Mens Ieiuna in Corpore Ieiuno?
De Vi ac Virtutibus Ieiunandi Per Ioannem Viringum Alloquitur Iason Harris
[Haec oratio habita est apud Linguam Latinam Vivam Novi Eboraci mense Februario MMXIX.]
[This lecture was given at Living Latin in New York City in February 2019.]
ARGUMENTUM: Hos iam annos plus viginti in ore est omnium non solum corpori sed etiam animo prodesse ieiunium. Ieiunare tamen visumne est vel antiquis scriptoribus vel iis qui vocantur humanistae? Ipse non primus hocce scire volui. Anno videlicet MDXCVIIo in lucem prodiit liber Ioannis Viringi, cuiusdam et medici et ecclesiastici, de ieiunii emolumentis, quo in libro vel putidiusculus enumeravit auctor antiquorum et recentiorum de hac re sententias. Nam, cum ii, qui a Luthero vel Calvino erant, magnas rerum divinarum commutationes illis temporibus fere ubique molirentur, Viringus, quippe qui Romanae ecclesiae fautor, rationes consuetudinesque Catholicorum vindicare sibi proposuit. Has inter numerabatur hoc ieiunare. Nostrum tamen non est de rebus ecclesiasticis disputare; id dumtaxat intelligere volumus, quibus argumentis Viringus conatus sit demonstrare ieiunia valetudini servire, memoriam corroborare, aciem mentis exacuere; tum praeterea quae antiquitatis monumenta rimatus sit; quae etiam adversaria, sua ut confirmaret, aperte meminisset et prorsus everterit.
Bene, incipiam. Ergo animus mihi hodie est loqui coram vobis de ieiuniis. Est argumentum sat aridum et spero orationem non fore ieiunam. nihilominus velim verba habere de usu verbi ‘ieiunium’ et ‘ieiunus’ et de moribus eorum qui multis et variis in aetatibus solebant ieiunare. sed praecipue velim loqui de libro quodam cuiusdam medici cui nomen Ioannes Viringus [Jan Wouters van Vieringen] sed plus de eo mox. Etiam nonnulla dicam de controversiis quae pertinent ad interpretationem et praxim etiam ieiunandi. Potestis videre dispositionem huius orationis? Praefatiunculam habeam et tunc de vita ipsa Ioannis Viringi loquar, de argumentis adversariorum, de ipsius Viringi libro et argumentis et, ut videtis, si tempus suppeditat de sententiis medicorum huius saeculi etiam vobis dabo spicilegium, id est, selegi locutiones utiles ad loquendum. Ergo si tempus suppeditat, conabor aliquid utile vobis dare. Et gratiae sane agendae sunt omnibus qui venerunt in conventum. Sunt multi alii etiam.
Selegi locum ex Seneca, locum sane antiquum. Ad Lucilium scripsit, “Nota habet sua quisque corporis vitia. Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat; ii quorum pedes dolor repetit aut vino aut balineo abstinent: in cetera neglegentes huic a quo saepe infestantur occurrunt.” Cur elegi hunc locum? Quia Seneca nos docet varios modos morbos curandi exstitisse apud antiquos homines sed etiam varios modos vitam gerendi exstitisse, quod sane vos omnes scitis. Sed etiam notate bene discrimina si loquimur de cibis sunt quibus opus est levare stomachum sed tantum vomitu, si volunt plus ēsse vel devorare, debent vomitu levare stomachum. Sed etiam sunt qui solent paene cotidie nimis vel nimium consumere, nonne? Quid dictumst? pauca et saepe oportet consumere. sed erant qui voluerunt exhaurire corpus sicut hodie multi, nonne? volunt se purgare ieiuniis.
Ergo quid sibi vult ‘ieiunium’? ‘Ieiunium’ est abstinere cibis aut omnino aut ex parte et saepius apud antiquos fuit semel in die vesci, id est mos fuit singulis diebus vesci sed non omnino abstinere quamquam erant etiam alii qui noluerunt cibos totum per diem ēsse sed plerumque homines solebant semel in die, homines qui ieiunabant solebant semel in die comedere. Ergo rationes antiquorum videre potestis sed etiam erant aliae rationes aliis aetatibus. Et plus de anterioribus aetatibus loqui hodie velim. Et velim etiam distinctionem facere inter varias significationes ieiunandi. Possumus habere ieiunium morale, id est quia volumus contra luxuriam et gulam aliquid facere. Ergo abstinere est abstinentia, nonne? Ergo possumus hoc modo ieiunare ut morali sensu possimus nos meliores facere. Etiam est ieiunium medicinale, id est saepius apud antiquos scriptores inedia si quis laborat, exempli gratia, nausea, non vult cibos consumere et etiam si febribus vel aliis morbis saepe medici dixerunt, “Abstine a cibis.” Nonne?
Ergo de talibus ieiuniis non multum dicam quia Medio illo Aevo mos ieiunandi religionis causa crevit et ubique inter Christianos erant homines qui non maximam partem sed magnam partem anni contriverunt ieiunantes. Et cur? Quare? non oportet fortasse, non necesse est explanare sed nunc velim considerare rationes eorum qui aetate omnium artium et litterarum Renascentium inceperunt contra tales mores ieiunandi religionis causa redarguere. Nonne? Erant nonnulli et proposuerunt id non prodesse ieiunare sed malum esse, nonne? Ergo de hac re (et debemus etiam confiteri) apud antiquos tales sententiae inveniebantur, exempli gratia, si loquimur de adiectivo ‘ieiunus’, saepius habet malum sensum, nonne?
Exempli gratia, si oratio friget et si non est argumentis multis fulcta, est ieiuna quia caret nutrimento aliquo sensu et contra verbum ‘pinquis’ saepe habet bonum sensum. Nonne? Et sane ‘pinguedo’ et ‘ieiunium’ non sunt contraria sed saepe apud scriptores medicos est discrimen et sunt plus minusve contraria. Non stricto sensu sunt. Ergo volo loqui nunc de controversiis aetate litterarum Eenascentium vel aetate Reformationis ecclesiae et tum praecipue de libro quem Ioannes Viringus scripsit contra reformatores ecclesiae, id est contra eos qui a Luthero vel a Calvino steterunt. De his prolixius [sc. locutus sum] ut eo clarius nostri instituti ratio pateret. Et nunc translaturus orationem sum ad ea quae initio pollicebar.
Quis fuit Ioannes Walterius Viringus? Si vos nescitis, noli sollicitari, paene nemo scit Ioannem Waltherium Viringum. Sed Iustus Lipsius, ille maximus philologus, bene scit eum, cognovit eum, fuit amicus eius. Et fuit medicus in Batavia et in Belgio qui praecipue vel maximam partem vitae contrivit in universitate studiorum… Minime, hoc est falsum! Habuit munus Lovanii in universitate studiorum sed etiam fuit medicus in urbe ‘Veere’ in Zeelandia. Non possum videre. Ergo. Et vos potestis videre Viringum et sunt indicia de vita eius. Licentiam medicinalem accepit anno 1571o. Tum epitomen anatomiae Vesalii Batavice conscripsit et postea doctoratum accepit Lovanii. Incepit medicinam profiteri et tum anno 1578o milites Hispani invaserunt Lovanium. Quid tum factum est? Fortasse potestis mente fingere quia statim milites irruere urbem, expugnare, vastare, subito pestem vel pestilentiam ubique grassari, saevire et multos homines occidere.
Inter eos quattuor professores artis medicinae et unus relictus est Ioannes Viringus. Sed amisit uxorem. Et postea non habuit discipulos vel non multos habuit discipulos. Et religionis causa oeconomicus factus est sed nihilominus non reliquit artem medicinalem. Et in fine vitae liber eius in lucem prodiit de arte ieiunandi, id est de ieiunio et de abstinentia. Ergo in mente eius fuit propositum contra Protestantes redarguere et demonstrare ieiunium non esse rem superstitiosam, non esse rem malam neque religionis causa neque valetudinis causa. Ergo ut medicus et vir religiosus Catholicus scripsit. Sunt imagines eius operum: est liber vel libellus manuscriptus destinatus ad patres Iesuitas qui inter bellum debuere ministrare et milites curare et voluit indicia dare de arte curandi vulnera, exempli gratia, quia non erant medici qui potuerunt. Ergo Iesuitae patres debuerunt, et indicia in hoc libello etiam sunt de cibis.
Sententia Viringi, Protestantes erant plus minusve insani. Haec sunt plus minusve vera verba Viringi: Id est ieiunare est omnino res mala. Ergo sententia Viringi, Protestantes paene nulla bona habuerunt dicenda de ieiuniis. Hoc non est verum. Protestantes non redarguebant contra ieiunia omnia sed tantum contra leges Romanae ecclesiae. Sed nihilominus ansam accepit loquendi de ieiunio et de ratione vescendi et vitam gerendi.
Renanctus sum libros adversariorum sat multos et inveni vera argumenta plus minusve sunt haec quae sequuntur. “Superstitio est quae scriptis horis et diebus neque sponte atque voluntarie ieiunare.” Haec est difficultas, non ieiunia ipsa? Leges et praescriptiones sunt malae. Etiam redarguunt diaetam bonam efficere ut morbi arceantur. Si vescimur cibis bonis, id prodest. Ergo non praestat abstinere a cibis, contra, accipere bonos cibos. Etiam dicunt oportere vires cibo et potu reficere, hoc sanum. “Omne delictum,’ …. hoc est nonnullius momenti, “Omne delictum quod committitur multum magis fit in tenui quam in paulo pleniore victu,” id est si morbo quis affligitur, melius est bene nutritus esse, et si non multum consumere soles, inest difficultas quia non habes quibuscum potes contra morbum bellum gerere. “Si saepius homines ieiunant inde id lucrantur quod fame nimium soleant in dies laborare, adeoque nimium vorare nimis cibi quo uti solent.” Haec ipsa expertus sum. Si abstines a cibis tum postea post finem ieiunii magnam copiam devorare vis. Nunc notate bene quid de his rebus dicat Viringus.
Viringi argumenta. Et rhetorico modo rogat: ‘Cur me abstineam a cibis quos Deus creavit ad utendum nempe ne victus indulgentia praeclarae animi functiones obscurentur aut segniores evadant.’ Quid? Id est sicut ignis opus est nutrire flammas, ut possint ardere. Sed si nimium exempli gratia imponis tunc quasi strangulata est et non potest ardere. Eodem modo habemus calorem intus et debemus nutrimenta addere sed non nimia. Moderationes variae sunt ab Ecclesia Romana adhibitae et non sumus insani. Erant, debeo confiteri, ieiunia prodigiosa multorum mensium etiam annorum, sed de talibus ieiuniis non loquitur Viringus, quia est quasi finis inter artem medicinalem et fidem. Et ergo haec sunt prodigia, non tantum ieiunia. Ergo leges instituit Ecclesia non quia est quasi superstitio sed sunt “moderationes variae, ex quibus omnibus liceret seligere quas sibi sumpto periculo magis convenire arbitrarentur. Unde fit ut in tam diversa forma religionum ieiuniorum observationem et florentem et firmam perdurare videamus. Proinde merito sibi gratulari Ecclesia potest quod quamquam in pluribus sit indulgentior, nondum hactenus primam austeritatem amiserit.” Sententia Viringi, Protestantes amiserunt.
De ieiunio, “essentia est unica comestio” hoc iam modo dixi et id velare est nefas, et sat iucunde describit mores eorum qui reapse nolunt ieiunare, sed coguntur ieiunare et ergo volunt semel in die non tantum cibos consumere sed delicias et vario genere vel varii generis. Et sollicitor de tempore ergo non multum de hoc sed tantum dicit non licet, quid dicam, epulis frui et multas horas cenam habere si ieiunium sibi vult semel in die vesci, non sibi vult magnam copiam ciborum consumere, id est et paucis verbis dixit sumus Christiani non sumus Sarraceni et Mahometani. Non fuit propositum eius blandiri alios, alias religiones. Etiam addit “ieiunium contra daemonis exercitum est validum” et saepe etiam Massachusettis, mos fuit ieiunare ante precationem et contra vim daemonum.
“Nos facit contra peccata fortiores, contra cupiscentiam victores, tentationes repellat, superbiam inclinet, iram mitiget, et omnes bonae voluntatis affectus ad maturitatem totius virtutis enutriat. Viros custodiat, gravem et sapientem iuvenem reddat, senem ornet, mulieribus ornamentum aptissimum, regitorum valentium frenum, coniugii custos, virginitatis nutritor.” Quid non facere potest ieiunium? Vos debetis etiam notare ieiunium efficere ut homines ingenio alacriores fiant, contra id quod non tantum Protestantes illius aetatis dixerunt sed etiam quod multi hodie autumant. In fine de sententiis Viringi, tradunt tenuem victum parare sapientiam.
Et ergo Viringus putabat non tantum nos debere religionis causa ieiunare. Credidit id esse “alimenta corpori subtrahere ut hominis excellentia accedat et fructus et ornamentum. Et hoc non decretis medicorum contravenitur.” Ergo prodest et corpori et animo ieiunare. Quid de his censent hodierni medici? Multi consentiunt de his rebus. His viginti annis multi de his rebus scripserunt suadentes ut saepius non religionis sed salutis causa ieiunemus. Et victus parcus et nutricius vitam extendere posse videtur. Nonne?
Sed in fine velim relinquere in tabula nonnullas locutiones. Quia saepe homines vel discipuli mei — vos estis capaciores fortasse et latiniores — rogant de locutionibus sicut ‘quomodo dicatur’ “to go on a diet.” Possumus dicere, “Diaetae regimine parere,” ex verbis ipsis Viringi. Famem satiari et ὄρεξιν explere est “sat consumere.” “To lose weight” est “corpus extenuare” vel “corpus ad maciem reducere” vel “molem corporis imminuere” et in fine, notate bene “venter latrat propter inediam.” Non est “grunnitus” non est aliquid aliud, non est alius sonus et “venter latrat propter inediam.” Gratias vobis ago.
Jason Harris is an historian and Director of the Centre for Neo-Latin Studies in University College Cork, Ireland. He completed his Ph.D thesis in Trinity College Dublin in 2004, a study of intellectual circles in northern-Europe during the second half of the sixteenth century, particularly the friendship network of Abraham Ortelius. He held a postdoctoral research fellowship for three years at the Centre for Neo-Latin Studies, UCC, working in the Classics Department under the direction of Prof. Keith Sidwell, to pursue research into Irish Latin writing c.1490–1750. He joined the History Department as a lecturer in early-modern history in 2006, and since 2008 he has been Director of the Centre for Neo-Latin Studies. Since 2013 he has been attending the annual Conventiculum Latinum Lexintoniense, and in 2017 he established the annual Schola Latina week-long immersion course in Cork. He has also been Director of the MA in Renaissance Latin Culture in University College Cork since 2017. His research focuses on early-modern intellectual culture, particularly the use of Latin in this period, which he studies from a linguistic, stylistic and anthropological perspective. Much of his work has focused on Latin writers from northern Europe, especially from Ireland and the Low Countries. He is currently writing a monograph on stylistic aspects of humanist Latin.
Sign up to receive email updates about new articles
Comment
Sign in with