Per Scyllam Pestilentiae et Charybdin Aetheriae Doctrinae

Allegra Forbes |

Grace Sommers Graduatos Anni Bismillesimi Vicesimi Latine Plurimum Salutat

[Quoque anno una discipula vel discipulus apud Universitatem Princetoniensem seligitur ad orationem salutatoriam Latine dandam in caerimoniis graduatoriis. Hoc anno haec oratrix Gratia Sommers est, cuius orationem nunc divulgamus in usum linguae Latinae amatorum. Propter “pestilentiam coronatam” haec oratio per interrete hoc anno habita est, et hac de causa abbreviata; hic et plenam versionem et abbreviatam proferimus. Gratia ipsa gratias suas Professori Dionysio Feeney agit, qui de hac oratione bene meruit. — Each year one student is selected to deliver a Latin salutatory address at the graduation ceremony. This year the salutatorian is Grace Sommers, whose address we now publish here for lovers of the Latin language. Because of coronavirus this speech was delivered in a virtual ceremony, and it was for this reason shortened; we here offer both the full and abbreviated versions. Grace wishes to thank Professor Denis Feeney, whose help was invaluable for the Latin of this speech.]

 

Versio Plenior

“Quid Princetoniae faciamus?” Hoc saepe per annos praeteritos in mente volvebamus. Nunc per honorem meum iuro me mentiri nescire: vobis hodie ea narrabo quae fecerimus et didicerimus. Alii de nostro numero librum aut notas ad ratiocinandum laudare et interpretari didicerunt; alii motus astrorum nec non pilarum penitus intellegunt; alii fortasse viscera bestiarum aut etiam corporis rei publicae, vel in laboratorio vel in bibliotheca, inspexerunt. Quibus hominibus praeclaris haec omnia debemus?

Tibi imprimis, Praeses Eisgruber, quo gubernante et Scyllam pestilentiae coronatae et Charybdin doctrinae aetheriae experti sumus, salutem gratiasque ago. Vobis, curatores, dextram meam porrigo, non tamquam per inimicitiam pulsura sed per amicitiam plausura. Utinam nos in gradus vitae proximos tanta cum sapientia et virtute procedamus, quantam praestiterunt professores, qui nos eruditione aluerunt, problematibus atque controversiis firmaverunt, investigatione denique incitaverunt! Gratias ago et familiaribus, sororibus et fratribus, praesertim parentibus, qui Universitati Princetoniensi nos abhinc annos quattuor commiserunt, hoc animo ut olim rediremus et diceremus: “nos baccalaurei futuri vos salutamus.”

Una igitur surreximus, ordo anni Bismillesimi Vicesimi, studio communi in artibus coniuncti, in scientia, in aquae ductibus aedificandis — vel quaecumque condiscipuli in Quadrangulo opificum faciebatis! Nos ultimi Diem Decani [Dean’s Day, an academic deadline — ed.] post dies festos passi sumus. Per quattuor annos turbulentissimos progressi sumus, dum in controversiis et disputationibus versamur, mores diversos inter nos communicamus, nec non novos instituimus.

Quid, ergo, Princetoniae faciamus? Rogare malim quid ultra fines academiae facere debeamus: quas in terras intactas errabimus? Quos in montes altissimos ascendemus? Quo modo praeceptis nostris ad serviendum humanitati utemur? Vos hortor, amici carissimi, ut memineritis universitatem cum nobis remansuram quocumque eamus. Per memoriam Universitatis Princetoniensis aeternae, hunc diem celebremus!

Versio Abbreviata

Habita in Comitiis Aetheriis Academicis Princetoniae

In Nova Caesarea pridie Kal. Iun.

Anno MMXX

Anno Academiae CCLXXIII

 

“Quid Princetoniae faciamus?” Hoc saepe per annos praeteritos in mente volvebamus. Alii de nostro numero librum laudare et interpretari didicerunt; alii motus astrorum intellegunt; alii fortasse viscera bestiarum inspexerunt. Quibus hominibus praeclaris haec omnia debemus?

Tibi imprimis, Praeses Eisgruber, quo gubernante et Scyllam pestilentiae coronatae et Charybdin doctrinae aetheriae experti sumus, salutem gratiasque ago. Vobis, curatores, professores sapientes, dextram meam porrigo, per amicitiam prensura. Gratias ago et familiaribus, praesertim parentibus, qui Universitati Princetoniensi nos abhinc annos quattuor commiserunt, hoc animo ut olim rediremus et diceremus: “nos baccalaurei futuri vos salutamus.”

Una igitur surreximus, ordo anni Bismillesimi Vicesimi, studio communi in scientia coniuncti! Nos ultimi Diem Decani post dies festos passi sumus. Per quattuor annos turbulentissimos progressi sumus, dum mores diversos inter nos communicamus, nec non novos instituimus.

Quid, ergo, Princetoniae faciamus? Rogare malim quid ultra fines academiae facere debeamus. Vos hortor, amici carissimi, ut memineritis universitatem cum nobis remansuram quocumque eamus. Per memoriam Universitatis Princetoniensis aeternae, hunc diem celebremus!

 Nassau Hall, ubi oratio salutatoria haberi solebat.Nassau Hall, ubi oratio salutatoria haberi solebat.
Subscribe

Sign up to receive email updates about new articles

Allegra Forbes

In Medias Res is the online magazine for lovers of Latin and Greek, published by the Paideia Institute.

Comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.