quod si nostra tuis facies, Rex, nigra ministris,

Displicet, Aethiopum non placet alba viris.

Illic Auroram sordet qui viserit albus,

Suntque duces nigri, Rex quoque fuscus adest. ...'

Et deinde, paulo post ille dicit:

'Nec rerum est Dominus, qui non admiserit omnes,

Gentem ne excludat Regia forte meam.'

Non tantum propter linguae Latinae peritiam se Latinum vocat. Ille se nuncupavit Latinum, non Aethiopem: non refert, ubi natus sit. Sed ille etiam dubitat de ratione, homines secundum colorem cutis discernendi. Talia ei non certa videntur, et quoque nullum fundamentum in se habentia. Rogat igitur, ut omnes homines universaliter ab omnibus accipiantur. Et ipso in carmine, ille describit--et est locus communis, sane--ille describit Turcas tamquam feras, tamquam omnino alienos, horribiles, inimica secta, Turcarum bestis; dux Turcarum Basan--Ali Pasha, Latine Basan: serpens, eius facies semifera facies. Ac postquam, Basan est detruncatus, et eius filii gemini voce lugubri patrem suum deplorant: etiam poetam miseret Basanis tamquam hominis, ille incipit loqui de eo tamquam de homine, describitur humanus, describitur bonus. Ergo humanitas supra pugnas populorum et supra rixas religionum ab Ioanne Latino extollitur.

Inspiciamus Erasmum, rei publicae litterarum civem principem. Ille affirmat humanitatem esse maximi momenti in aliis indicandis. In Institutione principis christiani, pugnam contra populum alienum stultam esse dicit. 

'Nunc fere Gallum odit Anglus non ob aliud, nisi quod Gallus est; Anglum Scotus, tantum quia Scotus est, Germanum Italus, Helvetium Suevus--Germanus--atque item de ceteris; regio regioni invisa, civitas civitati. Cur haec stultissima nomina magis nos distrahunt, quam conglutinat omnibus commune Christi vocabulum?'

Nomen Christi populos dispersos et inimicos amicos facit. At Erasmus etiam ultra progreditur: 'Et omnes homines cuiuslibet religionis concives suos habent.'

In tractatione proverbi Dulce bellum inexpertis loquitur de Turcis, quia multi eo tempore adhortabantur de bello contra Turcas gerendo, et sane non sunt christiani. Sed Erasmus dicit: 'Eiciamus primum trabem ex oculo nostro, mox eiecturi festucam ex oculo fratris.' Et revera loquitur de Turcis eo tempore. 

Animo mirabiliter aequo accipit alius, Augerius Busbequius. Augerius Busbequius, qui saeculo sexto decimo vixit, fuit humanista flandricus et legatus sacri imperii romani apud Turcas Constantinopoli. Quattuor longissimis epistulis ille describit iter suum in Turciam factum, necnon loquitur de vita, quam Constantinopoli degit, et haec omnia dirigit ad amicum suum alium legatum. Busbequius procul dubio est civis rei publicae litterarum, procul dubio: multas res investigat, etiam botanicam, sed ante omnia res antiquae studium eius excitant. Notissimus est--Busbequius est notissimus, quia ille invenit Monumentum Ancyranum Ancarae, in capite Turciae: Monumentum Ancyranum, quod comprehendit longissimam inscriptionem Rerum Gestarum Divi Augusti; ergo ille est--tamquam archaeologus fuit. Ergo maxima exstat inter Busbequium et Turcas separatio in rebus antiquis colendis: Turcis enim res antiquae, quae totius vitae Busbequianae fundamentum sunt--Turcis res antiquae nullius momenti videntur; et pro Busbequio, mundus humanisticus sane est continuatio mundi antiqui. Est paene quidam iocus in prima epistula: 

'Faber quidem aerarius mihi magnopere movit stomachum, a quo cum numismata requireremus'--quia quaerebant antiquos nummos, et ille faber dixit: 'ingentem se aulam paucis ante diebus plenam habuisse narrabat: ex quibus lebetes aeneos aliquot conflasset'--paravit vasa, paravit vasa ex nummis, qua de causa? --'quod nullum eorum aut usum aut pretium putaret esse. Sane magno mihi erat dolori tantum periisse antiquitatis. Sed ego illum ultus sum ut dicerem, me centum aureos pro iis, superessent modo, numeraturum.' Ergo ille dixit: Eh, si tu servasses, dedissem tibi centum aureos! Sed fortasse non habuit, tamen dixit: volebat ulcisci, tantopere erat laesus. ,Sic illum non minus amisso eo e faucibus bolo'--lucro--'tristem a me amisi, quam ille me ea vetustatis iactura commoverat.' Busbequius erat tristis quod nummi evanuerunt, ille volebat efficere tristem quoque hunc fabrum turcam. 

Et quodam loco hic scripsi, Busbequius terram turcicam penitissimam barbariam vocat in tertia epistula:

'Quamquam quid hodie e Graecia bene Latinum aut e Turcia penitissimaque barbarie elegantius exspectes?' Et hic sicut Ovidius falsa modestia: vult dicere se oblitum esse linguam Latinam; sed hoc non est verum, quia pereleganter scribit. Sed haec sunt rara: si legimus totam copiam epistularum, raro 'barbarus,' raro, paene numquam 'ferox,' 'ferus,' 'saevus,' 'inhumanus'--numquam. Talia non inveniuntur, non inveniuntur apud eum. Immo Turcas laudat, de bono qui exstat apud eos ordine, de parsimonia, de peritia militari, quamquam quoque innuit periculum Europae ex exercitu Turcico exstare poterit. Tenor narrationis eius est tranquillus, et ipsa narratio potius includit quam excludit. 

Quodam die Busbequius vult exercitum turcicum spectare, quia imperator turcicus Suleimanus Magnificus, quem vidistis in imaginibus, proficiscitur ut auxilium det filio suo Selimo, qui pugnaturus est contra fratrem Baiesidem. Ergo sultanus imperator turcicus proficiscitur omnibus cum copiis, cum magno ornamento; et Busbequius vult videre, ergo ille concinnaverat omnia cum suo chiausso*: chiaussus significat--est minister vel custos apud Turcas qui traditur legatis. Quia Busbequius est legatus, et habebat hunc ministrum turcam secum semper. Ergo cum hoc chiausso omnia ordinaverat ut posset spectare imperatorem ad bellum proficiscentem.

Cum tamen dies advenisset, fores suas obseratas invenit: non potest exire, omnia sunt oppessulata! Valde excandescit, postes effringit, et utcumque potest spectare omnia: it et spectat. Post rem factam, chiaussus irascitur cur hoc sit factum, et tum Busbequius se defendit, dicens se non esse captivum, sed oratorem, et libertatem apud omnes gentes oratoribus servari. Tandem tamen dicit: 'Animus fuerat chiausso me frustrari, homini tamen non malo.' Busbequius omnes homines, etiam qui non sunt rei publicae litterarum cives, tamquam homines aequo animo accipere videtur. 

Ergo ex eo, sicut ex Erasmo, sicut ex Ioanne Latino, fortasse nos hodierni aliquid discere possumus.

Et tandem est aliud opus quod omnino reicit rationem geographicam secundum quam 'sui' et 'alieni' definiantur. Raphael Landivar, qui Rusticationem Mexicanam carmen scripsit, carmen descriptivum scripsit, natus in Guatemala, societatis Jesu, et vixit multo serio, saeculo duodevicesimo. Societatis Jesu: sane est expulsus ex Americis anno millesimo septingentesimo sexagesimo septimo una cum aliis Iesuitis. Bononi versens [sic] elegantissime scripsit hoc carmen. Dedicat carmen Guatemalae, urbi suae terrae motu dirutae. Guatemala anno millesimo septingentesimo septuagesimo tertio est omnino solo aequata.

Vult redire ad patriam versibus. Est alienus, non est Europaeus; sed homines Europaeos ipsorum linguae peritia superavit, si lingua Latina est lingua Europaea: de hac re possumus disceptare. Landivar est semper alienus; fuit alienus in America, una cum Europeis, sed non est Europaeus; erat alienus in Europa, tamquam Americanus. Sed ille redit domum per linguam patriae suae adoptivae; per versus Latinos ille potest redire domum suam. Per linguam Latinam ille, bis exul, bis revertitur. 'Suum' et 'alienum' a re geographica non pendent. 

Et initio ille dicit tali modo:

'Me iuvat omnino, terrae natalis amore,

usque virescentes patrios invisere campos,

Mexiceosque lacus, et amoenos chloridis hortos

undique collectis sociis percurrere cymba;

tum iuga Xoruli visam, Vulcania regna...'

et ita porro. Ille vult invisere Mexicum--et Mexicum et Guatemala est idem, eadem regio. Sed qui sunt illi socii, qui undique veniant, qui ille vult iter facere versibus in Mexicum, et undique colligit socios qui cymba vehantur secum? Suntne cives rei publicae litterarum? Et quid impedit quominus nos quoque numeremur inter hos socios?

Ergo 'sui' et 'alieni' in sermone Latino non sunt firmiter constituti. Lingua Latina fortasse facilius includit, quam docta domina Waquet putat. Et fortasse aliis modis etiam, pluribus modis quam in libro "Latinity and Alterity in the Early Modern Period," fortasse haec res paulo accuratius potest investigari.

Gratias vobis ago.

*Illud vocabulum hac oratione pronuntiatur ut 'ciupho/ciuphus',

 in tabula vero scribitur 'Chiauffo'. 

Quod error est, quia littera 's longa' prave legitur ut 'f' 

(littera 'f' vera spinulam haberet latere dextro).

Inveni librum (et paginam) hic: 

http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenahist/busbecq1/jpg/s193.html

et transcripsi hoc vocabulum secundum eum: chiaussus/chiausso.

NB id esse idem vocabulum quod est 'chouse' in lexico de vocabulis asiaticis

'Hobson-Jobson:'

https://archive.org/stream/hobsonjobsonbein00yuleuoft#page/212/mode/2up