Imago Imperii Romani Persis, Legendo Shahnameh

In Medias Res |

Maryam Forghani Latine Disserit De Romanis Imaginatis In Persicis Libris

[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Vivam Novi Eboraci Februario MMXX.]

[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2020.]

 

Argumentum: Imperium Persarum inexpugnabile Imperio Romano mansit. Imperium Persarum in Via Serica erat et ob eam causam desideratum est ut Imperium Romanum ad mundum orientalem extenderetur. Imperium Persarum ipsum magnum fuit et ob eam causam duces Romani de Caesare ad Traianum vincere cupiverunt ad gloriam conficiendam. Praeterea, Imperium Persarum hostis gravis Graeciae fuerat, quae terra “ferum victorem cepit et artes intulit agresti Latio.” Cum Persae hostes graves Romanis fuissent, Romani tamen crediderunt gentes orientales molles et effeminatas et inutiles bello esse. Scriptores rerum diu de bellis Romanorum et Persarum scripserunt, quaedam voces tamen neglectae sunt: voces Persarum. In hoc oratione, conabimur respondere ad haec interrogata: Quae imago imperii Romani Persis erat? Quo modo Roma expressa est in litteris Persarum? Persisne fuit Roma hostis gravissimus? Quo modo bellis inter Romanos et Persas res Persicae foris affectae sunt? In hac oratione, dicemus de opera Persico, Shahnameh. Shahnameh est epos summum in litteris Persicis. Cum Shahnameh careat accuratione operum historiae, opus tamen opiniones Persicas servatas et convectas per saecula bene demonstrare potest.

Multis libris Latine a narratoribus Romanis de comparationibus et proeliis inter Romanos et Persas scriptis, diu scholares ignoraverunt quomodo Persae intellegerent imperium Romanum.

Quam ob causam, sensus Persicus de Romanis saepe neglecta vox in historia Romae fuit. Volumus rogare quomodo Persae Romanos existimarent, et num Persae Romanos esse summos hostes suos noscerent.

In sermone nostro, hanc themam colloquemur, sed colloquium definiemus ad clarissimum epos Persicum “Shahnama.” Cum Shahnama historicorum librorum accuratione careat, eam elegavimus quod epos est et igitur ostendit opiniones Persicas conservatas in variis aetatibus.

Verbum “Shahnama” significat “liber regum,” et scripta est a poeta “Ferdowsi” qui vixit in qua aetate lingua Persica, cultura, et consuetudines, omnino ab Arabibus deletae erant. Ferdowsi Shahnamam scripsit ut linguam Persicam renovaret.

Hic poeta clarissimus est et cum Homero et Vergilio saepe aequiperabat.

Thema huius libri historia Persiae est, ab creatione mundi ad superationem Arabium in Persia, et includit mythos, fabulas de heroibus, et historicas narrationes de Alexandro, Arsacidis, et Sassanidis, qui duo ultima regna Persica erant. Sermo noster in tertia parte est.

Cum Romani Seleucidas vicerint, Romani Persis proximi facti sunt et communes fines habebant. Hoc tempore, bella inter regnum Arsacidarum in Persia et Republicam Romae inceperunt, et haec bella, republica facta in principatum et imperio ad regnum Sassasinidarum in Persia tradito, pergebant.

In litteris Romanis, Arsacidae et Sassasinidae ambo saepe Parthici appellati sunt, cum Arsacidae soli potuerint ita appellari quod ab Parthia, orienti sole Persiae, orti sunt. Scholares credunt Romanos appellavisse Sassanidas nomine prioris imperii ut Sassanidas, quod erat liberum imperium, effeminarent.

Praeterea, cum Achaemenidae pudici Persae haberentur et primum verum imperium in mundo scirentur, Sassanidae conati sunt Achaemenidas renovare. Ita Romani Sassanidas nomine Parthicorum appellabant ut Sassanidas non esse pudicos Persas ostenderent quod verbum “Persae” ad verbum “Pars” refert, quae erat Persiae caput et medium in Achaemenidis, cum verbum “Parthi” ad verbum “Parthia” referat, quae erat Persiae caput in Arsacidis.

Necesse est nobis imaginem Alexandri in mentibus Persarum animadvertere ut intellegamus quomodo Persae Romanos in animo habuerint. Alexander appellatus est “Alexander Romanus” non solum in Shahnama sed etiam in aliis libris Persicis. Ferdowsi et alii narratores verbo “Alexander Romanus” usi sunt ut Romam esse propagationem Graeciae ostenderent.

Super hanc sceleratam imaginem, autem, Shahnama positivam et benignam imaginem Alexandri facit. In Shahnama, Alexander, qui cum Persis valde bellum gerebat, frater Darii Tertius est, et Darius rogatus est num Alexander Persiam tutum custodire, post mortem Darii, posset. In hac imagine, Alexander externus victor non est, sed rectus successor Imperii Persici et ultimus rex Achaemenidarum. Haec benigna imago Alexandri magnopere contorta est et aliqui scholares credunt hanc imaginem Shahnamam additam esse.

Scholares credunt benignam imaginem Alexandri — vir qui violator esset in historia Persiae Persepolim ardens, Persas caedens, Zoroastreos delens, et culturam Persicam destruens — non potuisse fieri a Ferdowsi poeta — qui conaretur linguam et culturam Persicam renovare.

Alii scholares, autem, credunt hanc positivam imaginem historicas explanationes habere. Primo, Arsacidis in Persia regibus, reges regni Ponti et Commageni, senserunt se esse et Persicos et Graecos, conari sequi mores Persicos-Graecos, atque consuetudines et Alexandri et Darii renovare velle.

Secundo, traditum est multos libros, qui augerent victorias Alexandri, in linguam Persicam translatos esse ut narratores posivitam imaginem distributam Alexandro ignorare non possent.

Tertio, persona in consecrato libro Musulmanorum est, quae aliquando esse Alexander interpretata est. Musulmani narratores benignam imaginem Alexandri fecerunt ut religiosas opiniones suas et historicas narrationes componerent.

Denique, cum clades Persarum ab Alexandro gravis fuisset, Persae posivitam imaginem Alexandri fecerunt ut ostenderent regnum Persarum victum non esse, sed ab uno fratre ad alium fratrem traditum esse.

Nunc, volo omnes fabulas narratas in Shahnama de comparationibus et proeliis inter Imperium Romanum et regnum Sassanidarum colloqui.

 

Shapur Primus

Sapore Primo in Persia rege, Valerianus ita impetum fecit ut Romani victi sint et Valerianus ipse in Persia captus sit.

Hoc proelium sic pergrave haberi debet, quod eius epigramma in Persia mansit. Sapor commemoravit, Caesare utente deceptionibus et fallaciis, Romam paucas victorias gerere potuisse et cum Romani saepe aggrederentur, Persas solum defendisse. Sapor Caesarem appellavit mendacem, et affirmavit se ipsum Valerianum cepisse et Persiam adsedisse.

In Shahnama, ante quam Valerianus captus erat, epistulam ad Saporem miserat ut pacem rogaret.

Valerianus scripsit Saporem peccata et has noxias in die iudicii iustificare non quiturum esse si milites Romanos occidere pergerent. 

In Shahnama, Valerianus multos menses in Persia custodiebatur et postea Sapor promisit se liberaturum esse eum si Valerianus in Persia ingentem pontem aedificaret.

 

Shapur Secundus

Iuliano Caesare et Sapore Secundo rege, Roma et Persia in acerba inimicitia erant. In Shahnama, phantastica fabula est.

Shahnama narrat Saporem Romam iter fecisse ut non appugnaret, sed Caesari occurreret. Primo, Sapor conatus est occultare quis esset. Cum, autem, Caesar novisset Saporem regem Persiae esse, Caesar Saporem cepit et sic facultatem accedere ad Persiam habuit.

Caesar iussit Saporem in callum insui et in antiqua domu carcerari. Femina super Saporem posita est ad eum praecavendum.

Hac femina adiuvante, Sapor fugit et revenit ad Persiam. Sapor Caesarem expulsit, multos Romanos interfecit vel sauciavit, et regnum suum in Persia recepit.

In Persia, cculptura est quae Saporem, suum filium Ardeshirum II, Iulianum, et Mithram deum solis et lucis, monstrat. In hac sculptura, ostenditur Saporem regnum ad Ardeshirum dare et Mithras hanc scaenam videt cum corpus Iuliani sub pedes Sapori cavatum est.

 

Bahram

Bahram in Persia rege, senex nuntius — notus Romae sapientia et arte sua in sermone — Roma ad Persiam missus est ad rogandum regem Persiae quaestiones. Traditum est hunc nuntium Platonis discipulum esse, et quaestiones suae, sicuti ego accepi, similes prae-Socraticis philosophicis quaestionibus sunt.

Romanus nuntius ait: “quod est illud, quod ‘intra’ appellatis, quod est illud, quod ‘extra’ appellatis, quod est ‘subtus’, quod est ‘supra’, quod est ‘infinitus’, quis est ‘contemptibilis’, et quod est illud, quod multa nomina habet et ubique regit?” Omnes hae quaestiones a mago Persico responsae sunt.

Postea, hic magus duo ethicas et morales quaestiones rursus rogavit, quas nuntius Romanus respondere non potuit. Quaerit: “quis est miserrimus in mundo, qui lugemus? Quod est bonum et utile, quo homo sublimis fit?” Cum hae quaestiones a Persis ipsis responsae sint, nuntius Romanus regem Persicum ludavit et edixit tributum ad Persiam Romanis persolvendum esse quod Bahram rex mundi esset.

 Maryam Forghani docens apud LLiNYC 2020.
 Maryam Forghani docens apud LLiNYC 2020.

Khosrow Primus

Chosroe Primo in Persia rege, Caesar Romae mortuus est. Chosroes epistulam ad Caesaris filium Iustinianum I, misit ut curam suam ostenderet, veritatem de morte ei exponeret, et rogaret num Caesar copiarum indigeret. Caesar cogitabat Chosroem conatum esse dominationem suam ostendere. Quam ob causam, epistulam acriter respondit, et deinde impetum fecerunt.

In hoc proelio, Persicus exercitus circumdatus erat et Chosroes militibus suis cibo et pecunia caruit. Cum Chosroes a medio Persiae abesset, legatio sua ei dixit axilium posse mitti a mercatoribus Persicis viventibus prope illum locum.

Dives mercator exercitum Persicum tam bene adiuvit ut Chosroes constituerit ut mercatori praeberet quaecumque vellet. Mercator regem rogavit num liceret filio suo, qui sapientiam amabat, educari.

Chosroes non accessit quod credidit modo regum filios permitti in disciplinam tradi, et plebes cum rege non miscendas esse. Quam ob causam hic rex in libris Persicis “Chosroes Iustus” appellatus est.

Traditum est Chosroem adfici a Platone, qui crediderat regem et philosophum eundem esse debere, et plebes et reges non permittendum esse misceri a iusto rege. Chosroes Roma philosophos invitavit ut Platonis politicam philosophiam disceret et ea uteretur in Persia.

In alia fabula, Caesar ad Chosroem nuntium cum arca tecta misit ut rogaret Chosroes num coniectare quid esset in arca posset. Nuntius dixit Caesarem ad Persiam quidquid Chosroes vellet missurum esse si Chosroes recte coniectaret. Chosroes sapientem consiliarium suum coniectare iussit. Cum Persae crederent omnia posse aperiri ab auguriis missis per deum, consiliarius exspectavit ut occurreret primis hominibus adeuntibus ad reginam ut easdem quaestiones eos rogaret et responsa eorum quia augurium haberet.

Primae homines tres feminae erant et consiliarius rogavit num feminae in matrimonium ductae essent et infantem eduxissent. Consiliarius nuntio respondit in arca tres pretiosos lapides esse; unus bene expolitus, unus non bene expolitus, et unus expolitus non esse. Nuntius arcam aperuit et coniectura consiliarii recta erat. Quisquis mirati sunt, et nuntius Chosroem laudavit et dixit tributum ad Persiam Romanis persolvendum esse quod Chosroes rex mundi esset.

 

Khosrow Secundus

Cum Chosroes Secundus rex Persiae esset, Mauricio Caesare Romae, imperium suum ita perdidit ut terram discesserit. Legatio sua ei dixit praesidium esse quod ad eum a finitimis gentibus mitti posset.

Cum haec facultas Persis dari posset vel a Romanis vel ab Arabibus, pater eius hortatus est ut Chosroes Romanos haberet quod Romanus populus est qui immanes nummos et opes et meliora arma habuerent. Praeterea, Romani, dissimiles Arabibus, nationem Persicam extollebant.

Cum exercitus Persicus ad fines Romae pervenerit, placuit ne fines Romae intrarent, cum Romani sciverint exercitum persicum impetum non facturum esse. Subito, acris tempestas orta est quasi gravis poena per deum erat. Persae credebant regnum gloriam et honorem esse datum regibus Persicis a deo ut deus eis faveat. Romani sciverunt se peccavisse. Tum timuerunt ne portas et moenia aperirent.

Prius, Chosroes episcipo occurrit. Cum Chosroes conatus esset occultare quis esset, episcopus eum novit et victoriam eius praedixit.

Epistula data ab Chosroe ad petendum auxilium, Caesar tamen auxilium mittere negavit quod Romani credebant se a tumultibus Persarum lacessitos esse a tempore quo Alexander rexerat.

Caesar autem alteram epistulam accepit qua scriptus est Chosroem ad orientem solem aditurum esse si Caesar non eum adiuverit. Deinde, Caesar adiuvare admisit et Chosroes iuravit se Romam non oppugnaturum esse. Romano exercitu iuncto ad Persicum exercitum, Chosroes imperium recepit. Cum Chosroes victoriam suam nuntiavisset, Caesar ad eum regiam sedem Romanam et Christianam crucem ut munus misit. Chosroes timuit ne Persae putarent eum ab fidem Zoroastris ad fidem Christi convertisse et quam ob causam munere uti dubitavit. Scivit autem fidem non esse positam in vestibus, et ergo ad honorem dandum ad Caesarem munere usus est.

Antequam Caesar ad Persiam copia misit, cognoscere constituerat num duces Persici ingeniosi essent. Magos Romanos iussit vivam statuam aedificare, feminam numquam colloquentem sed saepe lacrimantem. Caesar ducibus Persicis dixit statuam filiam suam esse, cuius coniunx in proelio mortuus esset, et rogavit num duces filiae loqui et affectum eius mutare possent.

Haec magia non aperta erat donec primarius dux statuam movere quasi machinam intellexit, quod statua saepe easdem actiones iterabat. Potestate ducis ostenta, Caesar rogavit quomodo dux hanc magiam aperire posset. Dux respondit se consecratum librum Indicorum, in quo hae magiae explanatae essent, legisse. Cum Caesar ducem scire religionem Indicorum novisset, Caesar incepit rogare quid haec religio esset et num religio Indicorum, aut fides Christi, aut fides Zoroastris optima religio esset. Omnibus responsis et explanationibus datis a duce Persico, Caesar constitit ut ad Persiam copiās et auxilia mitteret.

Scio tempus esse, sed si finio sermonem nostri Latine, neglecta vox Persiae manebit neglecta. Igitur audiamus partem Shahnamae. [Haec verba in imagine infra videntur]

 

 PICTURE TITLE TEX
Maryam Forghani is an M.A student of Classics at Rutgers University. Her primary field of research is Greek philosophy, with a particular emphasis on Plato, and she has a strong interest in the Ancient Greek and Roman history, more specifically at their intersection with Ancient history in Iran. She attended the Paideia Institute’s 2019 Living Latin in Rome Program, and she is an enthusiastic student of Latin, Ancient Greek, and Middle Persian.
Subscribe

Sign up to receive email updates about new articles

In Medias Res

In Medias Res is the online magazine for lovers of Latin and Greek, published by the Paideia Institute.

Comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.
Liquid error: internal