Iter ad Martem

September 09, 2016

Click 'Read More' for complete transcript.

...possumus fortasse loqui de argumento, vel saltem ego vos inducam ad hoc argumentum aliquantulum. Fortasse iam legistis explanationem huius argumenti in libellis vestris. De itinere ad planetam Martialem, nonne? I.e., sponte mea lecto commentariolo quem etiam habetis in fascicu praeclarissima missione ad lunam. Et in animo habebam aliquo modo promovere haec incepta non tantummodo latina sed etiam pro omnem humanitatem ut exploremus alia corpora ordinis solaris nostri, nonne? I.e., anno millesimo [nongentesimo] sexagesimo nono (undeseptuagesimo).... Prima deambulatio fuit in luna. Et nunc debemus etiam (i.e., homo debet etiam) deambulare in superficie planetae Martis, sine dubio. Quo in anno fiet hoc? Est qui vestrum fortasse sciet plus minusve? Quo anno fiet hoc? Plus minusve anno bis millesimo trigesimo quinto, nisi fallor, i.e., proxime. Et maior pars fortasse nostrum sine dubio vivemus illo tempore cum videbimus in televisorio vel in computatris nostris (nonne?) agressus hominis vel hominum in planeta Martis…

 

Nunc rogo vos: nonnulli fortasse vestrum adfuerunt illo praeclarissimo die cum humanitas vel homo…

 

Non habemus… non possumus audire…

 

Quis vestrum memor sit huius rei? Bene, habemus nonnullos…

 

Ego natus sum anno millesimo nongentesimo septuagesimo, fere in mense Ianuario.

 

Et quid videbimus? Videbimus primam deambulationem. Et hic astronauta est Buzz Aldrin, nonne? et qui fuit alius? Quia fuerunt tres astronautae, et etiam in superficie lunae fuit Neil Armstrong qui primus est qui deambulavit in superficie lunae. Et quid factum est?

 

Factum est ut anno millesimo nongentesimo septuagesimo altero vel secundo omnia haec incepta demisimus, nescio qua de causa, fortasse proper impensam publicam magnam, fortasse ob ignaviam hominis. I.e., omnia facta sunt et fuerunt etiam tres missiones quas non fecimus, i.e., annum post septuagesimum secundum fuerunt etiam fortasse missio in animo astronautarum, nescio quinque dierum vel sex dierum, quia fere nullas difficultates habebamus post primas missiones deambulare et habitare revera in superficie lunae, et (mirabile dictu!) etiam nunc habemus fere nullas difficultates habitandi in planeta Martis (mirabile dictu!).

 

Et quomodo fit? Bene, habemus nonnulla proposita consilia eorum, et non tantummodo proposita nationalis administrationis aeronautic[ae] et spatii, i.e., anglice dicite NASA, sed habemus etiam proposita societatum privatarum, et etiam hominum, qui cotidie noctuque spatium conspiciunt per telescopia et habent et confingunt consilia vel ideas quibus possumus etiam accedere planetam Martialem. Et difficultas non est de rebus scientificis; tractat revera de voluntate, et etiam de propulsione, et etiam de modo revertendi ad globum terrestem, quod maximi momenti est. I.e., possumus fortasse emittere aliquos in planetam, sed necesse est ut etiam redeant, et haec est magna difficultas. Sed non impossibilis. Minime!

 

Conspicite. Ubi est? Et in animo tenete quid faciendum sit in planeta Martiali, quia alius est appetere planetam, alius est axionem exploratoriam facere. Et quid volumus facere in planeta Martis? Bene, inprimis volumus aliquo modo coordinare axionem robotorum et hominum, quia iam ut loquar vobis de instrumentis speculatoribus quas iam emisimus ad planetam Martem. Est magnum iter, nonne?. Analysis lapidum vel mineralium. Deinde maximi momenti est sequi aquam. Qua de causa? Aqua est index vitae. Et etiam hic sunt follis exploratorius ad tempestatem perinvestigandam. Quod possumus facere quia atmosphaera est iam in planeta Martis.

 

Et omnia haec et alia volumus in Marte facere. Sed difficultas est, cum loquamur his diebus de itineribus, debemus etiam loqui de itinere ad Martem, quia difficile est. Sed revera si volumus intellegere aliquo modo non tantummodo indices vel signa vitae sed etiam historiam planatae nostrae, i.e., globi terrestris, debemus perinvestigationes facere aliis in corporibus caelorum, vel caeli, vel ordinis solaris nostri.

 

Missio ad Martem ut exploremus Planetam Rubiginem, quia est planeta rubiginosus (causa coloris huius planetae) quem vidit et conspexit iam Galilaeus Galilaei et alii et explanaverunt nobis quem colorem et deinde inceperunt fingere fortasse causas et etiam Romani et Graeci tempore antiquorumfingebant qua de causa fortasse est sanguis in hoc corpore caelesti. Et  qua de causa dicatus est planeta ad Martem. Et semper dicimus planetam rubiginosum.

 

Et iam scitis non tantummodo haec programata, quae videtis hic, sed etiam pellicula praeclara, in qua partem agit etiam Matthaeus Damon, Martian. Et semper mirati sunt homines de vita in Marte et de planeta ipso.

 

Sunt fundamenta. Debemus iacere fundamenta de planeta ut melius intellegamus non tantummodo rationem ad illum planetam iterinerandum, set etiam ut melius, ut iam dixi, intellegamus planetam nostrum. Planeta Mars similis est globo terrestri, quia habemus alternationem dierum noctiumque, est planeta temporarius, quia est atmosphaera, et sunt etiam poli glaciales, i.e., iam exstat aqua in planeta, sed non aqua liquida. Et haec est difficultas, quia necesse est, iam novimus, ut habeamus aliqua indicia fortasse aquam propriam ut reperiamus aliquando fortasse viventia, vel plantas, vel animalia, necesse est ut habemus aliquo modo, sed, iam scimus, multa aqua adstat in hoc planeta.

 

Et diversus etiam est ab Globo Terrestri nostro, quia est aridus, frigidus, et atmosophaera tenuis revera. Et maior pars dioxidii carbonii et ...nescio, i.e., quomodo superemus fortasse hanc difficultatem, et etiam ingenerii nesciunt nunc quia in luna minimas habuimus difficultates quia abest atmosphaera, nonne? I.e., satis est ut intellegamus quomodo necessaria praebere astronautis  vel in spatio cosmico vel in corpore tamquam luna, quia luna est corpus gravitatem exercens in aliis corporibus, sed sine atmosphaera.

 

Fortasse iam scitis instrumenta speculatoria automata quae misimus ad planetam rubiginosum. Et etiam inde ab anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto primus volatus propinquus (Mariner 4) et imagines photographicas fecit, et deinde misit nobis. Et sunt primae imagines quas habemus de hoc planeta etiam de alio corpore ordinis solaris nostri. Et deinde anno septuagesimo primo et anno septuageimo sexto habemus satellites qui circumeunt planetam. In orbitam misimus nonnulla instrumenta et deinde Satio i.e., immobile instrumentum speculatorium, et nunc habemus Carri exploratorii, et per hos carros multa iam scimus de analysi lapidum et etiam superficiei huius planetae, et minime mirabimur dum aliquando fortasse ambulabimus in hoc planeta quia iam multa scimus de origine huius corpore et quamobrem etiam de origine nostri corporis terrestris, vel globi terrestri nostri.

 

(Bene, haec sunt imagines). Quis fuit Ionnaes Schiaparelli? Ille fuit qui inter primos conspexit fossas in hoc planeta. Et qua de causa ille etiam finxit viventia Martialia intelligentia quae aliquo modo has fossas efugierunt et iudicio eorum iam cultum maximum fovebant, i.e., alia quae necessaria sunt non tantummodo ad vivenda in illo planeta sed etiam ad commercium faciendum cum hominbus vel cum aliis vitis in ordine solari nostro. Ille is fictor fossarum in Marte, et habeo etiam chartam geographicam aliquo modo. Et hae sunt fossae quas viderat Ioannes Schiaparelli. Qua de causa omnes timebant ne alieni aliquo modo vim intulerint in planetam nostrum, in globum terrestrem nostrum. War of the Worlds, et cetera.

 

Ut iam dixi, habemus iam imagines polorum in quibus iam habemus glaciem. Sed non tantummodo glaciem dihydrogenii oxygenii quae necessaria est ad vitam sustinendam, sed maior pars dioxidii carbonii, quia, ne obliviscamini, nunc habemus hunc planetam frigidum et aridum, qua de causa non possibile est causa tempestatis et etiam causa atmosphaerae tenuis ne habemus condiciones quibus aqua bene maneat in planeta. Sed sine dubio ut videbimus signa sunt aquae illius temporis, temporis antiquioris. Sunt multa visenda. Olympum Montem volumus videre conspicere proxime. Est maximus mons in ordine solari nostro. Et videtis altitudinem et etiam latitudinem illic. Et etiam habemus Vallem Marinerem, quia Mariner fuit illud instrumentum exploratorium, cuius gratia habemus has imagines primas. Et debemus etiam vallem immensam, i.e., si fingimus exempli gratia valles maximas fortasse in globo terrestri nostro, potius quam haec extendit ex urbe Angelorum usque ad Novum Eboracum. Est ingens revera. Et etiam est fortasse habitatio formarum vitae. Et habemus planitia hellas… Fortasse maximi momenti sunt hae fossae vel iuga in latere crateris. Haec sunt iuga quia signum cursus aquae liquidae tempore praeterito fortasse… Sed non tempore antiquissimo, sed fortasse inter mille vel bis milia spatii annorum plus minusve, quia annus non est idem ac annus noster.. sed habemus iuga in latere, quae signa sunt aliquo modo aquae.

 

Tempus fugit. Debemus volum explicare. Iam ut dixi difficultates habemus ad planetam petendum quia habemus longam distantiam, i.e., multum distat a globo terrestri. Sed hoc est instrumentum speculatorium, et hic est unus modus quo fortasse possumus eicere vel mittere homines ad Martem. Sed hoc est ut dixi instrumentum exploratorium. Habemus folles et, mirabile visu (videbitis hoc), hoc iam factum est.

 

Habemus umbracula descensoria, sed etiam haec est difficultas quia est levis haec machina, machinamentum leve est hoc, non maximi ponderis tamquam homines et propulsiones ad revertendum ad globum terrestrum. Sed, iam scimus, hoc actum est, et fortasse possumus excipere nonnulla quibus etiam homines mittamus ad Martem. Et deinde repercutit diversis modis et deinde, ut videtis, aperitur. Et postquam habemus instrumentum speculatorium iam promptum et paratum ad planetam explorandum. Hoc instrumentum est plus minusve tamquam sic.

 

Videbimus etiam Curiositas. Opportunitas. Habemus etiam Opportunitas quae exit e cratere Aquilonis, i.e., fuit meta huius instrumenti et exploravit hanc zonam vel hanc provinciam et analysim etiam fecit in lapidibus et in solo, et semper aquam sequendo, i.e., scopus est semper sequi aquam. Rupes Burns etiam est in cratere, et aliud instrument reperit hoc, Opportunitas.

 

Ut iam dixi nulla est aqua in superficie in praesenti. Fortasse sub terra, nescimus. Sunt iam signa sub terra quae habemus de praesentia aquae. Est glacies aquosa super faciem in polis, iam scimus, multa est aqua glacialis sub superficiem. Et plurimi sunt vestigia aquae liquidae. Nondum reperimus aquam ipsam, debemus perinvestigare signa huius aquae liquidae.

 

Et etiam adhuc habemus haec instrumenta, i.e., Opportunitatem et Curiostitatem. Et etiam Curiositas est maximum instrumentum, quia adhuc etiam pervestigat superficiem planetae Martis. Et voluerunt ut fortasse ageretur non plus quam, nescio, duos annos, et iam decem anni fere acti sunt. Et haec est Curiositas, hoc instrumentum, maior et gravior, quia habemus primum instrumentum parvum, et nunc semper maius.

 

Haec est astronavis qua Curiositas vehitur ad planetam. Tempus revera fugit.

Et deinde habemus etiam tantummodo hanc pelliculam, fortasse in fine, quia debemus technologia alioquo modo uti, ex his instrumentis repertis ad consilia facienda illius missionis in quibus habemus astronaves in quas astronautae facile ingrediantur. Haec est difficultas. Quia pondus est maximum. Sed maius pondus habuimus cum Curiositate et habemus alium modum ad id faciendum, et videbimus.

 

Et si possumus idem facere etiam cum hominibus, nescimus nunc. Habemus astronaves, hic est astronavis, plus minusve iter est sex mensium, hac in causa habemus octo menses, iter octo mensium, et hoc est pondus, i.e., quod extrahitur, quia debemus aliquo modo tardare astronavem, et haec est difficultas. Et videtis, habemus atmosphaera [sic], quae etiam adiumentum fuit velocitati, possumus dicere, tardandae. Et habemus etiam propulsiores in anteriore parte rocetae, quibus etiam possumus tardare astronavem. Et deinde etiam umbracula descensoria, ut iam habuimus in alio instrumento speculatorio. Et deinde videte: est alius modus omnino, quia habemus machinamenta propulsionibus etiam exornata, et habemus carrum subter hac machinamenta. Et omnia haec iam facta sunt. Sed est revera maius instrumentum, et hoc est maximi momenti, quia debemus semper instrumentum maius habere, si volumus etiam homines emittere ad Martem. Et deinde habemus etiam sonographicum possumus navigare vel agere instrumentum usque ad superficiem Martis. Fere omnia acta sunt. Fortasse est ultima res. Ego domi habeo… proximus fuit matri meae photographus cui nomen erat Hugo, et ille fuit qui primam imaginem luce impressam fecit de volatu Fratrum Wright. Et nos habemus domi hanc imaginem, est una inter sex imagines, qua de causa habemus in pariete nostro. Et hoc factum est millesimo nongentesimo quinto, et nunc sumus plus quam fortasse centum annos abhinc. Et debemus etiam continenter explorare universum, vel ordinem solarem nostrum. Qua de causa exhortor vos ut fortasse adiumentum aliquo modo detis ad hoc impensum, vel ad hoc consilium faciendum. Et debebimus etiam loqui de hoc facto ut iam locutus est Reginaldus Foster de missione Apollinis undecimi latine. Itaque exhortor vos, hortor vos ut idem faciatis, i.e., ponderare de his rebus scientificis, quia tantummodo si nos volumus etiam scribere et loqui de his rebus actis et agendis, nullo modo pro dolor latina lingua vixerit. Dixit. Et. dixi ego. Et gratias vobis ago.



Be the first to comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.