Arma Virosque: Carmina Ioannis Latini
Augustus Grissom De Austria Carmine Latine Narrat
[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Vivam Novi Eboraci mense Februario MMXX.]
[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2020.]
ARGUMENTUM: Juan Latino, Ioannes Latinus, aut proprius Juan de Sessa, erat poeta Hispanicus saeculo sedecimo. Duodecim annos natus in Africa Septentrionale, ad Hispaniam servus latus est parentibus emptis. Proximis annis, Granatae linguas classicas didicit et omnibus aliis discipulis praestabat arte scribendi. Tam doctus erat Juan ut apud Scholam Cathedralem multos annos doceret sicut libertus et scripsit multa carmina.
Carmen forsitan praeclarissimum, Austrias Carmen, Juan scripsit in quo de proelio Lephanthino — vulgo dicitur “Lepanto” — multa narravit. Proelium his diebus, ut ita dicam, plurimis ignotum est sed, temporibus Classicis exceptis, erat proelium navale maximum et ultimum in quo naves a remigibus, praesertim captivis, navigatae sunt. Tam ignotum sed notabile est proelium ut mihi videatur nos oportere de proelio ipso colloqui.
Sed proelio ipso narrato, Juan Latino quoque de classis imperatoribus multa scripsit volens Iohannem Austriae (Christianum) laudare et Ali Pasha (Muslimicum) castigare. Juan vivo, carmen visum est lectoribus Hispanicis encomium Iohannis Austriae. Absque dubio est encomium. Sed forsitan quoque est carminis sententia secreta quae contra Hispanicos et dominos dicat, servo scribente.
Scriptor Americanus, James C. Scott nomine, suo in libro Domination and the Arts of Resistance: Hidden Transcripts, scripsit saepe servos et homines sub imperio aliorum — id est “voces neglectae” — duabus linguis dicere et scribere et duas — ut ita dicam — vitas agere. Hac in oratione volo auditoribus sententias ostendere duas. Primo proelium ipsum explicabo, multis chartis et picturis ostensis; deinde de verbis ipsis poetae alloquar ut modos varios resistendi contra dominum et dominos Hispanicos, quos scripsit Juan, illustrare possim. Sunt multa bona et veritas magna in verbis Juan Latino. Etiamsi voce neglecta cantavit, nobis nunc memorandus est Juan Latino.
Ut dixit noster, hodie dicam de Juan Latino aut latine ‘Iohannes Latinus,’ vox neglecta de proelio Lepanthino (ergo Lepanto) et ducibus, praesertim de ducibus cantavit.
Bene.
Ecce, Juan. Absque dubio, Juan non Hispanicus erat, Africanus erat. Natus est in Hispania, Baenae [Banianae], parentibus ex Africa latis emptis. Et in servitudine natus est Juan, aut Iohannes, sed apud universitatem cum filio domini studebat Juan et bene — optime — optime didicit linguam Latinam de litteris latinis et baccalauratus est in universitate. Et deinde libertus factus est, magister factus est. Quoque in universitate et docuit multa de litteris Latinis.
Scripsit multa carmina, Juan, sed unum carmen forsitan optimum est, nomine Austrias Carmen. Scripsit Juan de proelio ipso Lepanthino et de Iohanne Austriade. in pictura est Iohannes et plus minusque, est proelium. Multi scriptores, multi poetae scripserunt de proelio ipso et hoc in libro sunt, nisi fallor, viginti duo carmina de proelio, de classibus, de ducibus. Praesertim de Christianis.
Sed de proelio Lepanthino duos libros, id est carmen longum de proelio. Est carmen scriptum dactylis hexametris. Proelium est de, ignosce mihi, carmen est de proelio, absque dubio sed quoque est de viribus, de ducibus, et de viro ipso, Iohannes Austrias. Sed est scriptor Americanus nomine James Scott, qui scripsit librum, et in libro scripsit James de scriptoribus captivis. Sunt multi scriptores qui servi, qui liberti erant, iam sunt. Et scripsit James de his scriptoribus: saepe scripserunt liberti, saepe scripserunt servi cum linguis, cum vocabulis occultis. Et forsitan scripsit, mea quidem sententia, forsitan scripsit Iohannes Latinus, Juan Latino, scripsit de laudando, de rege, de Christianis sed valde valde voluit duces dominos laudare, sed quoque inter lineas quoque scripsit, mea quidem sententia, occulta scripta: de servitudine, de dominis, et est ut scripsit James in Hidden Transcripts.
Sed, primo, volo vobis explicare de proelio. Ecce est pictura proelii. Sat modernum est, est proelium inter Christianos et Imperium Ottomanicum, id est Turcae ut scripsit Juan, sunt “Turcae,” et proelium mirabile est remigibus ipsis. Id est proelium maximum, temporibus classicis omissis, proelium maximum in quo naves remis et remigibus moventur, intellegisne? Et quoque de magnitudine scripsit Juan et mirabile visu, auditu, lectu, est proelium maximum inter naves. Ergo, apud Christianos erant multae naves. Galliones sunt naves quae remis moveantur. Sed quoque sex erant sex galleases, sunt naves maximae, maximae. Et est navis cannonaria, habet multas cannones. Et apud turcas, pares naves erant, sed galleotes sunt minores quam galleones, minores quam galleases. Et Christiani habuerunt multas multas cannones. Forsitan duo millia, plus minusque, cannonum. Et sagitarii erant apud Turcas, ergo plus minusque erat proelium inter cannones et arcus. Non strictu senso.
Bene. Ordines proelii sic sunt, hic sunt Christiani, hic sunt Turcae, et forsitan alteram classis conspexit, alteram classis conspexit et duces ad proelium navigare constituerunt bene mane et Iohannes Austriae duxerunt classem in tribus alis, et posuit galleases, id est naves maximas, ante classem ut forsitan primo ad Turcas, globos iactarent. Et primo, ventus contra Christianos flabat. Et difficile erat movere naves, gubernare naves, sed subito, forsitan deo volente, ventus mutatus est et contra Turcas flabat et deinde facilius erat movere, gubernare, naves. Et Christianis visa est occasio proelii, visus est forsitan visum est donum Dei Christiani.
Bene. Ergo, sed scripsit multa Juan de proelio ipso. Mox
fervebat pelagus scaphulis cymbisque Liburnis
servitioque leves serpebant undique lintres
Id est descriptio navium.
Remorum sonitu renovantes commoda bello
Augebantque globos colubris et lintea velis.
Id est primo, ante proelium, sunt multae naves minores quae dabant arma militaria classi, navibus aliis. “Huc illuc celeres videas occurrere classi.” Etiam, omnes, “Illis arma dabant, bacchum his, vulcania, sulfur.” Id est bacchum significat vinum, et vinum in mente Iohannis, vinum est armum, est apud arma militaria, id est “illis arma dabant” hic, ooh, vinum dabant, “atque pilas plumbo liquefacto ferre rotundas.”
Ut dixi, est proelium, est proelium maximum, ergo caedes mirabilis visu erat et,
non lapides iactos Turcae perferre valebant.
Saxis nam crebris repetebat saepe procella;
Queis capita et dentes, oculos cerebrumque refringi.
Eughh, ecce!
Mala, mandibulas, resoluta et pectora cernas.
In navibus ipsis, in navibus ipsis, et quoque in undis, in aqua, quia ut scripsit Juan, ut scripsit alii scriptores, naves Christianae, bene: proelium tam densum erat ut sicut proelium terrestriale esset, intellegisne? Est caedes in omnibus navibus, ut scripsit Juan: “Viscera perque foros” sicut in sellis,
viscera perque foros calcabant membra virorum
Et sparsos oculos, rorante sanguine remos.
Ubique est sanguis, ubique est sanguis.
Scripsit Juan de Bassa. Bassa est vulgo Ali Pasha. Ali Pasha erat dux Turcarum. Et saepe suo in carmine scripsit Juan Bassan esse barbaricum nobilem. Et non vituperavit Bassan Juan, re vera laudabat Bassan. Et hic de morte, “Hic Bassan caesus fertur gladioque perisse” — Id est in nave sua iam perit Bassa — “Atque humilis miles truncum liquisse superbum.” Hic scripsit Bassan esse “superbum,” sed aliis locis scripsit de fortitudine, de auctoritate Bassanis Juan.
Cavete, omnes! Estisne parati?
Inspiceres undis revoluta et corpora ferri,
Fluctibus in mediis pugnam geminosque revolvi
Et pedibus nexis arrectos pectora ab undis
— Ubique sunt corpora in aqua —
Pube tenus. Videas pugnis contendere saevis,
— iam homines nautae milites qui in undis iam natare temptabant quoque pugnare temptabant —
Unguibus et nare scindentes more ferarum.
Sine gladiis, sine manuballistariis. Sed unguibus more ferarum
atque alios vivos innantes gurgite vasto
Complexos alios sese dimittere in undas,
et sparsos fluctu rursus committere pugnam;
Praecipiti saltu quosdam fera vulnera passos.
Omnes. Mirabile. “Abscissis manibus dum certant” in aqua.
Abscissis manibus dum certant prendere proras
(navium)
Dentibus et morsu (si fas est!) tangere puppes.
Id est erant homines, erant milites in aqua, sine manibus, qui temptabant…. “Adiuvate me, adiuvate me!” Mirabile visu.
Sed quoque remiges Christiani paene omnes servi erant, fuerunt. Captivi, captivi et verba de captivis Christianis, ego scripsi “Bassa mortuus est et bene est.” Sed scripsit Juan “Quodsi inter pugnam captus vir?” Vir est Bassa, id est si Bassa non mortuus fuisset, ergo bene est quia mortuus est sed,
Si inter pugnam captus vir forte fuisset,
illa fidem mira Christi virtute bibisset,
Quem remex noster captivus —
id est remiges nostri Turcae sunt aut fuerunt. Bene.
Semper amarat
Optaratque crucem Bassani in fronte videre.
Id est, scripsit Juan, forsitan false scripsit Juan, de remigibus captivis, de remigibus Turcis, et scripsit si remiges, si non fuisset mortuus, Bassan remiges voluerunt Bassan ad crucem Christi venire, id est, forsitan, factum esse Christianum Bassan voluerunt remiges.
Et quoque multa de remigibus captivis scripsit. “Sed remex Maurus” — Turca —
captus vinctusque catenis,
Inter spem timidus Turcas dum cernit amicos
id est remiges in sellis sedentes conspexerunt amicos in classe Turcica, intellegisne? Et timidus
iratis ducibus mortem sibi quisque timere.
Quos cautus ductor verbis terrere superbis
incipit.
Id est, nunc dixit in carmine dux Christianus
et gladio fulgenti magna minatur
Prospice, Maure, tuae remex en consule vitae.
Cavete tua vita. Necesse est tibi nos adiuvare.
Remigii numerum ni turbas arte maligna
Atque fidem nostris servas ductoribus unam
Victore Austriada tu liber sorte futurus.
Si hodie, vincam, sorte liber futurus. Intellegisne? Bene.
Quod si mendosus remum nunc pellere tentas
Ut Turcis operam des iam victoribus, ipse
Tardanti stricto hoc iugulum mucrone resolvam
Proditor et salsas ibis iam truncus in undas!
Necesse est tibi, Turcae, me adiuvare aut mortuo esse.
Ergo. Verba de agris patriae et libertate quoque scripsit. Hic est scriptum
occultum inter lineas, bene.
Invitus quamvis remum pellebat acerbe
Et limis oculis Turcas spectabat ovantes…
Impellens dulcis patriae reminiscitur agros
Id est Juan scripsit de captivis qui absque dubio nolunt, noluissent captivi esse, nonne. Et reminiscitur agros patriae dulcis “cui mors aut summo libertas danda periculo.” Et, iam gaudeo. Libertas in summo periculo est, id est “summo libertas danda periculo” et de Iohanne, “Remigium dictis incendit tendere nervos, Libertas.” Id est in mentibus captivorum remigum est imago libertatis, et scripsit Juan ad regem, ad ducem, laudem Christianorum et quoque scripsit a duces de mentibus captivorum et dixit captivos de patria sua meminisse et revenire belle. Forsitan scriptam occultam.
Ergo, Juan Latino, mea quidem sententia, est vox neglecta qui de proelio ipso Christianos laudavit. Et quoque de familia sua, de familiis captivorum, de libertate, de servitudine, quoque cantavit. Ergo, dixi. Gratis vobis.
Gus Grissom is a former Marine officer turned Ph.D. who now teaches Latin at McLean High School, near Washington DC. He earned his M.A. in Greek and Latin from The Catholic University of America and his Ph.D. in Ancient History from the University of Maryland, College Park. His doctoral research and dissertation focused on Thucydides’ view of danger, kindunos, in his analysis of the Peloponnesian War. This consistent focus on the tension between rational fear and irrational hope, combined with his own experience as a Marine officer, keeps him focused on decision-making, especially in the military context. When not teaching Latin, he is one of three co-hosts of the spoken Latin podcast, “Quomodo Dicitur?,” a weekly conversation about… whatever.
Sign up to receive email updates about new articles
Comment
Sign in with