Cum Desiderio Erasmo in Scholis Latinis Loquamur! (Latine)
[Haec oratio habita a Terentio Tunberg est apud Living Latin in New York City 2018.] [Argumentum: De Desiderio Erasmo Roterodamo in his conventibus antea disseruimus — ad quem quidni hoc anno revertamur? Nam argumentum commune, quod in hoc conventu tractare volumus, in institutione iuniorum (et fortasse aliorum, qui non sunt iuniores) versatur. Erasmus quidem multa de institutione parvulorum scripsit, et ea scitu dignissima: sed ob alias causas Erasmi opera in hoc conventu considerabimus. Etenim Erasmum ipsum esse idoneum credimus, qui inter Latinitatis auctores numeretur, et nonnulla Erasmi scripta esse aptissima, quae in curriculis litterarum Latinarum ordinariis coram discipulis tractentur et explicentur. Volumus igitur breviter indicare et exponere quid emolumenti ex Erasmi operibus capere possint praeceptores litterarum Latinarum et eorum discipuli.]
De Erasmo — de Desiderio Erasmo Roterodamo in his conventibus antea disserui. Sed ad eum hoc anno reverti volo — sed ita ut eum ex aliis oculis (ut ita dicam) contemplemur. Nam conventus hic versatur in argumento institutionis sive educationis, nonne? Et Erasmus ipse permulta de institutione iuniorum et hominum, qui fortasse non sunt iuniores, scripsit. Sed non ob hanc causam hodie Erasmum cum institutione coniungo.
Nam Erasmum — Desiderium Erasmum — esse idoneum censeo, qui inter optimos auctores Latinitatis numeretur, et nonnulla Erasmi opera esse aptissima, quae in curriculis studiorum Latinorum ordinariis coram discipulis legantur et tractentur. Etenim ex omnibus auctoribus Latinitatis duos esse primo loco collocandos censeo — Ciceronem et Erasmum. Uterque sermone pulcherrimo et integerrimo usus est, uterque in multis scribendi generibus versatus est, uterque vitam communem tractavit, ita inquisivit in cogitationes hominum, ut ex utriusque auctoris scriptis multa discamus, quibus vita nostra, quibus cogitationes nostrae informentur. Volumus igitur hodie breviter explicare et ostendere quid emolumenti ex scriptis Erasmi capere possint magistri et eorum discipuli. Non hic est locus ut multa de Erasmi vita dicamus. Oportet autem intellegamus eum in Batavia nec summo nec infimo loco esse natum, ambobus parentibus parvulum orbatum et a propinquis — paene statim — in monasterium detrusum. Inde tandem iuvenem liberatum Lutetiam Parisiorum migrasse, ubi scientia litterarum et peritia Latine scribendi inclaruerit. Et sufficiat haec paucissima addere: Erasmum inde ab annis Lutetiae Parisiorum exactis patrocinio hominum potentium et locupletium nonnumquam usum vitam paene totam litteris dicasse — pauci homines illo tempore hoc facere poterant. Et hoc etiam addamus: Erasmum per totam paene Europam vagatum esse: commercia cum eruditis, cum typographis, cum regibus, cum ducibus habuisse; litteras tam in Britannia, ubi in Thomae Mori amicitiam pervenerit, quam in aliis regionibus docuisse: quasi hostem et adversarium Martini Lutheri controversiis ad sacra Christianorum illo saeculo exortis immixtum esse: semper permulta scripsisse.
Sed non de vita Erasmi loquemur. De scriptis eius volumus hodie disserere. Erasmus sane permulta scripsit: nec omnia eius scripta sunt apta, quae coram discipulis nondum peritis tractentur et explicentur. Quae igitur opera Erasmi sunt apta et idonea, quae in scholis legantur? Multa sunt, quae hodie in quattuor quasi genera dividere conabor.
Erasmus permultas epistulas ad multos homines scripsit. Undecim tomis (vel voluminibus) — quos tomos ineunte saeculo vicesimo edendos curavit Allen, sive Allenius, editor Oxoniensis, et alii homines — continentur plus tria milia epistularum, quae omnes aliquo modo ad Erasmum — aliquo modo — pertinent, quarum plerasque ipse Erasmus scripsit. Et nuper aliquot — non multae — paucae aliae epistulae Erasmi sunt repertae, quae editores Oxonienses fugerunt. Sed hae Erasmi epistulae summopere, maximopere inter se differunt. Quaedam sunt amplae et perpolitae: quaedam sunt perbreves, cito, neglegenter scriptae. Epistulae Erasmi ad omnia paene argumenta, quotquot mente fingi possunt, nobis videntur pertinere. Ex epistulis Erasmi certiores de multis rebus fieri possumus. In epistulis Erasmi narrantur controversiae, itinera, navigationes, rixae, amores: monumenta litterarum tractantur, explicantur, aestimantur. Ex his epistulis Erasmi nonnumquam vox venit hominis non ante paene quingentos annos mortui, sed nunc quodammodo vivi, qui nos adloquitur, qui vitam suam ostendit, et qui mores hominum perennes lepidissime describit. Per has epistulas ergo cum latronibus, cum furibus, cum scortis, cum bonis hospitibus quasi praesenti sermone loquimur. Epistulae, ne multa dicam, epistulae Erasmi — multae epistulae Erasmi sunt mirabiles et memorabiles.
Sed, quis… ? — possumusne fortasse efficere ut imago….. Non, proh dolor… Bene… O, ita… ita… titulus, quem petivi, hic est. Bene!
Ergo quis magister ex tanta copia epistulas suis scholis aptas eligere potest? — quia sunt multae epistulae, et quam maxime variae. Sunt autem aliquot libelli non ita pridem editi, quorum quidam in Rete Universali inveniuntur, quibus continentur Erasmi epistulae selectae, ad usum scholasticum accommodatae, nonnumquam etiam commentariis instructae. Ex his editionibus scholasticis optima, mea quidem sententia, est curata ab eodem illo Allenio, qui magnae editioni Oxoniensi praefuerat. Et ex hac editione scholastica quaedam epistulae electae etiam in ‘Bibliotheca Latina’ in Rete sita inveniuntur.
Et — ergo de epistulis haec hactenus.
Erasmus etiam dialogorum aliquot, quorum plerique sunt satis breves, auctor fuit. Haec opuscula nonnumquam ‘colloquia familiaria’ nominantur. Et haec colloquia — talia colloquia non solum Erasmus, sed multi alii grammatici, qui eodem saeculo floruerunt, in usum discipulorum composuerunt.
Plerique auctores, qui talia opuscula componere solebant, curabant sane ut specimina in his dialogis Latinitatis integrae ostenderentur, sed etiam morum bonorum. Erasmus sua colloquia aliquoties amplificavit, retractavit, edidit. Et in editionibus colloquiorum Erasmi primitivis formulae dicendi sunt maxime conspicuae. Inde discimus salutationes, verba ad vitam cottidianam pertinentia, locutiones, quibus bonum vinum laudare, cibum poscere, vestimenta describere, officia cottidiana obire possimus. Et tales locutiones semper sunt in his primis editionibus in promptu. Sed Erasmus quoque loquens de his primis editionibus colloquiorum idem duplex propositum profitetur, quod apud alios colloquiorum auctores legimus.
“In eo libello,” inquit Erasmus, “non trado dogmata fidei, sed formulas loquendi Latine: tametsi quaedam admixta sunt obiter quae faciunt ad bonos mores.”
Sed, ut diximus, — et hoc semper fit, si de Erasmi operibus cogitare debemus — Erasmus etiam haec opera retractavit, perpolivit, iterum edidit. Et in editionibus colloquiorum postremis dialogos esse amplificatos et plures esse additos videmus, ita ut in his dialogis pars illa moralis locum principem occupare videatur. Hi dialogi sunt aptissimi, qui in scholis nostris legantur. Tales dialogi discipulis nostris summopere placent. Et ex omnibus his dialogis tres praecipue commendo: primum, qui legitur in hoc conventu, qui ‘Abbatis et Eruditae’ inscribitur, upote in quo eruditio mulierum lepidissime commendetur; alterum, qui ‘Deversoria’ inscribitur, ubi mores Germanorum et Gallorum more ridiculo ostendantur; tertium, qui ‘Ars notoria’ inscribitur, quippe unde discamus quid sit ‘discere’. Quomodo discere possumus? Sic….
Ergo — colloquia. Colloquia Erasmi in multis Retis locis inveniri possunt. Sed, et quaedam — oportet me hoc etiam addere — quaedam colloquia sunt in his editionibus commmentariis instructa. Sed omnia Erasmi colloquia et nonnulla colloquia ab aliis auctoribus conscripta in hoc uno Retis situ inveniuntur. Id est — possumus omnia Erasmi colloquia apud ‘Stoam’ invenire.
Sed — amplissimus autem morum humanorum et vitae communis quasi conspectus in alio Erasmi opere praebetur, quod ex omnibus operibus ab Erasmo umquam scriptis exstat fortasse notissimum ac celeberrimum. Loquor de opere palmari, quod ‘Laus stultitiae’ vel ‘Moriae encomium’ aliquando inscribitur. In hoc opere, quod ab Erasmo in genere declamatorio ponitur et declamatio nominatur, Stultitia ipsa tamquam mulier personata et in scaenam inducta declamat: in vitia hominum invehitur, et semet ipsam, scilicet Stultitiam, laudat. Saepe dicaciter, fortasse aliquando serio loquitur. Stultitia videtur hominibus nocere, sed etiam prodesse. Et argumentum huius operis est satis involutum et aliquando obscurum; et etiam critici nostri de totius declamationis significatione nullo modo consentiunt. Ob illam causam hoc opus censeo esse minus aptum, quod totum coram discipulis nondum peritis legatur et tractetur. Sed, quia Erasmus per Stultitiae personam multas partes vitae humanae attingit, loci saltem aptiores ex hoc opere eligi possunt, qui satis expedite et cum delectatione a discipulis legantur.
Sed aliud opus ab Erasmo conscriptum, quod etiam ab Erasmo inter declamationes numeratur, vocatur ‘Querela pacis’. Et hoc opus credo esse aptissimum et idoneum, quod totum coram discipulis etiam minus peritis tractetur. In hoc opere alia mulier personata in scaena declamare videtur — Pax videlicet. Et argumentum Pacis, quamquam in aliquot partes dividi potest, est simplex et evidens. Nam Pax vult ostendere quibus de causis bellum sit evitandum. Id est — Pax vult demonstrare nullis temporibus, nullis de causis (saltem inter homines Christianos) bellum esse suscipiendum. Et Erasmus in multis operibus ostendit sese esse pacis suasorem satis constantem et assiduum. Et ‘Laus Stultitiae’ et ‘Pacis querela’ sunt saepe editae — ambae declamationes saepissime sunt editae — et quaedam editiones in Rete Universali facile reperiuntur. Reperiuntur ambae declamationes etiam in ‘Bibliotheca Latina’, ut hoc archivum exempli causa nominem.
Sed — et aliud Erasmi opus magistris linguae Latinae commendare cupio, quod forsitan nemo aut cupiat aut possit perlegere totum. Loquor de ‘Adagiis’. In hoc opere est ingens copia proverbiorum et locutionum scitu dignarum. Et (ut semper) Erasmus haec ‘Adagia’ constanter amplificavit. Sed editionibus postremis ‘Adagiorum’ continentur aliquot milia ‘Adagiorum’, quae multo maiore ex parte Erasmus ex operibus scriptorum Latinorum et Graecorum excerpsit. Quaedam ‘Adagia’, etsi perpauca, videntur esse ex lingua Batavica exorta, quae omnia autem ab Erasmo sunt pulchre et eleganter in sermonem Latinum conversa. In his ‘Adagiis’ Erasmus putabat — et identidem hoc dicit — putabat esse immensam utilitatem. Id est, ex ipsis ‘Adagiis’ fieri potest ut et ingenium et mens et lingua eadem opera locupletentur et ditentur. ‘Adagia’ quoque sunt in multas linguas Europaeas conversa. Ergo multae linguae sunt ‘Adagiis’ Erasmi locupletatae et ditatae, et etiam nunc sunt in nonnullis linguis Europaeis proverbia consimilia, quae ex ‘Adagiis’ Erasmi originem, ut ita dicam, ducunt. Ita… ‘Adagia’ sunt lectu et scitu digna. Sed Erasmus uni cuique ‘Adagio’ commentarium suum vel explicationem addidit: et hi commentarii interdum ampliores, interdum breviores sunt lectu dignissimi, quippe qui sint lepidissime scripti. Et ‘Adagia’ quaedam sunt separatim a tota ‘Adagiorum’ copia edita — et singillatim (una cum commentario Erasmico) edita. Tale fuit ‘Adagium’ ‘Dulce bellum inexpertis’. Hoc opusculum est separatim editum et circumferebatur et legebatur a multis hominibus qui alia ‘Adagia’, vel non omnia alia ‘Adagia’ legebant. ‘Adagia’ igitur possunt arbitrio lectoris vel magistri seligi, et unum quodque omnino separatim ab aliis legi potest. Et ‘Adagia’ aut omnia aut selecta in multis Retis Universalis locis inveniri possunt.
Bene. Plura de Erasmi praestantia deque eius scriptis hoc saltem loco dicere non possumus. Quaecumque ab scriptore praeclaro et ab optimo auctore Latinitatis poscere volumus, ea nobis omnia Erasmus videtur cumulatissime praestitisse. Nihil aliud est quod de hoc argumento nunc dicere possim.
Sign up to receive email updates about new articles
Comment
Sign in with