Viae Vertendi: De Syntaxi Latinarum E Lingua Graeca Versionum

In Medias Res |

Marina Garanin De Voce Graeca in Latinam Translata Disserit

[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Vivam Novi Eboraci mense Februario MMXX.]

[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2020.]

 

 

 

 

ARGUMENTUM: Quomodo interpretes Romani difficultates vertendi linguam Graecam in Latinam solverunt? Quae viae rationesque, quae consuetudines vertendi in variis scriptoribus investigandis observari possunt? Quibus causis affecti interpretes uno vel alio modo vertere constituerunt? In hac oratione versiones Latinae cum archetypis Graecis conferuntur; examinantur et prosarum scriptores et poetae, qui inter saeculum primum ante et saeculum secundum post Christum natum vixerunt; tractantur versiones Catulli (Sapphonis Callimachique), Ciceronis (et fragmenta e scriptis philosophorum et poetarum, etiam Aratea), Livii (Polybii), Apulei (Aristotelis). Disputatur porro de iis locis, quibus satis accurate atque ad verbum, ut aiunt, versum est; ea loca, quibus scriptores Romani maiore licentia verterunt, omitto; ita enim melius, quomodo interpretes constructione Graeca usi sint, demonstrari potest. Observationibus ratione et arte distinctis quasi grammatiunculam antiquae artis vertendae molior. Nos igitur observare licet, quomodo interpretes Romani linguam Graecam tractaverint quoque modo sententias Graecas interpretati sint. Hoc studium etiam ad utramque linguam melius intellegendam prodesse potest.

Maxima alacritate afficior quod vos hic estis ad rem — reculam — meam audiendam. Ea quae vobis praesentatura sum sunt primi gradus — primi gradus — dissertationis meae. Antequam de ea re quam mihi proposui dicam, quaeso convertatis oculos ad schedam primam, in qua scriptum est aliquid Graece, “[ἐγὼ] ἡ λέγουσα.”

 

Πως — um, quomodo — putatis, quomodo censetis hanc sententiam verti converti posse in linguam Latinam? Expectate… ἡ λέγουσα, Latine? Quis velit?

 

[Auditrix:] “Ego quae loquor.”

 

Ita, ego quae loquor; ego qui loquor; ego quae loquor; ego quae dixeram; ego quae dico. Haec sententia invenitur in versione Ciceronis, Platonis dialogi Timaei, ο λεγων, Ἐγὼ ἥ λεγοῦσα, ego qui dixeram. Estne aliqua, vel fuitne alicui vestrum difficultas in vertendo? Fuit tibi difficultas?

[Auditrix:] “Pensabam ‘loquens’ sed non recte sonat Latine.”

Ita est, problema fuit in articulo. Lingua Latina caret articulis, lingua Graeca habet articulos. Quid faciamus si volumus vertere sententiam in Latinam, quae habet articulum. ego ‘legens,’ legens extat, extat hoc participium, sed non ita Latine — non Ciceroniane potius — sonat.

Et de eo ipso, de arte vertendi, in lingua Graece, in linguam Latinam, mea hodie erit oratio. “Viae vertendi” est titulus, de syntaxi Latinarum e lingua Graeca versionum. Loquar de arte vertendi sive transferendi sive interpretandi sive quo alio vocabulo gaudet haec ars. Et vobis ostentatura sum quaedam exempla scriptorum antiquorum et maxima ex parte tamen e Cicerone. In quo faciendo nobis et mihi, et quo nobiscum, disputare dabitur, quem ad modum Romani in vertendo difficultates grammaticae tractaverint. Difficultates et differentias, differentias grammaticae.

Antequam ad exempla transeam, pauca vobis ostendam quae in antiquitate de vertendo dicta sint. Multa Romani non tantum vertere sed etiam dixere de arte vertendi.

Quibus de causis verterunt? Quibus de causis? Ut exempli gratia litteras Graecas ad genera scribendi (ut philosophiam) in linguam Latinam inducerent. Cicero scripsit se voluisse inlustrare lumen Latinarum [litterarum] vertendo Graecos.

Et, magna ex parte, exercitationis gratia. Cicero ipse scripsit, “cum legerem Graece” — summorum oratorum opera — “Latine reddidi.” Etiam Plinius scribit, “Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum vel ex Latino vertere in Graecum. Et quod maximum est, semper imitari optimos — optimos et summos oratores.

Nunc fortasse de modis vertendi aliquid dicam. Si ego vobis narro me velle indagare sytaxin — coniunctionem — versionum, sunt vel erunt qui dixerint, “Sed quomodo tu potes indagare syntaxin versionum quae erant factae, ex lingua Graeca in linguam Latinam? Modo libero, non ad verbum translatae sunt. Fortasse nostis versiones, comedias, Plauti, Terenti, qui secuti sunt Menandrum, modo liberissimo fecerunt.

Et hic locus Ciceronis saepe affertur ut monstretur Ciceronem non ad verbum, Ciceronem non verbo pro verbo non cum fide vertisse sed ut orator. “Converti non ut interpres, sed ut orator.” Sed haec sententia e contextu expromi solet. Dicunt, scribunt investigatores: “Opus est verti — Cicero regulam constituit interpretibus; iis qui verterunt, regula est: Verte ut orator.”

Sed hoc invenitur haec citata invenitur in opere de optimo genere oratorum. Spectat ad oratores, non ad interpretes. Cicero hoc suadet facere non interpretibus sed eis qui velint Attice dicere, qui velint sequi oratores Graecos: “…erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes, qui Attice volent dicere.” Bene.

Itaque non potest, non est documentum quod Cicero liberius vertit. Sunt loci in Cicerone qui sunt paene ad verbum translati, et ea exempla vobis nunc ostendam.

 

 PICTURE TITLE TEX


(Siquid temporis in fine fuerit, vobis monstrare potero alias schedas — nunc haec missa faciam. Et transeam ad exempla, statim.)

Romani qui verterunt in linguam Latinam saepe querebantur de inopia linguae Latinae. Unus e tribus locis Lucreti est “egestas quaedam patrii sermonis” — fuit difficultas. ‘Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian’ et homoeomerian non potest verti in linguam Latinam. Praeterea quod lingua latina non habet hanc facultatem [lacuna in pellicula: “novorum verborum compositorum faciendorum” vel aliquid sim].

Sed hoc loco de verbis, de lexico, loquitur; nos autem de grammatica. Ut iam vidimus: in articulis potest esse difficultas, etiam in participiis. Quot participia habet lingua Latina? Tria. Quot participia habet lingua Graeca? Graeculi? Duodecim. Ita. Dodeka — duodecim participia. Lingua Latina exempli gratia non habet aoristen, non habet participium aoristen. Sed hoc omnia videbimus. Etiam adiectiva, lingua Latina caret adiectivis verbalibus huius modi: ὁρατός.

Nunc tandem ad exempla scriptorum sed ubi est… habui imaginem Platonis in hac scheda et hic non est, et dolendum est… gavisa sum me id fecisse.. sed hic est Plato, tenens in manibus librum Timaei. Et ex hoc opere maxima pars erit exemplorum meorum, et tum, tempore dato, poterimus etiam inspicere duos locos Auli Gelli et unum vel duos locos e versione Catulli poematis illius Callimachi.

Hic locus invenitur in dialogo Platonis Menexeno, et ante eam sententiam dicitur ille vir, ille qui sibi ipsi confidat fortunamque suam non in aliis requirat sed ex se ipso felix est, quid de eo dici posset: ‘οὗτός ἐστιν ὁ σώφρων καὶ οὗτος ὁ ἀνδρεῖος καὶ φρόνιμος.’

Quomodo verti possit ὁ σώφρων in linguam Latinam? Quid putatis? Hic scripsit Cicero noster: “Hic est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens.” Ille moderatus, ὁ σώφρων, non est quidam moderatus, est ille, unus est moderatus. Ille, opus fuit Ciceroni uti pronomine demonstrativo, et hoc saepe fit.

Aliud exemplum, ex Timaeo, nunc: “τὸν μὲν οὖν ποιητὴν” qui mundum creavit, est de creatione mundi, sermo est. “τὸν μὲν οὖν ποιητὴν καὶ πατέρα τοῦδε τοῦ παντὸς εὑρεῖν τε ἔργον καὶ εὑρόντα εἰς πάντας ἀδύνατον λέγειν.” Ea, quae crassioribus litteris signavi, maioris momenti sunt quod petit ad vertendum. Quid putatis τὸν πατέρα? Invenire εὑρεῖν ἔργον? Patrem? Patrem invenire? Sed est ille qui mundum creavit, ille pater, non est pater quidam. τοῦ παντὸς, est adiectivum cum articulo .In lingua Latina quid faciamus? Universi, dicis, id est usus adiectivi neutri generis. Universi bene dicis quia postea hoc ipsum habebimus.

Hanc schedem — expecta, primum etiam εὑρόντα — nolo transire ad scedam proximam maturius, εὑρόντα εἰς πάντας ἀδύνατον λέγειν. Εὑρόντα, hoc participium — quid facere possimus?

[Auditor:] Qui invenit?

“Qui invenit”? Est participium accusativi.

[Auditrix:] Ea quae inventa?

εὑρόντα τὸν πατέρα, τὸν πατέρα εὑρόντα, τὸν πατέρα. Inventumne? Quid putatis? “Ille qui est inventus.” Non, prave dixi, est activus, activi generis, prave dixi. Ita, non inventum.

Videbimus “atque illum quidem quasi parentem,” “quasi parentem” placet Ciceroni si quid ei videtur fortius dictum esse placet ei nonnumquam “quasi” inserere, “quasi parentem” ut metaphora, ne fiat metaphora fortis. “Illum quidem quasi parentem huius universitatis”: τοῦ παν — universitas — inseruit substantivum. “Difficile — invenire difficile”, τε ἔργον est ellipsis hoc loco, in loco Latino difficile = ἔργον. “Cum iam inveneris, indicare in vulgus nefas.” Cum iam inveneris. Et necesse fuit Ciceronem adhibere sententiam subordinatam temporalem, quod non potuit εὑρόντα [reddere]: non habet lingua latina participia activa temporis praeteriti. Hac causa hoc est faciendum.

Nunc, ut ad ea revertar — expectate paulisper — nescio aliqua de causa non est ea presentatio quae mihi opus est. Sed, bene, ut tamen revertar ad ea quae dixit — quae dixisti tu, est alius locus in quo scriptum est τοῦ παντὸς, aliquid huius generis, et Cicero in eo loco scripsit “speciem universi.” Non scripsit “universi,” non est usus adiectivo neutri generis, quia lingua Latina non saepe accidit quod adiectivum neutri generis obliquis cassibus adhibetur. Et ea causa, “speciem universi.” Et velim vobis hoc monstrare, sed non habeo. Bene. Et non refert, ουδεν πραγμα, videbimus quid aliud habemus.

Me stultissimam, me caecam quia hoc ante non viderem — ah, ‘τῷ δὲ παντὶ προσεικάζων’, hoc fuit quod quaerebam, τῷ παντὶ προσεικάζων, ‘cumque eum similem universi naturae efficere vellet.’ προσεικάζων, similem facere. et in hac scheda habemus quod participium? Participium praesentis, activum, in lingua Latina extat. Exempli gratia, efficere volens extat, extat legens, lego legens. Sed non libenter adhibetur. Si legeritis scriptores interpretes posteriores, post secundum saeculum post Christum natum, plura participia videbitis, plura participia quia scriptores posteriores solebant cum multa fide reddere verba Graeca paene ut violarent leges latinitatis classicae. ‘Violarent’ forsan male dixi sed alio modo verterunt quam Cicero.

Bene. Habeo plurima exempla, sed non necesse est omnia monstrarem. Vultisne aliquid rogare vel vultisne exemplum habere, alterum exemplum. Si quis aliquid dicere velit dicat.

Volo vobis monstrare aliud exemplum de articulo, de creatore iterum δημιουργὸς. ‘εἰ μὲν δὴ καλός ἐστιν ὅδε ὁ κόσμος ὅ τε δημιουργὸς ἀγαθός” iterum habemus articulum, ‘ὅ δημιουργὸς ἀγαθός’ et ille creator, ille quid creavit vel quid putatis nisi iam vidistis.

[Auditor:] Quid de ‘kalos’, ‘bonus’, ‘pulcher’?

Sed quid de articulo? Ille potes dici? Vel ille qui creavit, creaverit.

“Atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex” itaque videtur articulum hoc in loco habere magnam vim quam paene anaphoricam si probus est καλός ἐστιν ὅδε ὁ κόσμος, ὅ τε δημιουργὸς. (Legens, hic expectate paulisper) Cicero ut fortitudinem huius articoli demonstraret usus est pronomine possessivo eius, tamquam scriptum esse apud Platonem ὅ τε δημιουργὸς sed non est scriptum. Et his exemplis apparet quae fuit quam multiplex fuerint significatus articuli. Etiam legens, si legimus cum legamus versionis Ciceronis, hoc nobis prodest ad linguam graecam, melius intellengendam, et ad linguam latinam, melius intellegendam. Sed nunc suadeo finem faciamus, ut ad roganda transire possimus.

[Auditor:] Bene, ante celebramus te [plausus] — habeo aliquid quod scire velim. Ergo tu perscrutata est, multa frustula (ut dicam) latinitatis et graecitatis, dua interrogata habeo, primum, postesne videre vel sentire stylum diversum inter philosophum Graecum et Romanum? Et secunda pars, si alii styli ut dicam, nescio, modi existunt in quoque philosopho, credis fortasse est quia Plato alio publico scribebat quam Cicero.

Fortasse at primum, me obliviscere, primo rogasti de…?

[Auditor:] De stylo vel modo Graecorum vel Romanorum philosophi?

Bene, utinam tam longe in opere meo progressa essem, uti bene respondere possim. Non multum adhuc legi. Maxima ex parte ex Timaeo aliquid, et illam versionem Catulli, de Berenices ??? , de Coma Berenices et aliquid fortasse paucas observationes tamen et eam possim multi collocuti sumus de articulis, vobiscum hodie. Et cum inspicerem, opera poetarum ibi non apparuerunt mihi tanta articula, non tanta articula. Itaque haec difficultas quae pertinet ad articula non fuit, mea quidem sententia, in is quidem poematis quae ego legi. Quid aliud? Quid fuit secundum?

[Auditor:] Si diversitas stylorum existit, quia loquuntur diversis publicis, vel diversis graecibus, Plato in Academia vel Cicero, nescio ubi, Romae.

Ita. Fortasse, non possum tantum conicere; nunc colligo exempla et locos et investigationem faciam et tunc, vel in hoc faciendo, certe etiam observandum est quae dixi initio quibus de causis verterunt ad quem finem, ad quos homines, sed re vera tam multum ad hoc non possum dicere.

[Auditor:] Est principium Ciceronis in Optimo Genere Interpretandi, dicit ille Cicero quod interpretando oportet non adnumerari sed tamquam appendere, hoc est non reddere verbum pro verbo — numerum — sed idem pondus vertere et mihi videtur hoc, praecipue eius artifex — pro “demiourgos” — eius artifex hoc est complimentum verbi “artifex,” et sic fit articulum quodammodo Latine. Hoc mihi videtur, praecipue appendere, non adnumerari. Et opera fecit optime Cicero.

Appendere est simile facere?

[Auditor:] Est idem pondus reddere, sicut in vertendo, non vertimus verbum pro verbo, sed idem pondus reddimus.

Bene dicis, et hoc mihi placet in versione illa Timaei.

Marina Garanin, graduated from Heidelberg and Oxford in 2017, is a PhD student at the University of Heidelberg. She works on grammatical aspects of translations from Greek into Latin, and teaches courses in Latin and Greek language and metre. She is particularly interested in formal aspects of texts such as grammar, metre, stilistics and rhetorics, enjoys most the Augustean poets and Cicero. She takes part in different Latin (and Greek) speaking convents such as the Septimana Latina in Amoeneburg, the Schola Aestiva Posnaniensis or Caelum in Madrid. Besides, she writes poetry in German, English and Latin. Her first poetry book was published in 2018, and some of her Latin poems can be found in the periodical Vox Latina of 2019.

Subscribe

Sign up to receive email updates about new articles

In Medias Res

In Medias Res is the online magazine for lovers of Latin and Greek, published by the Paideia Institute.

Comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.