De vita rustica et vita urbana in Sermonibus Horatianis

Allegra Forbes |

David White de Horatii Sermonibus Latine Desserit

[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Graecamque Vivam mense Februario MMXXI.]

[This lecture was given at Living Latin and Greek Online in February 2021.]

ARGUMENTUM: Horatius in Sermonibus vitam rusticam cum vita urbana saepe confert. Horatii quidem sententia, rustici homines, qui vitam simpliciorem securam curisque solutam agere solent, multo contentiores atque beatiores sunt eis qui vitam negotiis officiisque stipatam in urbe magna agunt. Imprimis in Sermone libri alterius sexto hos duos modos vitae praecipue discernit. De hac ambitione, et de turba urbana quacum in viis Romae ei semper luctandum est, semper queritur: De hominibus procacibus qui eum strenue postulant ut a Maecenate pro se gratiam petat (Serm. 1.9; 2.6.38–39); de eis qui asseverant oportere eum omnia nuntia certe scire, quod Maecenas eum in amicorum numero habeat; de negotiis alienis, non suis (2.6.33ff.); de colloquiis otiosis in quibus domus alienae et aliae res minimi momenti semper tractantur; vel de cenis sumptuosis (2.2 passim). Haec omnia male e sollicitudine de aliorum hominum sententiis oriuntur. Talis sollicitudo in urbe, non rure, eum semper premit et urget. Horatius vero ad modum vitae in agro redire valde mavult.

 

Saturae Horatianae sunt fere colloquia in poeticis numeris, id est, versibus, scriptae. E duobus libris constant, quorum primus decem saturas continet et circa annum tricesimum quintum ante Christum natum apparuit, et, ut apparet, primum erat opus Horatii editum vel divulgatum; liber alter octo saturas habet et intervallo fere quinque annorum intermisso postea apparuit. Quod multae saturae horum librorum formam dialogi vel colloquii habent, et sermone magis quotidiano — id quod Horatius ipse ‘Musam suam pedestrem’ vocat (Sat. 2.6. 17) — quam sermone, ut ita dicam, poetico scriptae sunt, Horatius saturas suas “sermones” appellabat. Multa de rebus moribusque quotidianis aetatis suae his in sermonibus tractat atque narrat, quae nobis imaginem — per partes quidem — de vita Romana eo tempore proferunt. Quod Horatius saepe in urbe versabatur, sed, Maecenatis, patroni sui, opera, fundo vel villa in agro Sabino uti poterat, quo a taedio urbis frequentissimae effugere et solacium otiumque petere poterat, de rebis et urbanis et rusticis disputat. Inter multa alia, Horatius in Sermonibus vitam rusticam cum vita urbana — id est, vitam in urbe multis hominibus frequentissima cum vita in rure quam cum nullis vel paucis comitibus agit — saepe confert. Horatii quidem sententia, rustici homines, qui vitam simpliciorem securam curisque solutam atque sine stimulis perpetuis ad aemulationem cum aliis agere solent, multo contentiores atque beatiores sunt eis qui vitam negotiis officiis multisque illecebris stipatam, quae homines ad aemulationem atque avaritiam alliciunt et temptant, in urbe magna agunt.

In Sermone libri alterius sexto hos duos modos vitae praecipue discernit. Ut monet:

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,

hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons

et paulum silvae super his foret. Auctius atque

di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro. (Serm. 2.6. 1–4)

 

Addidit se solere ex urbe in agrum suum effugere, quod rus fere omnibus curis solutum est quae eum in urbe iugiter urgent:

 

Ergo ubi me in montes et in arcum ex urbe removi

quid prius illustrem saturis Musaque pedestri

nec mala me ambitio perdit … (Serm. 2.6. 16–18)

 

De hac ambitione et avaritia, propter quam homines inter se aemulantur, primo in Sermone scribit. Sua, ut dicit, quemque raro satiant:

 

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem

seu ratio dederit, seu fors obiecerit

illa contentus vivat, laudet diversa sequentis? (Serm. 1.1. 1–3)

 

Homines alios aemulari volunt propter avaritiam: plura ac plura accumulare volunt, non modo ne pauperes sint, verum etiam — et imprimis — ne pauperiores aliis sint. Parva quidem formica, ut nos monet Horatius, strenue laborat ne hieme fame moriatur; sed aestate acta, et quiescere et rebus exstructis frui bene scit; homines vero nihil satiat nec laborare desinunt, quod plura accumulare volunt non necessitatis sed lucri causa, ne alius locupletior si:

 

Nam exemplo est, magni formica laboris

ore trahit quodcumque potest atque addit acervo

quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.

Quae simul inversum contristat Aquarius annum,

non usquam prorepit et illis utitur ante

quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus

demoveat lucro neque hiems, ignis, mare, ferrum,

nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. (Serm. 1.1. 33–40)

 

Cur avari semper plus atque plus quaerunt? Quod eis maximi momenti est quid de eis alii opinentur, et credunt se ab aliis hominibus tantum pro divitiis suis aestimari:

 

At bona pars hominum decepta cupidine falso

‘Nil satis est’ inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis.’ (Serm. 1.1. 61–62)

 

Simili modo in Sermone quodam alio de tali avaritia atque aemulatione eos monet qui divitias accumulant tantum ut cibos aliasque res semper sumptuosiores emant ad vicinos suos impensa atque luxuria superandos:

 

Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem

Occupat humanam …

‘… ego vectigalia magna

Divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ Ergo

Quod superat non est melius quo insumere posses? (Serm. 2.2 94–95, 100–102)

 

Impensarum atque sumptuum huiusmodi finem numquam facere volunt, quod semper alter divitior vel sumptuosior invenietur quem semper aemulari se cogunt. Quam melius est, ut suadet Horatius, si satis habemus ad contente vivendum, ut illo ‘satis’ satiemur:

 

Uterne

Ad casus dubios fidet sibi certius? Hic qui

Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,

An qui contentus parvo metuensque futuri

In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello? (Serm. 2.2. 107–111)

 

Horatius igitur nobis suadet ut eis quae habemus satiemur neque alios aemulemur:

 

Denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,

Pauperiem metuas minus et finire laborem

Incipias, parto quod avebas. (Serm. 1.1. 92–94)

 

De hac ambitione, et de turba urbana quacum in viis Romae sibi semper luctandum est, semper queritur: De hominibus procacibus qui eum strenue atque assidue postulant ut a Maecenate pro se gratiam petat (2.6. 38–39); de eis qui asseverant oportere eum omnia nuntia certe scire — et divulgare debere — quod Maecenas eum in amicorum numero habeat (2.6.40–58); de negotiis alienis, non suis (2.6. 33ff.); de colloquiis otiosis in quibus domus alienae et aliae res minimi momenti semper tractantur; vel de cenis magnis sumptuosis taedissimisque (Serm. 2.2 passim). Haec omnia mala e sollicitudine de aliorum hominum sententiis nascuntur. Talis sollicitudo in urbe, non rure, eum semper premit et urget.

Laqueum alium quo homines in urbe affligi solent in Sermone illo nono libri primi describit — id est, comites molestissimos qui se sua sponte cum eo iungunt et vix effugi possunt. Horatius narrat se Romae Via Sacra more suo perambulare, cum occurrit ei homo loquax odiosus taediosissimusque, qui eum in via adsectatur et ab eo discedere non vult:

 

Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos

Nescio quid meditans nugarum, totus in illis.

Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,

Arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’ (Serm. 1.9. 1–4)

 

Horatius urbane respondet, et pergere solus conatur, sed comes inopinatus ingratusque ei instat neque eum relinquere vult. De nugis eum iugiter urget, et, ut narrat Horatius, quartam diei partem consumit cum tamdem ad rem advenit: ut se Maecenati praebeat. Nec effugere potest Horatius, nec eripit eum amicus qui eum forte convenit. Adversarius autem viri taedioris eis tandem obviam it et Horatium nostrum hac peste liberat cum illum loquacem molestumque in ius rapit (Serm. 1. 9. 77). Sed hic dies molestissimus ei in urbe maxima et frequentissima contingit; rus atque ager Sabinus ei praebent et refugium et solacium his curis urbanis omnino vacuum.

 

De rebus huiusmodi urbanis Horatius Ianum, deum matutinum atque deum principiorum invocat, cum plurima negotia necessaria, quae ei sunt agenda, eum in urbem bene mane rapiunt e quiete perfugioque agri rustici:

 

Romae sponsorem me rapis: ‘heia,

Ne prior officio quisquam respondeat, urge.’

Sive Apollo radit terras seu bruma nivalem

Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.

Postmodo, quod mi obsit, clare certumque locuto

Luctandum in turba et facienda inuria tardis.

‘Quid tibi vis, insane, et quam rem agis ?’ improbus urget

Iratis precibus: ‘tu pulses omne quod obstat’

… at simul atras

Ventum est Esquilias, aliena negotia centum

Per caput et circa saliunt latus. (Serm. 2. 6. 20–30, 32–24)

 

His vero perturbationibus urbanis turbatus taediosus fessissimus ad modum vitae remissiorem atque talibus curis solutum in agrum redire valde mavult:

 

O rus, quando ego te aspiciam! Quandoque licebit

nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis,

ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? (Serm. 2.6. 60–62)

 

Vel ut alio in Sermone asseverat sibi, liberti filio, vitam huiumodi iucundiorem esse, etiam si hominum nobiliorum progenies esset:

 

Haec est

vita solutorum misera ambitione gravique;

his me consolor victurum suavius ac si

quaestor avus pater atque meus patruusque fuissent. (Serm. 1.6. 129–131)

 

Sermonem libri alterius sextum fabula notissima finit, de duabus muribus et urbana et rustica. Mus urbana amicum suum in cavo rustico visitat, et post cenam asperam tenuem et simpliciorem, quam hospes rusticus amico suo urbano assidue praefert, mus urbana alteri de vita cibisque melioribus in urbe suadet, ubi fercula copiosa atque pinguiora sine labore obtineri possunt:

 

‘Quid te iuvat, inquit, ‘amice,

Praerupti nemoris patientem vivere dorso?

Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?

Carpe viam, mihi crede, comes. Terrestria quando

Mortalis animas vivunt sortita, neque ulla est,

Aut magno aut parvo leti fuga, quo, bone, circa,

dum licet, in rebus iucundis vive beatus;

vive memor, quam sis aevi brevis.’ Haec ubi dicta

agrestem pepulere, domo levis exsilit. (Serm. 2. 6. 90–97)

 

Sed cum in domum in urbe quandem intraverunt et cibos sumptuosos gustare coeperunt, canes Molossi feroces per domum currunt atque strepunt. Mus rustica metu attonitus cito effugit et domum redit, quod non operae pretium est haec pericula pati, si vitam simpliciorem sine sollicitudinibus curisque urbis rure agere potest:

 

Tum rusticus, ‘haud mihi vita

Est opus hac,’ ait, ‘et valeas: me silva cavusque

Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.’ (Serm. 2.6. 115–117)

 

Paucis huius fabulae verbis Horatius nos multum docet quomodo, sua quidem sententia, vita urbana et vita rustica inter se differunt. Vita urbana multum delectare potest, sed curas, negotia taediora atque turbas confertas quoque praebet. Paucae deliciae urbanae rure inveniuntur, sed vita rustica, si parca tenuisque, remissionem otium atque quietem suppeditat. Cum bona quidem sumptuosiora urbana valde placeant, haud vero operae pretium est insidiis vel periculis omnibus affligi quae in urbe latent. Melius est vita simpliciore ruris frui, pauperiore quidem sed curis urbis urgentibus soluta. Dixi.

David J. White is a Senior Lecturer in the Classics Department at Baylor University where he teaches Latin at all levels. He received his Ph.D. from the University of Florida, where he wrote his dissertation on book 10 of Columella’s Res Rustica. A student of Reginald Foster, a veteran of many Living Latin — and Greek — conventicula, and a frequent participant in LLiNYC, he has taught through Telepaideia since the spring of 2020.




Subscribe

Sign up to receive email updates about new articles

Allegra Forbes

In Medias Res is the online magazine for lovers of Latin and Greek, published by the Paideia Institute.

Comment

Please check your e-mail for a link to activate your account.