A Passione Christi Usque Ad Impassionem Christianorum: De Stoicismo Christiano (Latine)

Allegra Forbes |

Ioannes Kuhner Rogat Utrum Principia Stoica Christianae Vitae Congruant

[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Vivam Novi Eboraci Februario MMXIX.]

[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2019.]

Argumentum: Augustinus narrat nos homines posse rarissimos et elegantissimos cibos licite et absque omni gula comedere, si modo voluptatem ex eis non carpamus. Sic proponit quod vocabo “Stoicismum Christianum:” facta bona non tantum e rebus gestis quantum e passionibus animi gerentis pendent. Licet aurum possidere, si modo illud aurum non adamaverimus. Et has passiones Augustinus nuncupat concupiscentiam, et radicem malorum nostrorum. Cum hoc Stoicismo Christiano repugnans, aliud systema propono: passiones nostras haud malas; passiones re vera animum ad deum ducere posse; amorem creaturae bonum esse; vitam Christianam pendere e rebus gestis ipsis, non e passionibus gerentis.

Gratias. Sunt multa dicenda, ergo festinabo, nonne? Possumus hic videre imaginem Sancti Sebastiani, et Sanctus Sebastianus sagittis vulneratur, sed impassive, sine passionibus. Et haec est quasi imago, sicut Mucius Scaevola quoque, figura et imago vitae Stoicae. Sed hic vir non est philosophus neque Stoicus, sed Christianus.

Et volo hodie tractare et agere de hac re, de interfusione et commixtione Stoicismi et Christianitatis. Ita, pergamus. Velim incipere cum problemate. Haec est domus, est domus Christiani hominis, domus regis, Christianissimi regis haec domus est. Nonne Jesus aliquid dixit de paupertate, et de divitiis fugiendis? Fortasse, et hoc est problema, nonne? Est palatium hominis Christiani. Fortasse vos scitis ubinam hoc palatium sit? Est in Italia, Casertae, et fuit palatium regis utriusque Siciliae et est palatium omnino mirabile et est domus, iterum, unius Christiani. Etiam monachi sic habitabant et habitant, hic est conventus monachorum Benedictinorum. Et dicitur, fabula narratur de homine qui in conventu Jesuitarum, omnibus visis, dixit “Si haec est paupertas, monstra mihi castitatem.” Sed illi homines voverunt se pauperes futuros esse, se pauperes fore. Et est tensio, est problema, est difficultas in vita Christiana, quia Christus pauper fuit, sed nos homines nolumus pauperes esse, et Christiani et alii homines. Ita. Et sunt multi libri etiam hodie qui praedicent quod dicitur evangelium prosperitatis, ut ita dicam, et hic reverendus homo, re vera nomine Reverendus Dollar, pastor Americanus Christianus, et ille suis agnellis Christianis, suis Christifidelibus, suadet ut habeant Spiritum Sanctum ut quod dicitur “financial advisor” et etiam scripsit alium librum, et nescio cur imago evanuerit, sed alium librum scripsit cui nomen est “Vos Debetis Esse Divites.” Vos Christiani debetis hoc facere, necesse est, oportet vos, oportet Christianos divites esse. Sed quid dixit Jesus ipse? “Verumtamen vae vobis divitibus,” vae vobis, et in lingua Graeca ουαι, ουαι τοις πλουσιοις, “quia habetis consolationem vestram.” Et “Amen dico vobis,” est sat sententia notabilis, “quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. Facilius est,” enim, “camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.” Est difficultas, nonne, problema.

Iterum apud epistulam Sancti Jacobi. Non pertinet tantum ad Jesum. “Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.” — “Tineis” sunt papiliones nocturnae — “Aurum et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.”

In die occisionis. Es animal — Vos estis, nos sumus animalia, animalia satagata [saginata] in die occisionis, ita. Sat tremendum est, nonne? Est res tremenda. Quid de solutionibus? Inveni antiquissimam solutionem huic difficultati in libro cui titulus est “Catena Aurea” a Thoma Aquinate scripto. Et Johannes Chrysostomus, qui os aureum habuit, scripsit, “Non ergo Christus prohibet ditari,” id est fieri divitem, hoc non prohibet, “sed opibus famulari,” id est divitiis servire. Ita? Sed hoc non a Chrysostomo ipso venit sed a Clemente Alexandrino, et praecipue e Stoicismo, quod argumentum meum hodie est. In libro cui titulus est Qui Dives Salvetur a Clemente Alexandrino, dicitur “Vende quae habes.” Sunt verba Christi, vende quae habes. “Quid vero hoc sibi vult?” Quid hoc significat? Non significat vendere quae habes, quod mirum est, sed: “Haud sane, quod quidam obvio statim sensu accipiunt,” obvio sensu nos homines accipiunt illa verba et credimus haec verba pertinere ad venditionem rerum nostrarum, sed ille dixit, Jesus non vult nos “facultates proiici et pecunias a se amovere; sed re vera significat de divitiis vana iudicia exterminare animo,” bene, “erga eas effrenam libidinem ac avaritiae labem, solicitudines, saeculi spinas, quae suffocant vitae semen.”

Ergo pertinet ad iudicia nostra, non ad possessiones nostras.

Ergo licet nobis habitare in vasto palatio, in ingenti palatio, dummodo iudicia nostra vana exterminemus de divitiis.

Quis fuit ille Clemens Alexandrinus? Quia ipse, ni fallor, fons et origo est harum rerum in hac religione. Natus Athenis et obiit Hierosolymis, quod sat mirum est, docuit Origenem, et sanctus colitur a nonnullis ecclesiis, sed non ab omnibus, Sixtus Quintus ex ecclesia Romana eum a Romano Martyrologio expulsit. Et haec est philosophia eius: “Christus Logos est.” ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ λόγος. “Quid tou Logou est proprium?” Animi passiones sanare. Quid in vita nostra gerit Logos? “Animi passiones sanat.” Haec est philosophia eius, breviter.

Et sic scribebat: “Medicina enim, ut ait Democritus, medetur morbis corporis” — et pertinet ad corpus et animam — “sapientia autem liberat animam a perturbationibus.” Et sic interpretatum est a Heinsio, sed vocabulum Graecum est “pathe,” perturbationes, pathe. Et ibi habemus: Sapientia est Logos, et Logos est Christus. Et haec est philosophia huius viri.

Ergo, in illo libro Qui Dives Salvetur, “Non mandat Christus,” non iubet Christus, “quod alii iam fecere, sed aliud quid maius diviniusque et perfectius,” quia homines iam hoc fecerunt, id est vendidere suas possessiones et dedere pauperibus. Hoc iam factum est, sed Christus aliquid novum docuit, et “illo [sc. vende quae habes] significatur: ut animum scilicet affectumque vitiis nudemus,” quod est Stoicismus ipsissimus, “ac quae aliena sunt, radicitus ex eo,” id est, ex animo, “exscindamus et eiiciamus.”

Iterum: “Quod igitur cunctis opibus renunciare iubemur, et ut quae in censu sunt,” res nostrae, “omnia vendamus, in hunc modum intellegendum est, ut de affectibus animi ac perturbationibus dictum accipiatur.”

Hic re vera est Stoicismus ipse. Et etiam hoc invenimus apud Sanctum Augustinum. Est eadem interpretatio. “Divitem ergo Christus hic appellat cupidum,” non divitem sed cupidum, id est, pertinet ad animum, “cupidum rerum temporalium, et de talibus superbientem.”

Et per Sanctum Augustinum haec interpretatio transit in omnes fere theologos Christianos. Et bene, iam — bene, ergo argumentum meum: Multi theologici Christiani antiqui et moderni, sicut noster Creflo Dollar, interpretati sunt verba Christi per philosophiam Stoicam. Id est, Jesus aliquid dixit de divitiis, sed non de divitiis re vera, sed de perturbationibus animi. Et bono Christianorum, quia nunc Christianis, post illos theologos, licet in palatio habitare, quod bonum est, nonne, et damno Christianorum, quia multi, cum audiant nomen Christianum, statim cogitant “hypocritae.” Quod certe verum est.

Ita, Augustinus de corpore et de cibis nostris in Stoico modo scribit, in fine, quia — bene: “Fieri enim potest ut, sine aliquo vitio cupediae,” id est gulae, semper, “vel voracitatis, pretiosissimo cibo sapiens utatur.” Hoc licet, ergo haud necesse est paupertatem sequi. “Insipiens autem foedissima gulae flamma in vilissimum” cibum “ardescat.” Ergo licet cibos pretiosissimos comedere si, dummodo, absit voluptas in eis cibis. Sed si adsit voluptas, gula, in cibis minimis vel vilibus hoc non licet.

Ergo necesse est Christianis sicut Marcus Aurelius habitare, et haec est vita Christiana, sicut Marcus Aurelius in palatio suo, sed cum ratione sine voluptatibus, omnino, et cum apatheia vitam suam degens. Ita.

Hic habemus quasi schedulam omnium harum rerum. Quae probantur? Impassio, apud hos scriptores Christianos. Apatheia est quasi summum bonum Stoicum, apatheia, et ratio. Et re vera “logos” significat “ratio,” ergo intellego cur hoc dicant. Utilitas, et quid utilius est divitiis? Continentia, certe, in omnibus rebus. “Animo alienato a sensu,” sicut Mucius Scaevola nostra, hoc bonum est, apud hos scriptores, et dignitas mundi sicut Marcus Aurelius, hoc bonum est quoque. Et quae improbantur? Passiones, affectus. Ardor, et omnia extrema. Omnia extrema fugienda sunt. Paupertas, quia utilitas melior est. Voluptates, animus in creaturam attendens, quia curiositas quoque valde improbatur his scriptoribus. Si animum habemus in creaturam intendentem hoc quoque malum est, sicut apud Stoicos.

Et quod dicitur stulti sancti, “holy fools,” hoc non eis placuit, sed dignitas eis placuit.

 

Sum Christianus, et ego omnino respuo hanc vitam Christianam Stoicam et ego omnino faveo paupertati, voluptatibus, animo in creaturam attendenti. Sed ut dixi, hoc et bono et damno est Christianis, ut opinor. Sed quid dixit Jesus ipse? “Beati pauperes,” non beati qui habitant in palatiis. “Beati mites. Beati qui lugent.” Ergo bonum est lugere, quod haud Stoicum est. “Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam.” Hunc ardorem animi laudabat ipse Jesus. “Beati misericordes. Beati qui sunt mundo corde. Beati pacifici. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Beati estis cum maledixerint vobis.” Ita. Haec non est vita Stoica, re vera, est vita alia, sed verba ipsa Christi hi Christiani interpretati sunt per Stoicismum, et quaerebant apatheiam. Et apatheia est res maxima et res magni momenti, sed fortasse non est summum bonum Christianum. Bene. Gratias, dixi.

 Ioannes Kuhner docens apud LLiNYC.
Ioannes Kuhner docens apud LLiNYC.

John Byron Kuhner is the former president of SALVI and the editor of In Medias Res.

Subscribe

Sign up to receive email updates about new articles

Allegra Forbes

In Medias Res is the online magazine for lovers of Latin and Greek, published by the Paideia Institute.

Comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.